장음표시 사용
21쪽
rata 22 partes, prodit se undique et apparet in poematis, quae eduntur, in musicis sonis et cantibus, in frontibus et
titulis librorum indigne turpatis barbaricis literis, et puerilibus ineptiis, in aedibus, quas majores nobilissimas et pulcherrimas extruxerunt, peregrinum in minrem ridiculumque deformalis, in coenarum instructu atque apparatu, in cultu vestium, gestu, incessu, facie ferociter barbata. Istum ergo amorem gustumque sabularum istarum, praesertim cum istae quoque Saepe
philosophiam sapiant, istud scribendi genus et colorem, istum stilum inducunt in orationes suas quidam sacri oratores, hi praecipue qui tam subito oratores
nascuntnr, qui contemnunt oratores sacros non nimis
philosophos plaudentes ingenio suo, atque agunt Deo magnas gratias quod non sunt sicuti caeteri homines. Verum illi placeant, per me licet, cumulentur laudibus, carminibus celebrentur, esserantur in coelum. Idcirco ne erunt oratores Z Aut potius laudes istae plane indicabunt mullos depravato palato gustare ista, et nos in mala tempora incidisse ῖ Ipse vero populus quis nescitῖ perstringitur saepe et obtunditur rerum ignotarum specie, gestu, Vocis vanissimo strepitu, admiraturque stupens, et laudat nescius quid laudet et admiretur. Illud non possum satis mirari graves Viros quos dam his frequentes adesse, his savere nescio priore consilio an exemplo, qui et dicentibus ad magis audendum, et bonis adolescentibus ad imitandum animum addunt. Verum vos, si sapitis, nolite ulla auctoritate
22쪽
moveri. Ego ad illud propero, quod est in hac causa
polissimum et maximum. Quis est nescius laudem esse ex oratoris laudibus Summam audientium animos ita agere et tractare dicendo, ut impellantur quo libet, et unde libet sectam tur et deducanturῖ In hoc vis existit mira ac prope divina, in hoc illa dominatur, quae ab Ennio sexanima
dicta est, et omnium regina rerum, eloquentia. Magis enim homines ducuntur aut spe, aut odio, aut amore, aut reliquis perturbationibus, quam rebus et Veritate. Quare qui perite Omnia inveniat ad faciendam fidem, eaque apte et jucunde disponat atque Ornet, si minus est idoneus ad concitandos motus animorum, is merito dignus censetur a Quintiliano qui disertas causas doceat, non qui orator appelletur. Nihil est necesse, his doctissimis viris praesentibus, monere, quaecumque peraguntur ab oratore sacro cum permovet audientium animos, imo etiam cum docet, et delectat dicendo, divina Virtute peragi, atque adeo eo sermone, qui uniceritas et Uscax es penetrabilior omni gladio ancipiti.
Sed cum humana haec artis adjumenta non sint idcirco repudianda, quod notum est omnibus, hoc adfirmo, nihil esse, quam sermo iste, quo multi sacrorum Or torum uti consueverunt, magis alienum a ciendis animorum molibus, quos idem ego contendo populari una oratione misceri atque agitari. Agedum. Quandonam, et quibus rebus, et quo modo hominum animi pertu hanturῖ Nimirum cum objiciuntur ea, quae penitus
23쪽
eos, qui audiunt, aut naturam humanam, in qua ipsi siti sunt, et cujus sunt partes, proxime altingunt, profutura aut nocitura, eaque agentia, acria, insignita mentem percellunt, impelluntque vehementius. Quare nihil tam abhorret ab animorum perturbationibus quam subtilis et obscura disputatio, et a rebus, quae geruntur in vita, longissime abducta, alque abstracta. Illa igitur adsit popularis oratio, quae ad uSum Vitae, et Veritatem accommodata, rebus de medio sumptis, et
in vulgari cognitione positis confici consuevit. Illa illaea est, quae graVis, quae vehemens, quae splendida vi et copia, et granditate verborum et figurarum incurrit in SenSuS, et agens, et penetrans, et pervadens in animos ita naturam singit imitando, ut non tam exprimi videantur verbis quae dicuntur, quam sisti propemindum in conspectu, atque eminere. Non enim Verbo simul atque emissum est excitantur perturbationeS, Sed mora, et idem urgendo saepius, et saepius eodem
redeundo, et in primis amplificatione, quam boni quidam philosophi hac aetate vilium videlicet esse clinquentiae judicarunt. Hac oratione instructus Pericles, quem nominavi, dictus ab Aristophane poeta tonare, sulgurare, Graeciam permiscere. ΙΙac Τiberius Gra
rus, cum adVocata concione tanquam sibi mors emineret ab adversariis, lugubri veste indutus, stensque et miserabilis populo Romano tradidit in tutelam parvulos filios, quos secum adduxerat, incredibiles illos in multitudine motus excitavit. Hac Caius illius frater
24쪽
lacrimas elicuit ab ipsis inimicis cum illa praecipue dixit: Quo me miser conferam Z quo pertum Z In Capitoliumne Z at fratris sanguine redundat ' Mm
Iremne ut miseram lamentantemque rideam et abse- clam 8 Hac M. Antonius C. Norbanum servavit cum judicibus magna miseratione et dolore permotis rei consularis, et senis, et sordidati imperatoris, diducta tunica, ostendit cicatrices adversas. Hac M. Cicero illas tragoedias excitavit. Hac tandem Massilonus, quod nos propius spectat, ita in eos, qui aderant et audiebant aliquando dominatus est, ut commoti repentino quasi impetu assurgerent, stupentesque, et sui quasi nescii errarent palantes in templo. Quidῖ An non orator iis ipsis sensibus, ad quos audientes velit perducere, ipse primum debet commoveri y Nemo enim ea samma quam non habet ipse, alios incendit. At vero quis putet inflammari oratores, qui a rebus sevocant animum, avocantque ad se involuti cogitationibus suis
et sua contemplatione defixi ῖ O Chrysostomel Quem enim potius appellem quam ipsum te, qui et populari
eloquentia, et animis concitandis tantopere praestilisti Z Quibus tu rebus eos commovebas, qui aderant
in concione, cum aut spectaculorum insanum studium reprehendebas irritamentum malorum, aut vetabas
cogi cives ad jusjurandum, aut benevolentiam excitabas, et largitatem in egenos, aut in ambitionem, in invidiam, in avaritiam invehebaris, aut a furore commotae seditione plebis, et flagrantis acerbissimo odio
25쪽
defendebas hominem dejectum de pristina fortuna,
tenentem aras in quas confugerat, trepidantemque, et pallentem morte suturaῖ Τu, tu ingenio praeclarissimo natus ad dicendum, et exemplis formatus oratorum Veterum clarissimorum, et multiplici abundans opportunaque doctrina, et studio occupatus religionis, graVis, copiοSus, Vehemens, magnificus, sive hortareris ad honestatem et rectefacta, sive a pravis moribus et flagitiis deterreres, sive caducis his aeterna illa oppο-neres et immortalia, sive constitueres ante Oeulos
impiorum cruciatus, ita rerum, de quibus dicebas, illustrium afficiebaris magnitudine et veritate, ita intorquebas illa fulmina, illa miscens incendia inflammabaris, ut dolentem populum, laetantem, abhorrentem, lacrimantem, flecteres, impelleres, eriperes quodammodo e terra, et supra homines tolleres. Nunc vos qui adestis testes mihi volo. Num ab istis, qui hoc genus dicendi populare repudiant, discedentem multitudinem commotam videlis, et perturbalamῖ Num, cum ipsi estis praesto, illam cernilis ad dicentis arbitrium assici atque agi ῖ Num vos sentilis animos vestros tangi et permisceri ῖ Quos isti ab errore reducunt ad veritatem, ad pietatem ab iniquilato, a villis ad virtutem y Quem capiunt fructum ex disputationibus suis ' Non opus est pluribus. Neque docent, quod est necessitatis, neque conciliant delectatione, quod utilitatis est, neque flectunt, quod est victoriae. Quid igitur Z Neque persuadent. Quare,