De pellagra ... observationes in regio pellagrosorum nosocomio factæ a calendis Junii anni 1784 usque ad finem anni 1785

발행: 1786년

분량: 193페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

spestas cerebrum tantum observavi. Cranii integumenta in sinistro capitis latere erant fere coriacea, & crassa. Seri copia aderat in ventriculis cerebri, & sero quoque replebatur cavitas cerebelli, quod leviter inflammatum rubebat .

CADAVER III.

Aria Antonia Corbella annorum s a. Oppidi Legnans optima donata temperie, victu nota admodum pravo alebatur . Anno conjugis mortem ploranti , cum nutrix esset , lac ei subho evanuit, & superveniente aestate sensit sibi manus aliquantulum epidermide spoliari. Subsequentibus annis nil ei apparuit . Tandem anno I 779. cessantibus menstruis , quibus antea semper regulariter gavisa fuerat , iterum extinctum morbum reviviscer vidit in manibus . Posthaec quovis vere manus, & pedes pella grosa corripiebantur desquamatione non sine morbosis nervosi systematis affectionibus ; accesserunt enim vertigo , Su surrus aurium , a Sthenia , tensio ad latera , scelotyrbe festinans . Haec omnia , etsi eam reddidissent laboribus impotem , de fere semper eam lecto cogerent , tamen anno 178 . vere de more apparuit solita manuum , & pedum deturpatio , & caeteris symptomatibus auctis febris quae dam etiam adiuncta est erraticae primum , dein quoti dianae remittentis typum ServanS . Pulsus duri, color faciei ruber, calor urens diat he sita quamdam phlogistieam indicare videbantur; unde die B 29. Ain

12쪽

mati in Nosocomio acceptae venam brachii iussi s Cari , ex qua sanguis bonae consistentiae fluxit. Per dies quindecim serum lactis cichoreaceum ad lib. j - praescripsi , non omissis hora somni paregoricis, quae somnum conciliarent , & sanguinis temperarent

fervorem .

Febris intermittere aliquando videbatur, unde die I F. iunii corticem Peruvianum tincturae forma tentavi , sed

incassum

Versus finem eiusdem mensis alvus facta est nimis frequens , & mollis, febre cum pulsibus duriusculis durante , ide0que sequens praescriptum fuit . R. Seri Iac. vaco. dep. lib. j. ' Spir. sulphur. per campan. drach. i. SFrup. diacod. unc. d. Cap. intra Nohibemerum . Sistitur alvus quidem , sed os , lingua , fauces ardore , re excoriatione corripiuntur , & quaedam garrulitas delirium praenuntiat .

Die 3. Julii fletus , & cachinni sibi invicem suc

cedunt

Die q. delirium oritur , augetur febris , & pulsus fiunt duri . Sanguinis missio exhibet plurimum seri , densumque cruorem phlogistica crusta obtectum . Ter Celebrata venae sectione , secta etiam iugulari , semper idem sanguis apparet, sed pulsibus adhuc duris delirium ferox evadit . Hirudines temporibus , & nuchae Vesicans applicitum nullum ferunt levamen ; unde carphologia , tendinum subsultus , dysphagia , clonicae convulsiones mortem appropinquantem denotant, quae evenit die 13.

13쪽

Notandum, quod fere toto morbi decursu ea ardorem pedum molestum, & oris muriaticum saporem conquesta fuerit, pluriesque, dum residere conabatur, dextrorsum invita trahi se senserit . Nil notandum exhibuit cadaveris inspectio praeter tabidam consumptionem . Serum aderat sub meningibus; piae vasa inflammatione turgebant; ventriculi sero quoque replebantur, nec deerat in cerebelli cavo . Sinister pulmo adhaerebat pleurae , & mediastino . In testina aer

erant distenta. Caetera sana.

as. Julii ingressa est adeo viribus destiluta , ut morti videretur proxima. Manus desquamationis gerebant signa , pulsus erant exiles, aderat diarrhaea, re macula nigra in imo dorso gangraenam minabatur . Vinum , re mixtura

cardiaca ex aq. menth. , & tot. citr. , dia scord . FracaStor. , ac extract. Chia, chia, vires paullulum erexere . Verum gangraena quaquaversus extendebatur, unde pluries incassum , chin. chin .. extracto repetito , ad camphoram intus , &extus deveni iuxta methodum Collinii . Vix per dies duos hac tentata , die I s. augusti

inopinato vitae finem imposuit . Cadaveris extremitates flexiles: erant, de maculis lividis gangraenescentibus; totum fere dorsum signabatur. Omnia ventris , & thoracis viscera secundum naturam Sehabebant. Cranio autem exsecto , seri flavescentis copia B a repe-

14쪽

reperiebatur inter piam me ningem , & cerebri substantiam in dextero potissimum hemisphaerio; plurimumque

etiam aderat sub septo tentorio.

CADAVER V.

Oannes Vi mercati loci Rescalda annorum TF. tempe ramento Plethorico , & procera statura donatus, cum die as. maii I 84. Nosocomium hoc ingrederetur , a pluribus annis pellagrae morbo matrem suam Occubuisse narrabat , Se autem bono victu saepe utentem , vino plusquam decet indulsisse ..1778. Tali gena dextera spasmo pluries in die corripi coepit, ut neque manducare , neque tuSSire, Neque exspuere , neque nares emungere libere posset, quin in eadem gena dolores orirentur atroces , dextrosum ore quoque distorto . I 783. Vere adventante vertigo accessit, & dorsum manuum, levi erysipelale primo correptum, leviter deindesquamatum eSt .

I 784. Non modo manuum , sed nasi etiam , &colli epidermis in squamas abiit , papulis etiam per totum corpus prodeuntibus ; hinc vertigo gravior , animi quaedam stupiditas, bulimia, sapor oris muriaticus, alvi fluxus , labiorum pallor supervenere . Ut spasmo succurrerem , qui eum atrocius , quam praeteritis solebat annis , vexabat , hirudines tempori dextero primum , deinde post aurem vesicans emplastrum, tandem dentis , qui eodem in latere carie afficiebatur, evulsionem praescripsi, & interea seri lactis fumaria alteracl

15쪽

terati lib. i. di quolibet mane sumebat. Vix haec profuere ;imo spasmodicus dolor ad brachium dexterum , dextrumque crus protendebatur, & levi Orta tussicula , salsum , fluidumque Sputum eiiciebatur . Post purgans ex manna, amicae florum infuso usus

est ad plures dies methodo Collinii , sed & hoc remedii genus nil profuit , dolor enim , praeter iam dictas

partes, collum , totumque spinae tractum OccUpavit. Verum dum nervorum affectioni opitulari tentabam , pulmones morbus fortius invasit , tu Ssis facta est molestior , accessit febris cum pulsibus duris , di respirandidissicultate . Τer ei secta est vena , & sanguis extractus plurimum seri , densumque cruorem Crusta tectum phlO-gistica exhibuit . Pro potu communi decoctioni rad. al- thesse , flor. verbasc. , & capill . vener. oxymel simplex

addebatur , & aeger cochleatim lambebat eclegma ex oleo amyg. dul. , & diacodii syrupo . Horum usu febris ex vehementi mitis , ex continenti remittens evasit , sed tussis adhuc durabat salsum , viscidum , striis sanguineis interspersum pus ejiciens , somnumque tollens , etsi paregoricis emulsionibus hunc

conciliare Studerem .

Spas mi interim , & dolores prosequebantur , maculaeque sanguineae sugillationis ad instar latae in brachiis apparebant. Sed ad pulmonum affectionem tota dirigenda curatio videbatur e unde iussi, ut quovis mane aq. cal C. unc. iv. cum lactis tantillo ei praeberentur, quod cum quatuor tantum vicibus fecisset , ruit in peius , & die

23. augusti leviter desipiens vitam cum morte commutavit .

16쪽

I Tabidum cadaver exhibuit dorsum , collum , &capitis sinistrum latus lividum ob sanguinis effusi copiam

maculae illae autem, quae eruperant in brachiis, sanguinem effusum quoque continebant . Secto cranio seris avescentis plurimum apparuit inter duram, & piam moeningem; nec deerat piam inter , Sc cerebri circumvolationes in sinistro praesertim latere . Ventriculi laterales valde dilatati erant, & sero quoque scatebant; ossea quae danai lamellula nati dexterae ad baerebat , sanguifera vasa meningum , & plexus choroidei turgebant ; cerebellum sero, plurimo in spinae tubum descendente alluebatur. Thoracis cavitatem sinistram inveni sero sanguineo re Pleiam ,& pulmonis loco corpus spleni simile vidi extus erOSum, intusque continens steatoma. Pleura, mediastinum,& diaphragma ea facie , qua dictam cavitatem respicie bant, erant quoque erosa, granulisque scabris. rubentia. Non ita dextra se habebat cavitas ; nam, praeter paucum flavescens serum , & parvum steatoma in ipso pulmone, nil aliud notandum conspexi, nihilque notatu dignum exhibuerunt abdominis contenta iaDixi husus matrem jamdudum pel agrosam Occu buisse ; nunc ejus etiam filiam pellagra laborantem , &Puerum ex ea natum lichenosa foedum affectione me vidisse addendum est ἀ

novembris anni I 783. ardore stomachi primum labora I Verat, cui accesserat frequens vomitus, & sensus cuiusdam

obstaculi in ima oesophagi parte. Vere

17쪽

Vere subsequentis anni adveniente manus, collum,& pectoris ea pars, quae recluso agricolarum more subuculae hiatu aeri exponitur, pellagrosa deturpantur de- squamatione ; allata symptomata augentur, & tussis pus salsum eiiciens eum valde molestat.

Versus finem tulit Nosocomium hoc ingredienti diaeta lactea ei praescribitur, & ope pilular. de styrace Sylvii

tussis hora somni compeScitur . Verum anacatharsis . febricula , macies . sudores

foetidi colli quati vi , decubitus in latus dexterum dissicilis phthisi pulmonali eum laborare demonstrant . Accedunt

diar rhoea , linguae excoriatio , dysphagia, VOX rauca , ian dem die 7. septembriS NIOIS. In cerebro duram inter , & jam men Ingem aquam plurimam reperi, nec non in cavo cerebelli. Sano , &integro thoracis latere dextro , sinistrum purulenta materie replebatur , pulmo ad paucam molem ibi erat reductus , dc vomicam essοimabat, ibique pleura , & mediastinum erant erosa . Pericardium plenum erat aqua; cor glutine obtectum . Omentum tenuissimum ; ventriculi facies interna tota exulcerata , maxime versu S Sini strum ejus orificium .

CAtharina Pones rota loci Busto GarοUo annorum 4 . a pluribus annis externo pellagrae vitio quovis vere lae dabatur , etsi familiae rectrix ab annis octo domesticis laboribus intenta agrestibus valedixisset.

18쪽

i 83. Ianuario mense post mortem/ mariti coepit tristis esse , & delirare ; unde domesticae etiam cura impos facta, lecto fere semper detinebatur, e quo tracta aliquando aeri radiis in directis praefulgenti, ut calefieret, exponebatur , unde iterum furfuracea desquamatio dorsi manuum , & pedum de more apparuit . Die 8. novembris huc allata ita tabe consumpta erat , ut sola cute Ossa tegi viderentur; vix interroganti respondens, cibum , & potum renuebat, & prae debilitate vix brachia movere poterat . Analepticis vires erant instaurandae; hinc iussi, ut cremor orygae , & vinum generosum cochleatim ei praeberentur . Verum alvus , quae prius laxa fuerat , frequens facta est, torminosa , & cruenta ; tandem die s. decembris e vita aegra decessit . Cadaveris collum effuso sanguine livebat, & pedes cede male tumebant . Sub meningibus seri copia apparebat ; cerebri ipsius moles aequo minor videbatur. Pulmo dexter sero innatans pleurae alligabatur ; peri cardium aqua turgebat ; massa sanguinis Coccinea reperiebatur , & penitus dissoluta . In abdomine in restina maxime tenuia intus erant leviter erosa , & phlogosi hinc illinc rub hant , caeteris secundum naturam se habentibus.

CADAVER VIII.

c cuius filia annum agens I 3. a pueritia materno morbo assicitur gracili habitu donata mediocri victus gener utebatur . y774

19쪽

pepererat , praebens solaribus radiis se se exposuisset, Vertigine caduca pluries correpta est, & aphthae plurimae ortae sunt in Ore . Caeteris anni temporibus bene se habuit , donec ver subsequentis anni apparuit, quo cutis dorsi manuum desquamata est, accedenti graviori vetii-gino , & tensione ad posteriora . Haec quovis vere revertebantur, & adeo increverunt, ut quatuor ab annis lecto semper assixa in pejus ruerit . Anno I 784. postquam hieme praecedenti tussis cum sensu salis in ore , sanguinis sputum , cardialgia eam vexassent , mense martio pedeS , qui antea calore quodam urenti cruciati fuerant , rursus furfuris instar cuticulam amisere , & dolores , qui primum vagi erant ,

extremi rates potissimum invasere. Febris accessit tertiana

intermittens, di die F. iunii ad hoc Nosocomium trans . lata est tabida, & in globum Contracta; genua enim obtendinum rigiditatem si xa ita remanebant , ut pedes

natibus ad haererent.

China china extracti , tincturae , pulveris forma exhibita febrim tandem cohibuit . Camphoram ad dolores raedandos more Collinii aegra ferre non potuit e etsi enim drach. i. in die tantum sumeret, supervenit ardor stomachi, di capitis gravitas . Neque quidquam iuvit stipitum dulcamarae decoctum , quod cum tantillo lactis mane,& vespere per mensem Sumere perrexit ; vertebrae enim lumbares , & inferiores extremitates cruciari prosequebantur , accedente etiam aliquando abdominis dolore rachial giae adinstar . Die et s. septembris coepit extracti aconisi

gr. i. tripartita dosi in die sumere.

20쪽

Die 1. Octobris cum neque dolores minuerentur, neque ex hujusmodi remedio quidquam mali experiretur aegra , aucta est dosis ad gr. i. & sem. , sed pari successu ; misella enim diu , noctuque doloribus dorsi , de

artuum cruciabatur.

Et si hoc remedii genus inutile prorsus adhuc vidis sem , tamen experientiae gratia die i3. gr. ii. in die sumenda praescripsi . Hac uti dosi continuavit ad diem 22. , qua alvum plus aequo laxam fieri videns aconiti

extractum missum feci, & lactis usum tentare statui, unde mane , dc vespere lactis vaccini unc. viij. ei praebebantur , in quibus , ne alvus frequentiu S moveretur , rosae rubrae Siccatae ex praecepto Meadii prius incoctae fuerant. Ad lacteam diaetam sensim devenire mihi menserat, verum die I o. decembris macula lata coloris lividi circa os sacrum a famulis inventa eSt. Peruvianus cortex variis formis exhibitus, eiusquo saturatum decoctum extus applicitum gangraenae augmentum retardare vix potuerunt, die enim I 4. januarii fato

cessit .

Ulcere gangraenoso os sacrum , & vertebrae lumba res nudae apparebant, maculisque liventibus dorsum etiam ubique signabatur . In capite nil morbosi repertum est , nisi talem seri copiam inter men inges existimemus. Ρulmo dexter similis parvi pueri pulmoni crudis tuberculis scatebat sinister autem undique mediastino , & diaphragmati adhaerens vomicis replebatur In articulis praetertendinum rigiditatem nil aderat observatione dignum . CA-

SEARCH

MENU NAVIGATION