Johannis Voet ... Compendium Juris juxta seriem pandectarum, adjectis differentiis juris civilis et canonici ut et definitionibus ac divisionibus præcipuis secundum institutionum titulos. Editio in Germania prima, ... Coloniæ sumptibus Christiani Sim

발행: 1734년

분량: 660페이지

출처: archive.org

분류:

431쪽

De liberali causa. i

t. im pro eo , qui in servitute detinebatur invitus , erat assertor libertatis , sive cognatuS sive extraneuS : pro eo, qui Volens serviebat, pater assertor audieri- ldus erat. I. I. ,seσq. F. h. t. iure vero novo sublata astertione, is qui in possessione libertatis est, ipse per se vel per procuratorem causam agit ; sed qui ut servus pol sdetur , Θ ad libertatem proclamat. ιit. C. de assert tost. Nec libertati ullo temporePraescribitur. t. vis. de ungi te , pr cr. qua pro liberi. s.

suibus ad libertatem proclamare

licet. nou

i. Ion proclamant ad libertatem servi , qui dominis erepti per raptorem manumissi sunt. La. F. h. e. nec qui ad pretium participandum se venundari passi sunt, cum essent annis Viginti majores. l. 3. Penes quem autem pendente liberali causa res per eos, de quorum statu agitur, possesse scrvari debeant, vide l. ult. C. h. 3.

TIT. XIV.

Si ingenuus esse dicetur.

i. I IT de libertate, sic S de ingenuitate contendi potest: a quod serὸ accidit, si quis ab alio tanquam Iiberto

suo operas, obsequia, aliaque exigat. Vide l. vlt.1ώ. t. Si quis ingenui statum passim diffamet, quasi libertus esset, diffamatus agit ex l. agamari. s. C. da ingenuis. ad id ut diffamans probet ea, quae lactavit, vel alias perpetuum ipfi imponatur silentium. d. l. s.

432쪽

I sDeflatu Do unctorum, se. TIT. XV.

ri e de statu Defunctorum post quinquennium quaratur.

QVia patronis Caepὸ competit sus succedendi in bona libertorum , hinc frequens post alicujus obitum elicii lceptatio, an libertus fuerit an ingenuus. Qualis quaestio Post quinquennium moveri nequit in pranu nicium ingenia itatis : sed ut is, qui credebatur libertinus, pronuncietur fuisse ingenuus, etiam post quinquennium petr potest. t. 3.ι. 3 . h. t. Quinquen nitim tamen Pi aedictum non pertinet ad eos, qui in fuga latitantes mortui sunt, de quorum statu Perpetuo quaeri potest. cult. C. h. t. nec ad emancipationes, utrum recte factae sint, nec ne. ias. C. h. t.

TIT. XVI.

De Collusione detegeuda.

t. in Domini aut Patroni colludant eum servis aut libertao iis, quibus status controversiam movent, ut liberi vel ingenui declarentur per Judicis sententiam , collusionis poena est, quod amittant dominium aut jus patronatus, idisque in praemium accedit ei, qui collusionem detexerit intra quinquennium. I I. 2. , pasm f. h. t.

LIBER XLI.

TIT. I De acquirendo rerum Dominis.

I. Ominium est jus quo res nostra est ct acquirituri αδ vel iure civili. I. a 3. Inst. b. e. Jure gentium variis modis, qui tamen ad tria capita commode reduci possunt. puta, ad occupationem, accessionem, k lxaditionem. Occum

433쪽

r. Occupatio est j uita apprehensio rerum corporalium, animo domini facta; ad quam refertur venatio, pistatio aucupium,locum habens in animalibus quae nullius sint adeoque non in mansuetis. 6. 6. Inst. h r. l. 4 F. hi. sed feris, ut dc mansuefactis postquar in revertendi conliaetudinem amiserint, ante enim, cum in aliculus sint dominio , eorum furistum heret. ι. g. g i. .fam t. ere c. g. 3 s. Insi .hr. Nec incerest, in suo an in alieno agro aut sylva circumsepta aut stagno vel lacu quis piscatus aut venatus fuerit, ad id, ut fiat animalis capti dominus, live volente live invito fundi domino m- gressus fuerit : manet enim etiam post domini prohibitio.

nem fera nullius,atque ita occupanti cedit; qui inde dic: ne quit malae fidei possessor,cum non teneat rem alienam. F. I 2.anss. h. t. arg. l. 3. g. 4 Τ. de μcquir. possis quia tamen iniquum est,in vitis dominis venari in eorum agri S. I. I 6. f. de Ierυit. prad. rust. contra ingredientem,domino vetante, prodita est

domino fundi injuriarum actio. l. i 3. in M. f. de iniuνώς. Plane in alieno vivario aut piscina venari vel piscari prohi-b,tum est. d. l. 3. g. 3 4. 1. de acquir. possis I, II, III, IV, V. 33. Pertinent S ad occupationem ea,quae ab hostibus capta sunt, capienti enim cedunt. 3. II. Inst. h. t. modo mobilia

sint, oc talia quae iure postliminii ad pristinos dominos non

revertuntur ; de quibus Vide l. a. 9Ieqq. J. de cvt. Θposlim. res enim immobiles capientium non fiunt, sed iure posthminii ad pristinos dominos revertuntur, vel, si nunqriam ad cives Romanos pertinuerint; fisco cedunt, aut militibus conceduntur, aut pristinis relinquuntur posses ribus, tributo impolito : de quibus latius egi trac . de jure mititari cap. S. VID. l . insuper ad occupationem reserenda est inventis i ad quam non sussicit, quod quis rem viderit, sed necesse est ut apprehenderit. l. I. F. s. t. 3. 3 3. in D. f da acquir. ρυφά. Quae tamen nec in deperditis locum habet, nec in iis quae in tempestate navis levandae causa iasta sunt, quoties non sunt pro ictea perdendi animo. videt. s. g. mo. I 3. U. de surris. g. n. ctuis. Inst. b. t. sed tantum in iis, quae nullius in bonis sunt; qualia quae in littore inveniuntur. I. I 8. Inst. h.t. oc quae pro derelictis habentur, quae dominus ea mente abiecit, ut

in numero rerum suarum esse nolit. g. 6. Inst. h. t. quae tamen si is,qui dominus non est, pro derelicto habuerit, non statim occupantis fiunt, sed usucapione opus est, L .st. proderelicto. Denique etiam thesaurus : qui est vetus depositio pecuniae,

434쪽

De aequirendo rerum Dominio. 4 Is

cuniae , cujus memoria non exstat, ita ut dominum non abeat. l. 3I. f. s. ff. h. t. quem si quis invenerit fine artibus magicis in Ioco proprio vel sacro, vel religioso, qui antea privatorum fuerat in dominio, in totum tibi acquirit: sinin loco alieno vel fisci vel Caesaris, idque non data opera,diis

midium sibi ct domino Ioci vel fisco dimidium acquirit ι fidata opera, in totum domino thesaurus vel fisto cedit. 3. 39. I l. h. t. I. un. C. de the Hr. l. S. A. pen. st de tu e fisci, in qua ι. s. S. pen. locus religiosus acci Riendus est de eo, qui ante ad civitatem authscum pertinuit α religiosus laetus est, ut cum a. f. 39. conciliari pollit. IX, X, XI, XII. s. Accessio est acquirendi dominii moduS,quo res alterius fit, quia rebus eius accedit: in qua non spectatur, utra res magis pretiosa sit , sed, quid, cujus rei ornandae gratia acceciat. l. 39 3. Τ de auro Hrg. oec. legat. Et Vel naturalis est, vel industrialis, vel mixta. Ad naturalem pertinent laetus animalium S. partus ancillarum, qui cedunt domino ventris seu matris, non patris. t. s. g. a. f. vi rei vina. Pertinet huc etiam alluvio , Incrementum nempe latens, quando ita paulatim adlicitur,ut percipi nequeat,quantum quoquo temporis momento accedat. 3. 2 . IV. h. t. quae nec in agris . limitatis, nec in lacubiis aut stagnas locum habet, sed solis fluminibus. I. I 2. l. I 6.1. h. t. Alluvio m autem in multis fimilis est avulsio, cum vi fluminis pars terrae avulsis ad alienum desertur agrum ; quae cedit illius agri domino, post- qciam coaluerit. s. M. Inst. h. t. Quod si cum parte terrae arbores quoque avulsae radices immiserint in fundum , cui pars avulsa adiecta erat; atque ita coaluerint, ipsae quoque iure dominii acqui illae censentiar domino fundi, cui pars avulsa adhaeret. d. g. 2I. ιν. g. a. F. de damno insa. arg. I. 26. S. 2.I. h. t. Obst. l. s. g. 3. g. de rei vindici Resip. non directa, sed utilis tantum datur arborum vindicatio,quae ct iis competit, qui domini non sunt; idque ad arborum aestimationem ex bonore aequo. XIV, XV, XVI.

6. Adhaec ad naturalem accelsionem referenda insula in flumine non mari in nata, quae cedit iis, qui prope ripam praedia possident,modo praedia habeant non limitata; nam si limitata sint, insula occupantis fit. t. s. g. 6α. vi fluminibus. l. 36. f. h. t. I. 2 a. Inst. h. t. si natatilis sit insula , fluminis conditionem sequitur dipublica est. F. h. t. Quod si uni ripae ab initio proximior sit tota insula, ei soli cedit, cuius ripae proximior est. d. S. 23. licet postea alluvione accrescens

435쪽

16 Lib. XLI. Pandectarum Tit. I.

crescens contra frontes superioriana oc inferiorum ac h regione praedia habentium processerit. l. o.F. h. t. i XV II. '. Accessioni denique naturali annumeranda alvei fluminis mutatio , quae si contigerit, alveus derelictus ad eos pertinet , qui prope ripam praedia habent, & novus alveus sit iuris publici ; adeo ut si hic rursus deseratur, non ad pristinos redeat Dominos, sed magis eorum sit ad quos praedia

ad sacentia spectant. I. 23. Inmis. ι. niti ita recedat aqua , Mimagis inundatio quam novus alveus esse videatur ; quo Casu ad pristinos Dominos revertetur, convenienter ι. 3Ο.6 3. addet. 7. s. in non enim inundatione dominium amittitur. s. 24. In i. h. t. ci. g. . f. da mino. licet exercitium dominia durante inundatione videatur perire. Las. f. quib. mod. Uufr. amisi. XUIII , XIX.ὶ 8. 1ndustrialem ad accessionem etiam varia reduci po sunt, pura specificatio, commixtio, confusio, intextura , implantatio, satio, in aedificatio, pictura, scriptura. Et nim inaedificata solum sequuntur. s. 29. 3o. Inst. h. t. Implaritata re sata fundum, ex quo aluntur Lao. a. F. h. t. Unde arbor in confinio posita quandoque communis eii, quandoque plantanti soli cedit, quandoque soli cran fini qui non

plantavit; prout vel omnes radices, vel circiter mediam radicum partem, vel paucas tantum radices in hunc aut illum fundum egerit. Vide l. 6. F. arbor. furi. casarum. l. 7. .ult. f. h. r. f. Scriptura chartae cedit; picturae rabula. 27. 28. Iul. o. r. specificata specificanti, si vel partim ex sua partim ex aliena materia novam speciem fecerit; vel ex ali na materia tantum, S species ad pristinam materiam roduci nequeati alias, si ad pristinam materiam reduci possit,ipli materiae Domino cederet. I. as. 27. Inst. h. t. itinet. l. 2s. f. h. t. XX I, XXII, XXm, XXIV, XXV, XXvI, XXVII. 39. Ad accelsionem mixtam fructus pertinent ; qui vel na- . . turales sunt,sponth sine cura ct cultura provenientes, vel industriales, cura di cultura hominum produci soliti ; l. 4 1.

de Huris. l. 48. f h. t. qui tamen aliquando etiam sub naturalibus continentur,quatenus natura cum industria concurrit.

6 a. 1. da rei vina. Vel denique civiles,qui non natura sed jure percipiuntur; ut pentiones, usurae, dic. d. l. 62. f de rei vind. Rursus fructus vel pendentes sunt, necdum a solo separati, qui pars soli sunt α immobilibus accensentur. l. 44 1. de rei Φηέ. Vel extantes, qui ct percepti dici possunt, vel consum

pti, vel percipiendi, qui, licet percepti non fuerint, hο-

436쪽

De ae quirendo rerum B ominio. 4i

neste tamen potuerunt percipi. Omnes autem fructus, si dominu8 ipse perceperit, jure dominii protinus suos facit pleno iure S irrevocabiliter : sin malae fidei possessor, nullus facit suos aut accessionis jure sibi lucratur, sed omnes vero domino vindicanti una cum re ipsa tenetur restituere,naturales os induit males, exitantes de consumptos, ac percipiendos , exceptis solis usuris percipiendis. d. l. o 2, 1. de rei vincTenetur autem de percipiendis malae fidei possessor, quat nus ipse potuisset percipere,licet fortὸ dominus non tantum fuisset percepturus. l. s. C. Grai -d. si tamen dominus plus 'potuisset percipere quam possessor, etiam ad id possessor

condemnabitur. d. l. 6 a. f. I. Τ. de rei sind. At si bonae fidei possessor fit, solos fructus tempore litis contestatae exstantes aut postea perceptos tenetur restituere non item consum tos live naturales sive industriales, lichi inde locupletior faenis fuerit. L 3.j. h. t. s. a Inst. δε ομ. qudisi junct. s. a. g.

. reguad. Obii. reddere tenetur consumptos,quatenus inde 'factus eii locupletior. ι.as. 3. ιι . p. de petιt. hared. LI. . I. C. νεαι 3 1. de condies. indis. Resp. in a. i. as. 3. 3I .ct L 3. 3. I. agitur de petitione haereditatis, in qua est exceptio, quia fructus a sent ipso iure haereditatem. Ly. C.famil. orcileunc & in L 3. . non de fructuum sed rerum principalium restitutions quae- .ltio eli. Obli. lucratur tantum indo striales. l. s. sis usuris.

AErgo Resip in .. 4n agitur quidem de bonae fidei posteisore, sed qui titulo caret ; adeoque lingulare eli : hu- iusmodi autem possessiorum exempla alia occurrunt in o a 3.

. ult. f G publician. in rem aes. l. I 3. f. I. F. de petit. hared. L 2.Casi quis ignor. rem minoris sino decrero comparaυ. Sin d. s. 33. Du-

eius fiunt bonae fidei possessoris pro euisura is tu a non fru- . et Dum, sed magis fundi: praeterquam quod re fructus naturales culturam desiderent ad perceptionem. Obst. etIam ra . fructus necdum consumptos pleno iure adeoque irrevoca-hiliter suos facit. L .F. de usuris. Resp. ibi pono iure fructus dicuntur possiemoris fieri solummodo ad exclusionem usi1- capionis 1 sed id non impedit, quo minus restituench V niant, si adhuc exstent. xxvm, xxIX, xxx, XXXI, XXXII. lso. Traditio est de manu in manum datio, seu translatio . possessionis ε, per quam ut transeat dominium,ex parte tra dentis adesse debet animus transferendi dominii. s. 4O. M. h. s. vi ut tradens dominus sit, vel saltem procurator ejus ad iid mandatum habens. ε. nihil 4r. θ seqq. Inst. h. t. ni liberam '

habear rerum suarum administrationsin α alienandi licen-

437쪽

is Lib. XLI. Pandect. Tit. II.

tiam ε ct res talis tradatur, cujus dominium transferri potest . ac justa adiit tradendi causa. t. 3 i. f. b. t. ex parte orta accipientis necessaria acceptatio : quibus concurrentibus dominium transit; nec tunc interest,vera fiat traditio, an ficta, veluti brevis mansis traditio, aut symbolica, traditis horrei, in quo merces erant reconditae,clavibus. Vide =. 44.

a. s.Inst. h. ν. L 74.st. δε contrM, empti LI , insint f perae. O commoἀ rei ven . I. .g.M. L I 8 1. de acquir. hoeg Nudi autem conventione, fine traditione vera vel ficta dominium nota transfertur. ι2o, C. is p ctis. i XXXIV XXV,XXXVI, xxxvII. )1r Moribus. Si quis ius Venandi vel piscandi non habens uti hoc ius varie limitatum est resipectu personarum,modi, temporis, &c.ὶ feram aut pisices ceperit, quod captum est, non capienti sed taltuario & similibus cedit. Nec in anim libus mansuefactis admissa est venatio eluti falconibus aueaccipitribus , lichi revertendi consuetudinem amiserint.' Non etiam pro derelicto quis habere potest agrum, cui coinhaeret aggeris adjacentis reficiendi onus, nisi simul omnia Draedia aggeris illius munitioni inclusia derelinquere paratus sit Quamvis autem non statim inundatione amittatur dominium, tamen si quis toto decennio nullum dominii aut continuatae possessionis actum exercuerit in agris inundatis, veluti piscando supra superficiem agri aquis tecti, aut alio modo, dominium amittit. Praeterquam quod & Princeps citare potest pristinos praediorum dominos ut praedia exii cent . vel iis deficientibus, eos qui ius pignoris habent 1nagris mersis; quibus etiam sui copiam non facientibus,quisbusvis aliis eos exsiccandosPotest concedere/ . Caeterum malae fidei possessior, ut fructus. restitvit , ita ocimpensas quatenus utiles sunt, ex aequo re bono recuperat, non modo per retentionem, sed dc per actionem.

De acquirenda vel amittenda posse

sione.

1. positio. est detentio rei corporalis animo sibi habendi : α quidem rei: Certae, vel pro indivisis communis vel partis incertae in re certa ars. ι -'6. g ι .F. de rei vind. non item rei plane incertae, veluti si quis possidere vellet,quicquid Titius possidet. ι3.f. .

autem possessio vel naturalis vel civilis , idque a

438쪽

De aequirenda vel amisi. 41ς

' pliei modo; etenim vel naturaui dicitur, quae in facto constasistit,dum quis suo corpore possidet: civilis quae in jure conislsistit, dum quis animo pollidet. l. t o. C. , t. qua ratione fieri poteti, ut duo eandem rem singuli in solidum postideant, unus corpore & in uith, veluti clam , alter animo ct iusto. i Lo. s. I. l. .ss h. r. I. .futiposiae is. at duos eandem rem sinagulos corpore in solidum polsidere, ii vetuliἡ,sive injuste, id contra naturam eis, eoque pertinet argumentatio Pauli JCtim L 3. . s.1. b. 1. Vel secundo, civiri appellatur, qua quis pollidet animo domini; quo modo pollident veri domini ac bonae fidei possessores : naturalii vero ea , qua quis rem tenet animo quidem sibi habendi, sed absque opinione domini; quales praecipue sunt malae fidei possessores vi veIclam pollidentes. l. o.fh r. licct fructuarii naturaliter possident. l. I L. F. h. t. α eorum eXemplo conductores, commodatarii, precario tenentes quamvis hi etiam nudi detento. res dicantur. l. a. V. de re vin4. III, IV, V. 3. Caeterum vel acquiritur, vel retinetur, vel amittitur

possessio. Acquirunt omnxs, qui possunt habere possidendiariimum ; ac proinde ipsa municipia non per se sed per suos

servos aut administratores. t I. uti t. ast h. t. non furiosi, aut in tantest tutor tamen pro infante pote it acquirere. I i. s. ao. F. o. r. infans etiam tutore autore, quod lingulare est. l. 3 a. s. a. f. h. t. infante malor etiam sine tutoris autoritate.

. l. 3a. f. 2. J. h. t. Obit. l. 3. C. h r. Resp. intelligi potest de acquisitione tutore autore, juxta alias leges: nec huieresponso refragatur, quod ind. l. y. in . demum agatur de acqui litione tutore autore ; nam potius ibi tractatur de a qui litione, qua fit per tutorem pro pupillo, quae diversa est ab ea, quae per pupillum tutore amore fit. Fit DL acquirunt patri posses ionem. ι4 1s.l. servi domino tantum scienti,nonigrioranti. t. q . F. i P. h. t. nili vel ex catisa peculiari se, vias acquirat possessionem, vel nomine domini, quibus casibus etiam ignoranti possessio acquiri potesti t. 34 I. u. t. l. o. s. r. f. h. t. i. 3 i. f. s. F. ae usucop. Gliod si servus m fusa sit, adhuc per eum posse illo acquiritur, quamdiu fugi ivus ab alio non pollidetur. ι i. g. 34. st. h. t. Obit. I i μ ν ah ρώ-blician. in remact. Resp. agit de naturali ac corporali posses si orae, quae domino per fugitivum acquiri nequit. Sed depex procuratorem postes lio reste acquiritur. I pen. Ins. ρεμ suus person . euique acquir. Quod ii procurator, cui pollastici

tradebatur, dixerit se eam tibi Velle acquirere, sibi habeis

439쪽

bit. ι. l. 3. 2 o. f. h t. secus, si propositum tantum in mente retineat, nec exprimat, se sibi acquirere, quo sensu accipienda. L 33. f. δε donatistri s VI, VII , Vm j4. Acquiritur autem possessio vel traditione vera aut ficta, vel occupatione, vel accestione : nec necesse est, ut singulae rei partes apprehendantur cum oc una tantum fundi parte apprehensi totus fundus censeatur apprehensus. I. I. ff. At. modo alter qui antea possederat, habeat animum amattendae possessionis ; alioquin, qui ante possedit, omnes eas Partes retinet, quas alter non occupaverit vel apprehenderit ; ut in casu ι. ιε. q. ult. I. h. t. IX.

Ier haeredem. t. tD1. h. t. nec solo corpore,nec solo animo, ed utroque simul. L s. I. h. t. licet ficta aut symbolica traditio oc apprehensio oculis facta etiam corporali appre- hensioni annumeranda sit , ut α ea, quae corpore seu rnini serio alterius fit. Vide I. I. f. et . l. 2. t. II. fι. 74. 1. de contrah. est. ι. r. C. vi donat. l x. ὶ

sio ejus est , in eaque loco traditionis de apprehentionis est Patientia de usus. ιδ st. M usust. xi. ὶ Retinetur possiestio vel animo oc cora ore simul ; vel solo

animo: adeo ut, licet alius absente postessore clam occupa. verit possessionem,non tamen ante prior possidere desinat, quam fi sciens, alium intrasse, reverti in possessionem ausus non fuerit, metuens vim maiorem. I. 6. g. ult. t. 7. ι. 1 F. I 2. .go. 1. h. t. i. ult. C. eod. Vel denique animo proprio per co Pus alterius, puta coloni, conductoris, Procuratoris, fru- 'ctuarii, commodatari i , ctc. L 3 sicut non amateatur, etiamsi mortui fuerint aut furere coeperint hi, quo-Tum corpore possidetur. l. s. 9. t. i. a. s. f. ι 1. h. r. Quod si colonus aut alius, qui pro alio possidet, possessionem dere- Iiquerit, eamque alius occupaverit, olim quidem possessor etiam ignorans possessionem amittebat. ι. 4Q. I. 3. ι.44. .

sed jure novo nullum primo possessbri ignoranti per talem desertionem oc occupationem ab alio factam infertur ἔraejudicium. 2 vir. C. h. t. sed tantum scienti, oc ita posses-

onem negligenti. arg. d. ι 6. s. uis. l. 7. 1. h. t. sXLI.

siem retinet, sibi mutare causim possessionis : lichi possit possessionem primam omittere, oc incipere rursus ex nova causa possidere. i. s. s. 39. hap. s. sXHI. Amit

440쪽

De aequirenda vel amisi. m. 422

3 g. Amittitur possellio animo oc corpore simul; non solo corpore. ι 3 Τ. h. s. unde ct pupillus solus sine tutoris aut ritate eam non amittit,licet corporaliter possit deserere. l. 2ν. f. h. t. Nec solo animo fine corpore. c. l. 8. L Is 3. f. da regatum etiam si quandoque solo animo in iure nostro quis dicatur possessionem amittere. l. 4. g. 6. ι. I 8. l. 4 . g. ult. fh.ν. quatenus nempe vera traditio εχ desertio corporalis non intervenit; ut tamen semper ficta quaepiam traditio oc coroporatas desertio concipienda fit in d. st. xv. s. Sunt auwm varia possessionis commoda: praeterquam enim quod bonae fidei possetar fructus lucretur; ut eis. ρ--αιά. dietum, etiam posscstar omnis eo ipso, quo possidet, potior est aliis non possidentibus in pari cauia. l. s. s. 4. in .st. de Publie in rem ae . nec regulariter tenetur edere titulum suae possielsionis. l. ii. C. da petu, hared. &,si de possessione deiectus fit , in continenti rursus potest adversarium dejiceret aut alioquin petere , ut tibi ante omnia restituatur posseisios etiamsi praedo esset, qui dejectus est. t. i. g. 3Ο. 33. l. s. s. s. r. da vi ct υi armat. l. 3. C. de iure fisci. i XVI. )η Adde ex Cod. tiis. 7. ris. 3 a. vi acrum. O rerin. possessione.

De Usiurpationibus f Uucapionibus.

1. T T Sucapio est adiectio dominii per continuationemia postellionis temporis lege definiti. l. 3. r. h. t. Usu caispere potest omnis, qui ct dominium acquirere ι pupillus etiam sine tutoris automate, si infante maior fit, ec turi sus ea, quae ante furorem incepit pollidere. ι ε. f. i. a. 3. I. 4. f. 6.1. h. t. Non tamen is, qui ab hostibus captus estiadeo ut nec eam usucapionem , quam ante captivitatem inchoa verat,implere pollit postquam redierit. ι. ι F. h. t. I in.

f. s. st. de captivit. , postim. sed si servus ejus, qui apud hostes est, in urbe remanserit, ct possestionem rei ex cauta pectiliari nactus sit, eam usucapere potest sive a me domini captivitatem ii ve durante ea pollidere coeperit: si vero non ex causa peculiari, coeptam quidem ante captivitatem domini usucapionem implere potest , at captivitate durante, non potest eam de novo inchoare, nisi dominus apud hostes moriatur; quo casu haeredibus prodesset me dii temporis possessio ad usucapionem. 4.ι. o. f. a. vi capi. σ

SEARCH

MENU NAVIGATION