De pellagra ... observationes in regio pellagrosorum nosocomio factæ a calendis Junii anni 1784 usque ad finem anni 1785

발행: 1786년

분량: 193페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

CADAVER IX.

CArolusi Antonius Alieri loci Nerviano anno I 782. dorsi

manuum levissimam passus est deSquamationem , caeterum bene valenS .

I 783. Nullo extus prodeunte vitio diarrhaea per D ptotum vernale tempus laboravit. I 784. Mense malo alvus iterum facta est frequens, & laxa ; tandem mense septembri tussire coepit, & die 'V 23. novembris Nosocomium intravit macilentus , pus extussiens , amphimerina laborans , annum agens aetatis suae qo. Balsamum peruvianum ad gut. x. in cochleari syrupicapill . vener. quovis mane exhibitum febrim amplius accendebat. Infusum heder. terrestr. , & summitatum hyperic. cum lacte vacetino dierum et . spatio repetitum ne morbi quidem augmentum retardavit. Quod dicendum quoque est de chinae chinae tinctura lacte commixta , & de Saccharo rosais , aeger cum melle lambebat ; sudoribus enim nocturnis , anacatharsi, & alvi fluxu confectus die 8. februarii anni inopinato mortuuS e St. Cadaveris seetio nil dignum notatu exhibuit, si thoracem excipiamus; ejus enim sinistra cavitas pure implebatur effuso, pulmone ejusdem lateris fere consumpto.

22쪽

l Oanna Deli' Acqua rubris capillis , & nitidissima cute

donata loci S. Vittore , quae cum adhuc esset puella, semel haemoptysi laboraverat , anno I 778. aetatis Suae I 8. coepit eodermidis dorsi manuum exsoliationem pati , idque omni dein renovatum est vere cum oris ardore , & cephalalgia u. I 783. Mense novembri lateris thoracis dexteri dolore, tussi, & febri laboravit ; cessata febri tussicula

1784. Manus plus solito desquamatae sunt, dc rhaga-mibus scissae , tussis facta est molestior cum oris salino sapore , & catameniis cohibitis coepit e vulva acer humor prodire . Die IS. Octobris huc se contulit manus morbo adhuc turpes gerens. Moltata tussi, purulenta , Sanguine tincta , Salis saporem excitantia sputa prodibant; horis vespertinis febricula exacerbabatur, dolore terebrante modo dexterum thoracis latus, modo sternum assiciebatur : decubitus tamen ubicumque facilis erat. Die 2 o. octobris coepi ei praebere quolibet maneaq. Calc. unc. Vi. eum lactis unc. li., vespere autem Ope pilui. styrac. Sylv. tussim compescebam , & ut humor acer a pulmonibus averteretur, fonticuli sub axillis aperti

sunt, .

Quamquam sapor oris salinus minui videretur , attamen cum aegra pectoris ariditatem Conquereretur, .misso usu aq. calcis lactis vaccini vires experiri deliberavi

23쪽

ravi. Quare primum, utrum illud bene ferret ventriculus , facto periculo, sensim a minori dosi ad maiorem ascendendo ad lacteam omnimodam deveni diaetam , pro potu ordinario lac quoque decoctione hordei dilutum exhibendo. Die a. decembris , ne soli siderem lactis virtuti , mane , & vespere lene infusum lichenis istandici prae .

scripsi . Nullum unquam lac attulit incommodum, non acidos ructuS, non tormina , non alvi fluxum . Die a 4. decembris talis pertaesa die tae , ut eam mutarem , orabat aegra , quod libenter concesSi, experturus Q

quid eveniret. Omisso igitur lactis usu, panatellis, jure vitulino, & ovis vescebatur, infusi tamen lichenis haustum prosequendo . Verum cum rueret in peius , lac rursus quaesivit , unde primum vivendi genus in usum revo

catum eSt.

Mense ianuario sudor nocturnus, febris amphimerina, vox rauca , pectoris vagi dolores , gutturis erosio fere nullam salutis spem relinquebant. Tabellas ex rad. alth. , amy l. , sacchar. , & mucilagine tragaconti . in ore liquandas , ut acre fauces vellicans demulceretur, praescripsi; verum februario declinante misera de vita migravi r . Notandum hic autem est, manuum, & pedum de- squamationem primis diebus , quibus aegra excepta suit in Nosocomio, per se evanuisse, toto tamen morbi decursu labiorum oris ariditatem , & scissuras remansisse , imo

aliquando papulas erupisse prurientes in anteriori pectoris

parte a

Cadavere hoc perlustrato , cutim primo niveam , &Pinguedinem praeter morem albicantem in cellulari textu observavi. Pulmo dexter magna , qua praeditus erat, mole

24쪽

totam exacte implebat cavitatem, pocia que, undique purulentam materiam emanabat ; sinister autem imma.' turis tuberculis replebatur . Caetera sana apparebant.

CADAVER XI.

Egina Verganti loci Misenio ann. 28. , dum huc die a 3. martii I78 F. ferebatur , cum esset delirans . nil interroganti respondere mihi potuit ; quapropter pa- bentes eius sciscitatus sum, qui eam a pluribus annis desquamationi obnoxiam dolores totius corporis consuevisse , plurie8que invite currere coactam 'fuisse narrarunt . Dum hic vixit, febri erratica laboravit cum pulsibus

exiguis , ac irregularibus ; & quamquam eam sudore peculiaris odoris perfusam saepe invenirem , hon inde tamen sensibile oriebatur levamen . Quin imo delirio semper detenta cibum renuebat , & potum ; caput huc illuc velociter iactabat ; & brachia , ac pedes subsultibus convellebantur ita , ut ne per minutum quidem in eodem loco retineri posSent . Vesicans emplastrum occipiti prius applicitum fuit, dein sequens mixtura praescripta , & pluries repetita.

Verum trismo ,& risu accedente sardonico die et s. aprilis vitae finis impositus est . Cum

25쪽

23 Cum ventris, de thoracis contenta sana omnia re- perissem , ad capitis sectionem deveni, ubi nil aliud apparuit praeter meningum , & cerebri vasa nimio sanguin3 distenta.

CADAVER XII. 4 Ariae Ceriotti ann. 3 o. loci S. Glargis NosOcomium

die F. iunii 178 . ingressae en breviter historiam . 1779. Dorsi manuum epidermis post leve erythema in squamulas separatur . 178o. Post partum leucophlegmatia ad plures menses aegrotat, nullo pellagrae signo extus apparente .i78r. Agresti fungi munere nititur, verum statim rubor quidam roseus vultum occupat non sine aliqua epidermidis separatione . I 78 a. Eodem fere modo vultus deturpatur , etsi rusticis minime incumbat laboribus . 1783. Lecto semper prae nimia debilitate decumbenti nullum cutis vitium apparet; toto tamen augusto delirat .r78 . Macula fusca totam occupat frontem , faucium accedit erosio, sanguinis sputum, VOX rauca, Cephal kea , pleurodyne vaga, extremitatum dolores. Diaeta semilactea, lac infuso hederae terrestris dilurum , decoctum radicis chinae dulcis cum lacte, fonticuli in brachiis, incrassantia , linctus, aut tabellae forma, in ore liquanda ne vix quidem profuerunt. Perfecta enim aphonia , sensus continuus erosionis in trachea , deglutitio

26쪽

24 iitio dissicilis, tussis molesta , frequens haemoptysis, gravior cephalaea , febricula erratica , diarrhoea, macies lethale exitium appropinquari praenuntiabant . Tandem

die s. maii I 783 . sanguine plurimo ex Ore tu SSi.σrodeunte inopinato misera extincta fuit . Exsecto cranio imminuta Cerebri visa est substantia ; flavescens serum magna copia ubique repertum manus mihi quasi lixivium corrugavit, & gustu exploratum salsum exhibuit Saporem . Colli glandulae, thyroidea potis. Simum , steatomatosae apparuerunt; aSpera arteria versus Iaryngem erosa est uso sanguine replebatur . Sinistra thoracis pars scatebat aqua subrubella,& dexter pulmo dia-phragmati, pleuraeque adhaerens pluribus replebatur steatomatosis tumoribus . Reserato tandem abdomine aquam vidi in cavitate effusam ; iecur coloris erat ex flavo pallidi ; sectum vero sanum inventum est , etsi inius eumdem exhiberet colorem e lien parvum steatoma quoque continebat.

CADAVER XIII. A Ndrea; Magiat relli loci Artuno ann. 43. cuIus patrem

pellagra interfecit anno 178o. dorsi manuum desquamationem ferre coepit, caeteris Sensim accedentibus pel- Iagrae symptomatibus . 1784. Postquam per mensem in maiori Mediolani Nos ocomio fuisset, sub finem septembris huc translatus fuit. Dolor aderat capitis cum sensuum internorum perturbatione; os sacrum dolebat; prae debilitate, & dissiciligenuum extensione vix pedibus insistere aeger poterat,

27쪽

ac si lecto decumbens residere conabatur, retrorsum se trahi sentiebat , eo saepe inscio prodeunte urina. Hirudines applicitae temporibus capiti non leve attulere levamen ; caetera autem Symplomata durabant, etsi

optimo cibo enutriri' eundem curarem .

Sub finem octobris sicca tussi cum sensu salis ii ore , dc erosioni, in gutture coepit molestari, unde lactis vaccini , & hordei decoctionis anaticas partes pro pota cummuni sumendas praescripsi . Die y. novembris febris accessit, difficilis facta est

respiratio, & iussu sputum fluidum Salis excitans sapo in rem ejiciebatur. Febris autem erat remittens ; mane enim levi sudore peculiaris odoris erum ponte levabatur, vespero iterum praevia' horripilatione recrudescens . Die io. paroxysmo graviori ingruente supervenit orthopnoea , unde venae Sectio e brachio instituta fuit. Sanguis, servatus seri caerulei plurimum , & densuiα cruorem crusta tectum phlogistica exhibuit . Interim decoctum rad. alth , di capill . vener. syrupo Fernelii edulcoratum pro potu ordinario Sumebat, & ol. amygd. dul. cum Syrup. papa v. rhoead. cochleatim lambebat. His factum fuit , ut urina copiosiore prodeunte paroxysmi mitiores fierent . Die et F. maculae laete rubrae in sinistra gena apparuerunt , lassi , sebri', oris Salino Sapore , caeteri Sque allatis symptomatibus ita sensim evanescentibus , ut nil ei morbosi superesset praetet aliquam extremitatum inferiorum debilitatem . Verum die is . februarii I 8 s. cephalaea primum revi- vixit, dein iterum in scenam prodierunt sapor oris salinus,& tussis. D Τunc

28쪽

Τune diaeta semilactea praescripta fuit, decoctione hordei cum lacte quoque pro potu communi exhibita . Die 18. aprilis pedibus dolore urente primum aD sectis , lividus dein color circa malleolos apparuit sensim

pedes occupans,& ad genua usque se se propagans cum musculorum duritie , dc rigiditate : febris autem , quae

adhuc erratice recurrere consueverat, facta est quotidiana intermitten8.

Pannus sero lactis imbutus, in quo prius incocti fuerant flores sambuci , pedibus applicitus ne vix quidem profuit ; unde linimento ex nasturtio aquatico , &adipe suilla confecto liventes partes inungi iussi, exhibito interim quovis mane bolo, qui corticis peruviani drach. i.

Ss. , & succi concreti nasturtii drach. sem. habebat. Pedes, & tibiae sic fere naturalem colorem adeptae fuerunt ; verum tussi molestiore, & febri quotidie exacerbante aeger ad exitium properavit: quod die I o. maii evenit, fine Vitae imposito. Cadaver nonnihil flavescente colore tinctum apparebat , sectis , ubi nonnullae adhuc aderant in tibiis lividae maculae, integumentis sanguinem atrum ibi vidi effusum . Serum inter duram, & piam meningem, piam inter , & cerebri substantiam, de in ipsius ventriculis magna aderat copia , plurimunaque e cerebelli cavo in spinae tubum descendebat . Sinister pulmo Sanus erat,& plurimae innatabat aquae ; dexter autem nullam fere pulmonis figuram servabat, totus enim undique erat erOSus,

29쪽

CADAVER XIV.

tantum pel Iagrosus huc fertur februario declinante anni ι781. debilis , macilentus, alvique fluxu laborans. Paucis transactis diebus coepit, diarrhaea paullulum remissa, delirare, modo laete canens, modo fortiter clamans , modo caput huc illuc iactando obmurmurans. Post hebdomadam , maculis lividis primum in manuum dorso eruptis , sui iterum compos est factus ; verum iterum diarrhaea increbuit. Gummi arabicum hordei decoctione solutum , cremoreS oryzae , si maroubae corticis decoctum incassum tentata fuere ; unde ad tonica, & adstringentia remedia deveni, uti sunt rhabarbarum leviter torrefactum, radix tormentillae, cortex per uvianus , electuarium Fracastorii , vinum absinthio medicatum , emplastrum de crusta panis epigastrio applicitum . Sed etiam, haec alvi fluxum sistere non potuerunt , unde pedum primum , dein totius abdominis orta est intumescentia cum respirandi dissicultate,& parcitate urinae.

Tunc praescriptum , & saepe repetitum fuit vinum

sequenS .

Fot. absintb. Mne. i. Vini alb. generos. lib. i. ReIinque vase elauso in fervida digestione per horas duas , Θ colaturae adde .

D a Verum

30쪽

Verum die a . mali aegre respirans, & anxius obiit . Macte confectum cadaver dum secui , meninges inter, & cerebri lobos serum plurimum reperi. Abdomen aqua immaniter distendebatur, & magna aquae copia aderat quoque in pectoris cavo , di pericardio . Reliqua omnia secundum naturam mihi a isa sunt A

, Pellagrae morbo a pluribus annis Iaborans, huc fuit transedata ineunte februario I 783. Doloribus dorsi , & artuum cruciabatur ; inferiores extremitates parapimia afficiebamur ; aderat tussis , de

udor specialis e corpore erumpebat . Virtutem florum amicae antiparalyticam prius statuensitentare , sequens ei praescripsi infusum .. r. arnio. dracb. 6.

Infunde in aquae fervidae q. s. Ier horoe τ' vase elauso . Colatur. Itbr. i. addi Θmp. alth. Fern. unc j. Sy. M. cap. . quadripartita dosi in die. Hoc repetito per dies octo remedio , tussis quidem evanuit , caloris tamen sensum in abdomine conquere- hatur aegra , unde forma sequenti experimentum con-ainuavi A

SEARCH

MENU NAVIGATION