Schola paupertatis manuducens ad puram observantiam regulæ fratrum minorum, juxta declarationes, editas à Nicolao 3., Clemente 5., & Innocentio 11., ac sacrarum congregationum decreta, & sacræ rotæ decisiones. Pro Praxi aptata a patre f. Augustino Ma

발행: 1716년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

561쪽

3 25 Τ r T. V. C o M s. III. hypothecam expressam sibi caverunt , nec a lege proteguntur per hypothecam

tacitam.

ao. Idque fortius procedit, quoad Creditores chirographarios, qui, esto an Ieriores , semper cedunt posterioribus hypothecariis ; quoniam actio personalis quantumcumque privilegiata a qua cumque hypotheca vincitur, ut advertit

temporis in illis est per accidens. Quapropter creditum Causae ex capite tacitae hypothecq est melioris conditionis,quam credita illorum. Qui sibi imputent , si per expressam hypothecam, vel obligationem Cameralem securitati proprii crediti non consuluerunt. a I. Adnotatione dignum est, quod si pecunis in custodiam ex Syn dico commissae, in loco a coeteris separato, & pro illis asservandis deputato reperiantur , sunt novo Syndico restituendae ad exclusionem coeterorum, etiam anteriorum ,

di potiorum Creditorum .Ratio est,quia res in individuo existens semper pro Domino clamat, & Domino reddenda est: in casa autem pecunia illa in individuo existeret, nec a decocto consumpta, ne

562쪽

que cum propriis permixta; & in Syndi.

co, Domino redderetur, Papae nimirum,

ad quem pecuniae Causarum pertinent ,& de cujus,& Donantium voluntate pro Causis erogantur . Tum quia, in casu depositum pecuniarum quamvis in se a irregulare, hoc de regulari participat, quod in se existens sit reddendum; proindeque ei, cui pro exigendo datur actio; adeoque novo Syndico, tamquam Pro

curatori , & Administratori Domini Principalis ipsum judicialiter petenti.

22. Nec dicendum , quod ex quo ex-Syn dico decocto fuerint eleemosynae consignatae non clausae , & obsignatae adeoque non servata forma depositi regularis) prq sumi debeat eas de licentia, saltem tacita Domini alienasse, vel negotiationi exposuisse. Haec sane licentia nullatenus praesumenda est, ut diximus

loc .cit. nu. IS. &asseritur contra disposita

in dicta Clementina quia contigit; in qua quo ad res ad certum pium usum a pie tale Fidelium destinatas statuitur, ad illum debeant non ad alium salva Sedis Apostolicae auoIoritate) converti. Hinc Congregatio Baronum in Causa Ven. Servi Dei Joanne a Cruce rescripsit contra Patri

563쪽

s et 8 Ti et . U. C o M s. III. monium d. de Sylva , qui ex dicta

praesumpta licentia abusus fuerat in alienatione nonnullarum pecuniarum ad Causam spectantium . Quae quidem dolosa, hoc etiam titulo, fuit considerata, quod non fuerint pecuniς prius alienat , quam, secuto recessu ad Urbe Patris de Arroyo Procuratoris dictae Causae.

Quaeritur a. An Syndicus de pecuniis in concursu exactis debeat solitam de restituendo obligationem praestare ; aut loco cautionis eas in tot locis Montium investire ta3. Resp. Quo ad primam partem negatur absolute propter dicta loci cit. n. 22. Nam id exigere perinde est, ac demoraliter impossibili tractare. Etenim Syndicus, ut persona privata nunquam in se tale onus susciperet, ne verisimili se exponeret periculo sol vendi de proprio in casu restitutionis faciendae; quo niam fidejuberet pro Causis, quae plane longo temporis cursu abilvuntur, sed adhuc constat esse finibiles et ponas pecunias nunc , causa absoluta, Consumptas esse, & interea compareat Creditor, do- 'Cens de sua anterioritate, vel poti Oritate,

ex quibus satisfactio erit facienda 3 non de pecuniis Causae , quia amplius non

564쪽

extant: Ergo de propriis Syndici, prout liujusmodi onus omnibus fide jussoribus incumbit in defectum, quod principales

non solvant.

a 4. Nec minus potest se, qua Syndicus obligationi submittere. Tum quia,

ad id ejus facultates non extenduntur ,

propterea nulliter procedit, si non servat formam mandati, cap. Venerabili de osc. deleg. Tum quia, tunc per ipsum, tamquam ejus oeconomum , & Ministrum Obligari praesu meretur Sedes Apostolica, quae a nullo potest in obligationem adduci , cum sit a quovis independens, dc

Superior omnibu S. 23. Quantum ad secundam partem, pariter negatur, si tractetur de exigua summa; quia investimentum, non tam non esset utile Causae, cui propter tenui. ratem capitalis, vel nihil, aut non sufficienter pro diurnis expensis fructifi caret: quam in promptu , & manuales pro illis non essent pecuniae, vel praestationes ipsarum, ut sumptibus necessariis in dies occurrentibus fieret satis, prout notorium est, Verumtamen pro maiori securitatis cautela, quo ad pecunias manuales pro

565쪽

33o ΤΙΥ. V. Coss. III. quotidianis sumptibus Causarum utile sesset, ut a Syndico deponerentur in aedi. bus Montis pietatis, ut hac ratione ob viam iret fraudibus Servorum, i casu a libus exterorum latrociniis; ac ulteriuS, ne in casu, quod inopinato decederet,cXponerentur controversiis, quae possent excitari circa pecunias apud ipsum asservatas . Tunc enim dubitari nullatenus posset eas ad Causas spectare, clam iaapocha id aperte significaretur, & deberentur Syndico, qui de-mortuo substi. tueretur ad affectum expressum. Neque id repugnaret statui Fratrum , cum nec eoru nomine assumpto essent depositat , neque ad ipsorum necessitates temporales relevandas custodiae commissae.Quantum vero ad summam notabilem vi. deantur dicta consili. superiori n. I a. 26. Et ulterius ponderetur, quae hic Rome in contingentia facti fuerit praxis: consignata itaque novo Syndico summa illa scutor. 2o6 a. ut sup. n.9. pro qua de bitor erat dictus Librius, scd hac lege , ut cautio praestaretur de restituendo fa-Vore Creditorum anteriorum, & potio rum, quando comparerent, aut loco cautionis reinvestirentur cum vinculo in

566쪽

CAus Ag BAATIFIC. &α III in tot locis Montium , fuit exhibita petitio Sanctissimo D. N. Clementi XI. qua petebatur, ut novo Syndico Ela libere absque ullo Oncre, & vinculo consigna orentur, ut inde tam dd. Fratrum necessitates, quam Causae Canonizationum be neficium reciperent in summa pro illis respective assignata Dpr.nu. 9. Preces Sanctissimus remisit S.Cong. Epist.& Regula a qua, cxaminato articulor An petitio praedicta , O facultas respectivὸ repugnaret puritati Regulae S. Francisci. Eadem I. Pulii

I7Ia audito P. Commiff. Generali ordinis , referente Em. S. Clementis , censuit, O declaravit liberam consignationem enuntiatarumias pecuniarum in manibus Syndici non obsare et fervatis tamen Constitutionibus Apostolicis , decretis Capitulorum Generalium .

Et alias idem Sanctissimus, non obstante acri contradictione Creditorum d. de Sylva, liberavit ab enunciato vinculo scuta 38 Io. deducta ex summa scutorum 7839. quae Congregatio Baronum sub I. Maii III 3. mandaverat consignari

Syndico Apostolico dictae Causae Servi Dei de Apparitio ) licet cum dicta in .

tegra summa fuissent investita in locis Montium sum solito vinculo de resti. L I a tuen-

567쪽

tuendo, quatenus opus fuerit. 21. Nec pro cautione possent obligari eleemosyna: csterarum Causartim, quOniam , quae uni Causae sunt concessae, ita sunt usibus illius addictae, ut nequeant in alios usus, etiam, pius, &similes converti, ut est cxpressus textus in d. Clementina auia contingit, ut iupra ra. 22. Propterea

in hac specie opus est ex d. textu benepla cito Sedis Apostolicae, prout actum fuit, imminente Canonigatione S. Ioannis de Capistrano, ad cujus postremos sumptus deerant pecuniae, quae de licentia Alex. VIII. suppletae fuerunt ex deposito alterius Causae. Rota in Romana, seu Mexicana Depositi eleemoθnarum coram Cardin. de l.

Tremoille Pulli I 699. De cujus pariter assensu in supplementum aliarum pecuniarum pro dicta

Causa Capistrant, Syndicus Apostolicus

summam pecuniae mutuo recepit a Monialibus Turris Speculorum. Sed dissicultas est: An Religiosi Po-sulatores posui cum Syndico judicialiter petente in Curiis assistere au. R. Negative, si assistere impor. tet , vel partem citare, vel coram Iudice

in contradictorio parti respondere, & ju-

568쪽

CΑusAE BEATIFIC. &c. Ira allegare, haec enim statui Fratrum videtur contrariari, & reservata sunt Syn dico Apostolico, vel Advocatis ab eodem institutis, juxta clementinam Exivi de verb.

signis. S. Quapropter . Si vero assistere in is Curiis dicat suam praesentiam exhibere, cum Syndicus, vel Advocatus Causam in judicio agitet vel extrajudicialiter Syndicum, aut Advocatos informare, & Opportune dirigere pro faciliori Causae expeditione, cis vetitum non putatur ; tunc enim eorum praesentia in judicio se habet solum de materiali 3 maxime, quia non

corum negotia aguntur, seu, non tractatur de recuperandis temporalibus in Fratrum commoda, & utilitates conVer.

tendis ; sub qua circumstantia est Fratribus in a. Clementina S. Amplius vetitum se in Curiis praesentare, ut diXi tit. . consit. . n. q. sed agiturIde iis consequendis,quae ad Causas pertinent, & pro quibus, & non pro Fratribus petuntur; & alias noto.rium est eos partes Postulatorum sustinere. Idem , servata proportione, dicendum de Commissariis, & Ministris Locorum Terrae-Sanctae .go. Pariter, Postulatoribus prohibetur computus juridicos eleemosynarum

569쪽

a Syndicis exigere, aut in administratio. ne pecuniarum se auctoritative, & civiliter cum illis ingerere. Ideo cum computu S requirunt, non juridicos petunt sied solum informationem enunciativam, ut inde tam de fideli administrationi Syndicorum instruantur , quam de summa eleemosynarum,quae apud eos adhuc reperitur pro ulterioribus sumptibio . 3I. Sic etiam Syndicis no 3 praecipiunt, ut iis, qui in Causa laborant mercedem tribuant; sed solum illis insinuant operas a laborantibus praestitas: & inde cum eis deprecative agunt pro solutio ne , ut par est , facienda .

Quaeratur III. An debita, quibus Syn 'dicus gravatur pro una causa, possint corar- pensari cum credito , quod habet adversus aliam causam ξ3a. R. Negative juxta textum in d. Clementina uuia contingit. In littera enim legitur . quod ea , qua ad certum usum largitione funt desinata Fidelium, ad illum debeant, non ad alium c salva Sedis Apostolicae auctoritate) converti. Ideo pecuniae, quae sunt pro una Causa donatae , pro ea tra

fanda debent impendi,& nisi Sedes Apo-HOlica dispenset, nequeunt in alterius

570쪽

ibi Pontifex in jungit iis ad quos pertinet,

ut occupata, deperdita , O alienata indebitὰ , in statum reduci debitum faciant. Ac proinde Syndicus de propriis debet extinguere debitum , pro quo una Causa est creditrix , reservata sibi actione de exigendo Credito, quod habet adversus aliam Causam,de bonis, quae pro ea fuerint collata 33. Non enim sunt credita confundenda, prout die 5. Decembris I 696. decrevit Congregatio ab Innocentio XII. specialiter deputata super abusibus , qui in Causis Canonigationum irrepserunt , ut infra et Facta per Andream Pierium Subpromotorem Fidei prout sub die 6. Septembris

proIime praeteriti I 696. habuerat in mandatis . relatione deflatu causa, seu Causarum Limana B.Francisci Sesani Mexicanae Ven. Servi Dei Sebastiani de Apparitio, ad instantiam Postulatorum eorundem, seu potius Syn- dici generalis Religionis Minor. S. Francisci, contra Equitem Sylvam pro recuperatione pecuniarum penὸs ipsum Divam depositarum , coram . q. C. seu ejus Auditore introducte , seil introductarum Em. Patres; censuerunt,

O decreverunt.

Primo, Cansas pecuniarκm deposita

SEARCH

MENU NAVIGATION