Schola paupertatis manuducens ad puram observantiam regulæ fratrum minorum, juxta declarationes, editas à Nicolao 3., Clemente 5., & Innocentio 11., ac sacrarum congregationum decreta, & sacræ rotæ decisiones. Pro Praxi aptata a patre f. Augustino Ma

발행: 1716년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

541쪽

periculum est remotissimum, & exIntrinsecum mutuo, vel illis assertis cam-biis. Quin etiam, tunc praetextu periculi posset juste plus a pauperibus exigi , quam a divitibus; quod nullatenus adis mitti debet, alias via aperiretur palliandi

16. Neque id probari videtur decreto Sacrae Congregationis Inquisitionis

approbato ab Innocentio X. anno I 6 3. in his terminis: Sine es, si aliquid accipiant ratione periculi probabiliter imminentis, nouesse inquietandos . Decretum enim non continet positivam approbationcm, reconcessionem, sed tolerantiam dumtaxat ad tempus, non respectu omnium ,

sed Sinensium tantum de quibus agebatur recenter conversorum ad Fidem 3 quos non statim S. Congregatio censuit a Missionariis inquietandos circa contractus , in quorum Vim quidquam ratione periculi supra sortem rccipiebant, sed tolerandos esse ad tempus, & in bona fide reliquendos, quousque progressu temporis plenius instructi suavius possent a similibus commerciis abduci. Poterant enim ignorantiam in vincibilem habcre de re, quae eis non apparebat ab antrinseco mala. II. Alii

542쪽

CΑusAE BEATIFIC. &C. SOTI . Alii titulum iuste recipiendi aucta. rium in hoc fundant,quod Negotiator ex pecuniis mutuo receptiS suas facultates auget, & lucrum facit. Etenim hac ratione posset quicumque a Μercatoribus,& Banchariis mutuatariis aliquid supra sortem juste recipere, esto abesset verus titulus , aut damni emergentis, vel lucri de proximo cessantis.Lucrum illud Mercatoris non est fructus pecuniae, sed industriae ab eo pro illo exhibitae. Quemad- dum major quantitas frumenti , quae agricolae provenit, non est fructus frumenti ab alio mutuo recepti, sed illius laboris, dc industriae; & propterea mutuans non potest ab agricola plus frumenti recipere , quam dederit. 1 8. Quidam de justo titulo non dubitant, allegantes, se non consuevisse suas pecunias otiosas tenere . Uerum videndum est, an revera dictas pecunias quis destinaverit negotiationi licitae, non usurariae: vel, in aquisitionem alicujus

fundi frugiferi, & annui census , seu officii lucrativi; & quatenus ita sit, lus habet

paciscendi cum mutuatario, vel cam-psario de compensatione lucri cessantis ,

quod sibi verisimiliter evenire posset

543쪽

ex negotiatione, vel praedictorum acqui. sitione; quamvis alias habeat pecunias ad varios rationabileS usus reservatas, ut ad alimenta familiae, dotem filiae, similesve casus, quos quisque prudens debet

praecaVere.

Haec digressio adjecta est, ne Syndici se implicent similibus,contractibus, aptis solummodo ad palliandas usuras; sed ubi opus sit, pecunias apud eos a pietate Fidelium depositas pro Causis enunciatis , in tot locis Montium investiant, ut hinc,& securitati ipsarum consulant, & utilitatem in beneficium Causarum inten.

dant is

Quaeritur III. Quid agendum de residuo pecuniae, si, causis absolutis, aliquid supersit ZI9. R. In casu provisio spectat ad Sedem Apostolicam, sine cujus faculi

te nequcunt pecuniae en alios usus converti per text. in clementina auia contingit de Religios domib. in quo quoad res ad certum pium usum a largitione Fidelium destinatos, Clemens V. decrevit, ad illum debeat, non ad alium , fatua Sedis Apostolica auotoritate P converti. Constat autem pecunias ad tractationem dicta. rum Causarum elargitas pio usui esse ad

544쪽

addictas; ideo ad alios usus diverti nullatenus possunt, nisi Romanus Pontifex , supplicante Syndico Apostolico, pro alia necessitate concesserit. Dominium enim ipsarum , utpote pro Causis piis in Sedem Apostolicam transit 3 cum praesumendum sit Dantes illud a se abdicasse, si secus non exprimant 3 nam pro pter Deum illas concesserunt, ac ut de servirent pro Causis piis 3 qvie finibiles quidem sunt, sed regulariter, ipsis viventibus non absolvuntur; & ideo aptior persona non est , in quam dominium transferatur , quam persona Romani Pontificiis ; arg. ex eap. Exiit S. Ad haec cum , de verb. signis. in o. CON-

545쪽

An adversus Syndicum , qui, vel bonis , vel soro cessit, detur actio judiciaria pro recuperandis pecuniis oblatis pro Causis

Beatificationum, Canoni Lationum,Extensionis,vel Continua

tionis cultus & quis debeat judicialiter petere SUMMARIUM.

1 Provisio novi Undici in easu, quod, alter foro, vel bonis cedat, aut alias a syn dicatu amoveatur , d quo facenda , in qua partes Dndici succedentis, ad 3. 4 Possunt commissarii Terra Sancta retinere unam clavem arca eleemo I narum. 5 Pro securitate recuperandi pecunias pro causis donatas debent bona ex ondici obligari. 6 Et boua dotalia . 7 SIndicus in concursu creditorum admit.

546쪽

ditorum concursu . Io In concursu Creditorum servatur graduatio.

II Creditores bypotheearii expressi, qui sinit Ia Et habentes privilegium tacitae hypothe ca λ13 Creditum probatur , etiam per privatam fer ipi uram a14 Et per testes. 13 Credisores personales, alii privilegiati, alii simplices , seu chirographarii . I 6 SIndicus in exactione crediti cedit crediatoribus anterioribus, O potioribus .

17 Regula juris, qui prior est tempore,

c. qualitἡr usurpanda . I 8 Posteriores Creditores habentes, etiam ex . pressam hypotheeam, cedunt Syndico ju dicialitὸr petenti . Is clausula informa camera non laedit jura alterius .ao creditores ebirographarit,esto anteriores, femper cedunt posterioribus hypotheca riis expressis, vel tacitis .a I Res semper clamat pro domino, O huic reddenda, ubicumque extet .

547쪽

s Ia Τ Ι Υ. U. C o M s. III, 2 a Res ad certum usiιm pium desinata in

alios nequeunt converti.

a 3 Fidejussor solvit de proprio, si principalis non satisfaciat. a Sedes Apostolica d nullo potest in obligationem adduci. as Sumptus in dies occurrentes petunt pecunias, vel ipsarum fructus, esse manuao

les.

26 consignatio eleemosynarum exactarum ex bonis decocti novo ondico non repugnat Regula Fratrum , ad 27. as Tecunia aliarum causarum non possunt stare pro cautione de restituendo, credi

to recuperato.

29 Agitur de assisentia Postulatorum in curiis , Ondico judicialitὸr petente. go Postulatores non exigunt a Syndico computus iuridicos, ad 3I. 3 a Non funt confundenda debita , O eredita causarum, ad 34.3 s Expensa alia vivae, alia mortuae:= quae 36 Formula litterarum patentum pro deputatione Postulatoris . 37 Expeditio ipsarum per se pertinet ad Ministrum Generalem. HU

548쪽

ΗUiv qu litatis dubium conceria

nens pec unias pie a Fidelibus in eleemosynam oblatas ad Frauia Minorum necessitates relevandas propinnitur, resol Viturque tit. . consit. 4. Et cum

ibi dicta, servata proportione, sint ad praesentis intellectum aptabilia , relegi possunt. Verum quia nonnulla in specie

animadvertenda occurrunt circa pecunias a Benefactoribus elargitas pro expeditione Causarum Beatificationum , Canonigationum, Extensionis, vel Conti. nuationis cultus Beatorum ordinis Minorum , propterea in propriis terminis hie dissicultas examinatur. 1. Et in hac facti specie praemone in mus , quod, eveniente casu , ut Syndi. cus, cui fuerant commissae pecuniae ab eo opportune expendendae juxta insinuationem Postulatorum dictarum Causa-Tum , bonis, vel foro cedat, ac debitis supra vires gravetur , adeo ut timeatur de interitu eleemosynarum, Superior, vel de ejus commissione Postulator de-het dictum Syndicum ab ossicio remove. re , noVumque nominare cum facultati. hus opportunis,de quibus diximus lotait.

549쪽

consil. 2. n. 23. & hic,supposita nominatione , in eXecutionem proprii muneris tenetur adversus Syndicum decoctum, vel debitorem, aut alio titulo ab ossicio Syndicatus amotum, judicialiter agere pro assecutione pecuniarum, quas idem in debite distraxerit, vel in praejudicium Causarum alienaverit:aut etiam, si adhuc apud ipsum existant. Nunquam tamen in Actis debet

nomen Fratrum assumere, tamquam

ipsorum Causam agens: sed nomine Pa- .Pae, ad quem dominium pecuniarum

spectat vel Donantium, si illud sibi ex

presse retinuerint) procedere, instando pro recuperandis eleemosynis a Fideli-hus elargitis ad effectum , & intentione, ut ipsae ausae pertractentur. , a. Haec praxis nominandi novum Syndicum servanda pariter est, cum Frati bus innotescit imminens esse periculum decoctionis Syndici, cui primum fuerant enunciatae eleemosynae commissae. Nec proptere1 Fratres maculantur quin potius eis videtur incumbere, ut satagant, ne pia Donantium intentio fraudetur , & negligentiae, ac incuriae Syndici obvictur οῦ in quem finem plang SupQ

550쪽

CAusAR BAATIFIC. &e. Isrioribus concessa ,etiam fuit facultas Syndicos nominandi, ut expresse in consit.

Ex clementi Pauli IV. I. Bullari to. I.

I. Videturque provisio fundari in cap. Exiit de verb. signis. in 6. applicando nostro instituto ea , quae disponuntur g. Possint etiam circa subrogationem faciendam Substitutis Donantium ; ibi: Si tamen interdum propter locorum di Iaut iam, in quibus esset satisfactio facienda , o conditiones , seis circumstantias alias , casus emer

geret, in quo videretur plurium personarum subrogandarum ministerium opportunum , liceat ipsis Fratribus hoe in e u juxta negotii qualitatem servato modo praedicto et hoc est,ue consensu Dantis, vel personae ipsius Substitutae) plures personas assumere, nomi nare, sese praesentare ad sud minisserium exequendum . Sicut enim licite in dictis circumstantiis aliam, vel alias personas respective nominare possunt; sic in pret sent,

facti specie ad novi Syndici nominatio. nem licite procedunt , ne bona Papae dilapidentur , pia Donantium intentio frustretur, dc opportunis auxiliis Causae

priventur.

6. Maxime, quia versamur in casu eleemosynarum , quae, ipsis Fratribus Kk a etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION