De sacra eloquentia oratio habita in seminario episc. Vicetino a Carolo Bologna ejusdem seminarii studiorum praefecto anno 1835

발행: 1851년

분량: 25페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ipso limine orationis meae concidisse ῖ Si enim in eo posita est sacra eloquentia quemadmodum eloquentia omnis) ut dicat ad persuadendum apte et apposite, nec cuiquam id persuadere possit, quod illius animo

non comprehenditur, simul atque prosequitur remota a cognitione auditorum, conclamatum est. Nam diss-cilia illa hausta ex reconditis abditisque sontibus disciplinarum et philosophiae posse percipi a populo, quem descripsi, atque idcirco hunc ipsum populum, cujus magna pars constat iis hominibus qui nullas literas

didicerunt, et pro vitae ratione et aliis omnino occupationibus et curis distinentur, hunc, inquam, populum, ea de causa, quod hac aetate tantum est doctrinarum et philosophorum, putare, et velle esse doctum,

et philosophum, mihi videtur ita ridiculum, ut nihil

praeterea opus sit dicere aut quaerere. Verum placet rem, quae multo est maxima, ac mratius expendere. Persuadere igitur est finis eloquentiae, atque idcirco non cogere ad assentiendum rationibus etiam reluctantes, ut faciunt Geometrae et Dialectici, sed ut oratores sibi proponunt ad credendum, probandum, faciendum volentes libentesque ducere, quod sit docendo, oblectando, movendo. Ut vero doceat eloquentia, quod primum est, et maxime necessarium, rem narrat, confirmatque sua, et resutat contraria vi et copia argumentorum, quae enthimemate et exemplo continentur. Haec duo argumentandi genera ita sunt propria hujus iacultatis, ut et argumenta rhetorica

12쪽

- II tabappellentur, et a dicendi magistris et ab Aristotele inprimis, remotis sere caeteris, eloquentiae relinquantur.

Quid ita ῖ Videte et perspicite ingenium eloquentiae.

Ideo nimirum quod mihimenia cum per se brevius sit, facilius, simul atque positum est, arripitur a populo, qui neque acrius intendere aciem mentis Valet, neque altius quae sunt repetita et derivata cognoscere. Exemplum Vero ut sensus quodammodo impellit, ita celeriter animum subit multitudinis, eamque, quae maxime amctoritale ducatur, facile ad assensum adducit. Argumenta ipsa assert quae sint audientibus probabilia, sumpta de medio et communi sensu ac judicio, et si quae abstru Sa per se, et obscura ex dissicilibus studiis haurienda sint necessario aliquando, explicat, tractat, sagitque quasi in novam faciem, ingeritque Sensibus, et Oe lis aeque subjicit ut, posita ingeneratae forma Severitatis, comem et popularem naturam induant. Tandem haec argumenta, prima, media, postrema, quaSi praesidia causae, collocat eo ordine, eo instruit et munit apparatu Verborum et sententiarum, quo aptius aures et animos occupent. Considerate totum quantum quantum est artificium eloquentiae in inventione, in dispositione, in elocutione, naiam populo, et plane popul rem reperietis. Quamobrem OratoreS quacumque aetate

vivant, apud quoscumque dicant, doctos etiam et philosophos, Oratione uti debent populari, et agere et loqui populariter. Si secus quis i secerit, quamvis eruditissimus et doctissimus sit, disputator jure vocabitur non

13쪽

orator. Quare Aristoteles magnus idem Rhetor et Philosophus edixit oratores quo propius ad aliarum artium principia accedunt, eo longius discedere ab arte Sua, et nomen, quod ab ea obtinent, amittere. Cicero Vero caeterarum, inquit, artium studia fere reconditis es abditis e fontibus hauriuntur: Scendi pero omnis ratio in medio post a communique in Mu atque in hominum more et sermone persatur; ut in caeteris id maxime excellat quod longissime sis ab imperitorum intelligentia sensuque disjunctum, in dicendo autem pilium re maximum a Mulgari onere orationis atque

a consuetudine communis Sensus abhorrere.

Haec eadem mens suit semper oratoribus nobili, simis in civitatibus quae humanitate et studiis assumbant. Qua alia oratione quam populari dicebat Pericles Athenis cum omnibus artibus floreret ea civitas, qua

Hyperides, qua A schines, qua Demosthenesῖ Qua alia

oratione quam populari Antonius, et Crassus, Hortensius, et Cicero tantum valebant Romae cum ibidem

vigerent studia praecipue philosophiae ex omnium disciplinis philosophorum ῖ Qua alia oratione quam pinputari Venetiis in illa luce literarum et ingeniorum effundebant illa flumina eloquentissimi homines in Smnatu et Magno Consilio, eloquentissimi in foro apud magistratus, mirantibus etiam exteris, et in primis Vicetini illi duo decora et lumina patriae immortalia,

quorum nomina omnium adhuc Sermonibus percrebrescuntῖ M. Cicero dixit apud C. Caesarem virum neu-

14쪽

tissimum, ingeniosissimum, d lissimum. Num ideo adicendi ratione populari discessit ῖ fit nunc populari

Oratione taedet oratores saeros quasi humili et abjecta, cum sit ea vere et sola nobilis, gravis, decora, subibmis. Taedet nostros Oratores Sacros esse popula S. Tu qui es qui in ministerio versaris, divinitus, ut ais, vocatus et missust Nonne tui est muneris et ossicii divinissimae religionis mysteria et praecepta, idest quae credenda sunt et iacienda audiente, qua es circumseptus, multitudine, docere et inculcareῖ Quid igitur illa obtrim dis de doctrina temporum, de civitatum scientia consi, luendarum et regendarum, de commerciis, de cometarum Orbibus et natura, de montibus lunae et ignibus inde erumpentibus, de coloribus iridis, de herbis, et metallis, de structura edrebri et oculorum, humoribus,nerVis, membranis, de terra, mari, omni natura' 'runon Solum res subtilius ductas conneclis, ut aliae aliis inter se junctae colligalaeque ducantur acri acumine

et ratiocinatione dissicili, sed etiam tamquam disciplinam aliquam in scholis tradas non ignota loquor conjungis, ut et ad ea, quae dicuntur in praesentia, debeant qui andiunt mentem intendere, et ad ea, quae triduo ante aut quatriduo sunt disputata. Parvuli petunt panem, et tu quin illis panem frangas, porrigis lapidem y Fratres tui vitiis obruti et inscitia mala labuntur in praeceps et tu ruentibus et pereuntibus docta ista tua et pulcra occinis ῖ Quin das Operam ut turbam ab errore revoces in viamῖ Quin id agis ui

15쪽

illam ad justitiam, ad pietatem, ad virtutem impellas pΤu pro Christo legatione tangerisy Miser ossicium

deseris in re tanta, et sagitium non perhorrescisῖ Paulus. ille Paulus, qui incredibilem scientiae altitudinem hauserat raptus in caelum, qui invictissimus tam magnifice epicureos, stoicos, caeteros refutavit, Deus eloquentiae Lystris habitus, eloquentissimus Damasci, Antiochiae, Thessalonicae, Corinthi, Ephesi, Romae, Athenis in medio Areopago potentissimum nomen et regibus illaturus, rudes populos non in sublimitate Sermonis et svientiae, sed tanquam lac illis potum daret, instituebat. Ipse magister et doctor divinus Christus in Evangelio, ut in hoc etiam exemplo sit, cum omnibus hominibus loqueretur ad omnium intelligentiam Sensumque loquens accomodate, augusta et admirabilia effert facili simplicique sermone in plenissimam

lucem Veritatis; nunc servum o iciens obruentem terra talentum; nunc patrem familias mittentem Operarios in Vineam; nunc pastorem quaeritantem OVem, quae perierat, et ea inventa et imposita super humeros redeuntem cum gaudio; egenum silium reversum ad patrem; indutum bysso divitem; pisces in rete inclusos; dragmam mulieris; nuptiale convivium. Nostros sacros oratores philosophos pudet tam demisse sapere. Sed quoniam adeo sunt eruditi, numnam ignorant Augustinum, cum eloquentiae christianae praecepta traderet, monuisse non solum docentis esse ad discentium captum infirmitatemque descendere, monStrare, Proponere,

16쪽

explicare, Sed etiam tacentem populum diligenter inspicere, ut Si populus vultu, oculis, gestu aliquid significet minus esse asseculum, illud orator, mutatis verbis atque Sententiis, retractet et insinuet in animos multimoda varietate dicendi Z Qui Augustinus cum in Manichaeos non quidem orator dixisset, sed scriptor mandasset literis quae minus aperia indoctis viderentur, monituS genuS illud scribendi repudiavit. O mores inversii Doctissimi Patres et sanctissimi, nihil de scriptis cogitantes et de gloria sua, populum unice intuebantur, ut illum divino Verbo pascerent. Nunc vanissimi homines Se ipsos respiciunt, unice nihil de populo solliciti nisi ut ipsi a

populo pascantur laudibus t Mentis magna agitantis et pervidentis vim, et opes ostentare omnigenaS eruditionis, nova proferre et inaudita, iis repudialis et contemptis quae alii occupassent, plura significare quam dicere, quaedam obscurare consulto, haec mullis curae sunt hoc tempore ut habeantur docti et ingeniosi, si ad eos intelligendos opus sit ingenio et doctrina. Laudatur Demosthenes quod cum verba faceret de patria

nihil videretur nisi patriam cogitare: M. Antonius ille orator declarat apud Τullium in judiciis et periculis

hominum non tam ingenii sui existimationem spectari ab oratore debere quam fidem et ossicium, etiam cum alienissimos defendat: oratores sacri quorum est Deum unice spectare et hominum Salutem, inanem gloriam Spernere, hoc tantum suscipiunt sanctissimi muneris, ut serviant levitali et superbiae et libidini suae. Dubia

17쪽

tem ego non neminem verba sacere etiam cupiditate mercedulae 7 At vero si de agello suo causam dicerent,

itane dicerent apud judicem ῖSed quoniam tanto gloriae amore ducuntur, liceat mihi per vos aliquem istorum non quidem ut paulo

ante seci, verum alia ratione interrogare, et Sic agere. Ecce convenit hominum multitudo, magna frequentia

Sedet, erigitur in expectationem. Quid tum indet Prodis ipse. At quanam de causa prodisy Ut nimirum apud eos dicas inter quos ad dicendum surgis, et quos ipse dicturus in unum locum accivisti. Ut igitur dicaste das in conspectum; et ea pergis dicere, quae Scis paene ab omnibus intelligi perinde ac si nullus dicasῖΙta tecum pugnas' Si rusticus, cum agrum colere instituit, instrumentis utatur, quibus neque serere quidquam possit neque arare; si miles postulet vincere iis armis quibus nullo modo parari victoria potest, merito

dicantur insanire; quid tu ab illis discrepasy Ut igitur

literatissimus videare, hominem quodammodo exuisy M. Antonius. quem dixi, qui cum L. Crasso de eloquentiae principatu contendit, tantum abest ut scientiam importunam venditaret; studiorum et in primis philosophiae rudis videri conabatur, ne scientiae opinio orationi imminueret auctoritatem. Quem enim doctiorem novit populus, eum etiam aptiorem putat ad sallendum. Nesas sit quidquam sallax in sacro oratore suspicari. Attamen eum populus adeo te scientiae ostentandae cupidum. qua in ejus utilitatis studiosum, videat,

18쪽

is tu tam

poterit fortasse non sine causa de oratoris fide minus bene sentire. Τum illa disciplinarum gravitas, et quasi tristitia, illa frons docentis et quasi imperantis magistri, grave illud supercilium videtur minus Oratori, praeSertim Sacro, convenire. Quibus de causis illi sacrorum Oratorum principes praeter Augustinum, illa exempla, in quae omnes inlueri debeant, splendidissima, Hieronymus, Ambrosius, Cyprianus, Chrysologus, Basilius, Gregorius Nagianzenus, Chrysostomus, et, ut nostros etiam attingam, ille eloquenti,stinus, tolus a Cicerone aut potius Ciceronis aemulus, Paulus Segnarus, omnesque deinde oratores sacri nobiles et illustres, cum theologi revera esSent, et

philosophi, iis qui minus essent, scientiae jactationem

reliquerunt. At, inquiunt, placemus, et eos oblectamus qui confluxerunt audituri. Hoc est nimirum in quo se jactant et es erunt. Utrum vero etiam jure se es erant

vos paulo post judicabilis. Atque illi primum hoc a me

responsum serant, non ea de cauSa oratores verba sacere

ut delectent, sed ideo delectare, ut conciliatis hominum mentibus facilius ea persuadeant, quae docere instituerunt. Nihil enim oratoribus praesertim sacris debeteSse commune cum Veterum Sophistarum levitate, qui nimirum, quod inutili voluptate audientes alliciebant et sallebant, vehementer in Phaedro et Gorgia a Platone reprehenduntur. Sed quoniam delectare oratoris est, et sacri etiam oratoris, juvat quaerere hoc loco

19쪽

20 gae,

utrum illi aut ulli, quibus popularis desit dicendi ratio,

queant revera delectare. In quo mihi respondeant, quonam tandem pacto possint ea cuipiam e populo revera Voluptatem asserre, quae ab illius sunt sensu intelligentiaque disiunctaῖ Doctos, inquiunt, delectamus. Ita sane. Non enim sunt tanti non docti. Ego vero, ut loquar de me, Vix existimo posse contingere, ut docti

homines tum ingenio praedili, tum judicio prudenti et

perpolito non stomachentur, cum audiant orationem eam, quam intelligunt tantopere ab oratoris ossicio institutoque abhorrere. D inde cum genus ipsum orationis considero, equidem non intelligo, quid habeat voluptatis, qua jucunde Valeat per se doctos homines detinere. Quidῖ An doctum virum, eleganti praesertim

eruditione excultum, qui in maXimorum Oratorum cognitione versatus, et in studio scriptorum praestantissimorum verae consueverit pulcritudinis sensu com-

moVeri, ea jucunde assiciant, quae doctrinam redolent et laedia scholarum ' Quae si cui placent non satis humano, et nimis philosopho, aut theologo, non video cur hunc non potius lineae in monogrammis capiant quam picturae, aut in corpore Ossa severo artificio digesta quam apta membrorum figura atque habitudo cum quadam coloris Suavitate. Num vero doctum hominem juvent sententiae illae non tanquam orationis lumina apte prudenterque dispositae, sed crebrae, et ad fastidium quasi structae et compactaeῖ Num similitudines ex abditis ignotisque rebus pelitae, quae rem

20쪽

polius offundant tenebris, quam collocent in bono lumineῖ Num sermo conveniens disciplinis gravioribus, nominibus notans propriis atque suis quod saepe neceSSe est) res, quae inde Sumuntur, hoc est inornalis et barbaris, ab eloquentia abhorrens, imo ipsam tollens landitus eloquentiam ῖ Num tandem quae non pauci gracilitati et jejunilali, ut monstra omnia, et portenta discordi concordia copulentur. adjiciunt quaedam pomlica ultra omnem poetarum licentiam, plura a sabulis,

quas nonnulli Romanienses Vocant, quarumque tam

mira libido nunc homines vexat ῖ O temporum infelicitatem l O dedecus nostruml Illae amorum et heroicorum facinorum et casuum eVeniorumque admirabilium fabulosae narrationes, quas passim nunc scribunt

docti, indoctique, virique, Leminaeque, a Britannis, a Gallis, a Germanis, a quibuscumque, inseruntur in

urbes et regiones nostras turbido quasi torrente. et cupide excipiuntur sine delectu, et avide teruntur m nibus, et tabernas, et domos, et gynaecea tenent et

complent in perniciem. Non quaero modo quantum boni mores inde detrimenti capiant. At certe eaedem sabulae non solum i lati sermonis elegantiam et inlegritatem inficiunt multiplici confusaque peregrinitate, non solum recte scribendi dicendique rationem extemnis vitiant pigmentis, et ossuciis, non solum omni labe Optimas literas inquinant. sed ingenia ipsa hominum et bonam mentem pervertunt. Cuius pestis pessimum virus cum serpat in dies latius et manet in omnes vitae

SEARCH

MENU NAVIGATION