Disputatio medica, inauguralis, de asthmate spasmodico : quam annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et nobiliss

발행: 1781년

분량: 18페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

3쪽

INAUGURALIS,D E

Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri,

D. GULI EI MI ROBERT SON, S. S. T. P.

ACADEMIAE ED IN BURGENAE PRAEFECTI:

Amplissimi SENATUS ACADEΜICI consensu, Et nobilissimae FACULTATIS MEDICAE decreto:

PLO GRADU DOCT ORATUS.

suΜΜ1sqU E IN ΜEDICINA HONORIBUS ET PRIVILEGII sRITE ET LEGITIME CONSEQUENDIS;

Eruditorum examini subjicit

ANGLUS,

ED IN BURGI: Apud BAL FOUR et S MELLIE,

Academiae Typographos. Μ,DCC,LXXXI.

5쪽

DISSERTATIO MEDICA,

INAUGURALIS,

IN hacce disertatione inaugurali de Asth

mate, Ut a Celeb. Viris Culleno et Flo-yero desinito et descripto, tractare in pro posito est. Praetermisso igitur prooemio, symptomatum historiam ex ipsis fere Flo-yeri verbis prosequemur. Nec enim quid aliud a tyrone, de morbo quQVis tractante, expectari arbitror, nisi ut utilissima quaeque, et fide dignissima, ex virorum illustrium scriptis seligat. Felicissimum me igitur satebor si hoc praestiterim. Per

6쪽

6 DE ASTHMATE

Per diem ante paroXysmi aggressum, lassitudine, torpore generali, ad praecordia molestiae sensu, tentatUr aeger ; caput etiam gravedine et dolore flevi forsan) assicitur. Circa horam quartam Vespertinam, angustiae sensus ad scrobiculum cordis vrget, et ventriculus ructibus et flatibus simul laborat. Capitis dolores, et gravedo intenduntur, quos simul pandiculatio, somnolentia, Oscitatio comitantur ; pulmones rigent; respiratio dissicilior, tardior, et sibilans quodammodo fit; vox simul irraucescit; tussicula convulsiva adest; sputa vero parce eXs creantur ; Urina palida et copiosa est ; calor obscurus, sitis, fauciumque siccitas, plus minui Ve aegrum semper Urgent Calor lecti, et stragula post decubitum in pectus gravitantia, symptomata augent. Sed per somnum plerumquς dolores remittun-

Sub horam secundam, tertiam, Vel quartam matutinam, subito e somno, cum intolerabili su cationis, et ad thoracem con

strictionis

7쪽

strictionis sensu, aegri excitantur; respiratio tarda, laboriosa, dissicillima, cum si bilo fit, nec nisi corpore erecto, aereque frigido accedente, respirare queunt; hinc ad fenestras apertas, pro solatio, saepe confu-

giunt ; cervix erigitur; humeri costaeque elevantur ; nares dilatantur, ad respiratio nem faciliorem reddendam ; labia contrahuntur ; tussis, eXscreatio, loquela, iis perquam dissicilia sunt ; faciest turgida et ru bra, Vel lurida, et tandem nigra devenit; oculi prominent, et lacrymas effundunt; ventriculus vehementius flatibus distendi tur, et aliquando bilis flava vel viridis ejicitur ; alvus plerumque semel bisve dejicit ; interdum autem pertinaciter adstricta est ; calor intensus et urens adest ; et sudores aliquando profluunt; pulsus parvus, simulque celer et inaequalis est ; artus, maxime Vero manUS et Pedes, pallent et frigent ; musculi laxantur; omnis fere membrorum motus perit; Vires prosternuntur ; et, si omnia in pejus ruunt, sudores frigidi, palpitatio cordis Vehemens, delirium

8쪽

3 DE ASTHMATR

lirium ferox, et deliquium animi, mortem asserunt. plerumque Vero, cum per aliquod temporis symptomata duraverint, sensim re mittuntur; respiratio liberior sit; calor naturalis totum corpus pervadit; et denique sudor

modicus profluit; sputa dulcia, vel subsalsa,

plerumque cum silamentis sanguineis mixta, exscreantur ; Urina rubra fit, et sedimen tum lateritium deponit. Haec omnia, in unoquoque ParOXysmo, minime occurrunt;

et raro quidem delirium ferox, deliquium animi, et alia illa signa adeo periculosa, observantur. Si alvus, sub paroxysmi initium, semel bisve dejicit, statim plerumque

symptomata levantur, et breviore tempore paroxysmus solvitur, Vel subito nonnunquam decedet. Per aliquot horas paroxysmi durare solent; per dies tres, quatuor, Vel quinque eorundem recursu8. Intervallum vero ad dies plurimos, septimanas, vel menses protrahitur; sed in his variationestam innumerabiles ac frequentes sunt, ut nihil certe neque de recursu, neque de duratione paroXysmorum dicendum est.

CAUSAE

9쪽

Cum cognitio causarum occasionalium

ad praedisponentis investigationem utilis sit, de iis primum dicendum erit. Inter has, tempus humidum pluviosum, subitae mutatationes a tempestate serena ad humidam, et calor intensus, maxime frequente8 sunt. Frigus etiam inter causas occasionales ab Holrmanno numeratur, eae eo quod afthma ticos nonnullos aestate, quam hyeme, sanio res observaverit: Detractio sanguinis copiosa et repetita; purgantia, et emetica fortiora ; aliaeque evacuationes nimiae ; ebrietas ; crapula ; Venus nimis culta ; potus

tepidi; cibi omnes aere fixo abundantes, Vel qui dissiciles concoctu sunt ; aer Vaporibus acribus, ut fumis tabacci, metallorum, sulphuris, aliorumque stimulantium, reple tus ; animi assectiones inordinatae, quales B sunt,

10쪽

ro DE ASTHMA ΤΕ

sunt, timor, vel ira; nimia studiis applicatio, lucubrationesque nocturnae ; exercitatio justo violentior ; haemorrhoidum, mensium, aliarumque evacuationum suppressio ; febres maxime intermittentes, hysteria, hypochondriasiis, podagra retropulsa,

catarrhus, peripnerimonia; haec omnia Inter hujus morbi causas enumerantur; multaeque aliae ab auctoribus numeratae sunt, quae hoc loco silentio praeteribimus.

CAUSA PRAEDISPONENS.

Huic morbo maxime favet testantibus fere omnibus in temperamentum sanguineum, irritabilitate simul et debilitate conjunctum. Sed sunt inter asthmaticos, qui corpore firmo et bene formato gaudent, qui nullis affectionibus aliis nervosi generis obnoxii

SEARCH

MENU NAVIGATION