Ioan. Petri Maffeij, Bergomatis e Societate Iesu, Historiarum indicarum libri 16. Selectarum, item, ex India epistolarum libri 4. Accessit liber recentiorum epistolarum, à Ioanne Hayo Dalgattiensi Scoto ex eadem Societate nunc primùm excusus, cum ind

발행: 1605년

분량: 599페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

hn nium approbatione succellit. huic Pontificatum ineunti Emmanuel per legatos non obsequium modo, more maiorum hi te deferendum , sed etiam Indicas opes religionis causa liba das existimauit. Princeps legationis fuit Tristanus Acunia, qui, vi supra demonstratum est, res praeclaras in India gesserat. Munera fuere, complures ingentis pretij gemmae, & Pontificalia vestimenta cum arae belle magno frontali, cuncta in varias Chri .sti & San istorum effigies ex auro primo, & unionibus , atquc lapillis admirabili splendore contexta : quorum , qui in eius modi rebus intelligunt, simile nihil in Vaticano sacrario visum affirmant. Aecessit E Perside animal, priscis Romanorum ludis ac venationibus mirabiliter expetitum , panthera tremendae pernicitatis; magnitice instrati equi clunibus insidens, ad equitis nutum in sylvestres seras inuolare iampridem allueta. Conspiciebatuρ etiam, cum Indo rectore militibusque, turritus elephas, aureo strato, elim alia egregie doctus, tum vero ad certa symbola principem flexo poplite venerari, & inconditos edere ad tibiam motus; &haustam proboscide ingentem aquae vim, repente in spe elatores effundere: Neque ita multo post, rhinoceros quoque, non visum in Italia multis iam se eulis animal, Romam deuehebatur; ut cum elephanto commissus quicum implacabiles gerit inimicitias veteris magnificentiae spectaculum populo Romano repraesentaret. Sed qui ab ultimis terrarum terminis in Europam in columis venerat;ad Ligusticae demum orae scopulos facto naufranio, cum impeditus eatenis enare nequisset, exoptata plebem Vrbanam oblectatione priuauit. Ea munera, clim ipsa per se tum vero propter illustrem eximiae cuiusda pietatis & obseruantiae significationem, lumino pontifici de patribus mirὰ grata accidere. Inter

haec annus i a se circumegerat: cumque in omni u ore ac sermon

Lusitanica religio x egregia belli facinora versarentur; Abassini quoq; legati ex india in Lusita ilia deuehu tur. ij, quod cotra Albu- qucrcij praescriptum male accepti a nauarchis in itinere fuerant; nauarchos illico Emmanuel in vincla coniecit; nec nisi Matthaei precibus fatigatus absoluit. ipsis ver b legati si magni honores ab Rege habiti. aduenientibus primum frequenter obuiam itum est; aedesque magnificae ad diuersandum attributae. dein Petro vasaeo Igarilitano episcopo, & Martino Villa nouano Comiti negotium

datum, ut eos quam honestissimo comitatu in regiam usque ded cerent. intro miliis, Emmanuel e lio comiter in amplexum o currit. post salutationem, a legatis extractae ex arundine ag malle .

terae de dona prolata. Ea dona fuere primum aurea quin ii, ni

262쪽

LIBER QUINTVS. I v

Iceeptus nuper in si lena Abdala otioque dynas a Caparis adamarae: prae clari tui sibi Tris celebi ita tena nominis ratus, in Malacensi emporio tot tamqtie varijs nationibus u lupcriore loco itis dicere. huic Albuoti ercatis gratificare cum admodum cuperet; eam ta- naen dist ut crat rem, verecundia prohibitus coram luper tali negotio Ninache tum alloqui; tamque veteri amico quamquam alio- . quin improbo viro , perque veneficia ac scelera praeturam exercenti repete magistratum abrogare. Sed quod prauens non erat ausus abicias postmodii non ona: sit. Proficit centi Malacam Georgio, in cineris mandatis illud etiam dedit, Praetori Ninacheto Abdalam suae morastilliceret, perducti: mque Malacam, in eo tribunali quan honestisti me collocaret. ille, quam dissicili ac periculoso loco C am para ira res est et, igia a rus. Georgi ia Botellium cum na- Uibus non amplius tribus, inicio Ninacheto, ad Abdalam adiichedum proficisci iubet. C. et erum Linguae Rex, qui Regis Bintani filium habebat in matrimonio, iii maxime terra marique circus es

sum Abdalam premebat. id ubi Lusitanis nauarchis in itinere cognitu est, confestim a Malaca subsidiu pcr litteras & nuntios cuocat Misti a praefecto I usitani bellatores egregi j centu, Malacentes ferme septingeti Ci m iis copijs Botellius initio, Caparani ς stuari j

fauces audacter inuectus; mox retro flexit iter, propterea quod aestuarium ad instar fluminis longum & angustum, depresso alueo,

marginatas utrinque ripis, non sine causa metit a stercbat, ne praetereuntes nostros barbari ex tuto stiperne iaculis ac telis obrueret. igitur eo periculo animaduerso, portus aditu custodire, & ma re commeatibus infestii reddere statuita ut hostem vel extra munitiones eliceret ad pugiram, vel victoria patre iam parta inuitu ex Obsidione detraheret. Neque inanis fuit coniectura. Linguanus, cognito nosti oris consilio, utid multitudine militum abundarer, . in apertum prouehi ac sese ad praelitina offerre decreuit . ergo relictis ad opera stationibus, i pl. cima sex armatorum millibus, actuarijs octoginta, quas vocant Lanci aras, in Lusitanos mouit aestu secundo. Clallem praeibat ude cum naui maioris formae, crassioribus munita pluteis, S machinis varij generis: ac praeter naualem turba, propugnatoribus ferme ducentis .in eam conspectam Botellius hortatus ad pugnam sitos, extemplo vim iaculorum tormenti S c. amisit, adeo perite libratis , ut remiges ad transtra compluro uno ictu discerpserint: quo metu perterriti, qui in eo latere curabant, natuae; partim in mare sese precipitat, partim infra salmos occulto loco se codunt. ita, ministerio destituta nauis, in obliquum intor'

ta vorticibus, adeo tenaciter ad utraniq; numinis ripam iubaestive K 3 neque

263쪽

HISTORIARUM INDICARUM

neque ipsa moueri posset loco,& pone sequentibus reliquis trans itum intercluderet. Tum, ex propinquo initum certamen; & Bo-tellius cum suis in regiam nauem egregio conatu transcendit. . E- quis viribus aliquandiu dimicatum est, dum Regem satellites o, Iraxe tu et r. Sed ubi caeteri Lusitant iplo tormetri Orti strepitu exciti superuenere; tum demum percu si nouo terrore barbari; Rex metu, ne opprimeretur, e nam desiiij t; perque auia & lutulenta capaucis diu errabundus denique in tutum etia sit. At Lusi tant regia

Maue expugnata, in caeteras gradum illico faciunt. cae cum obstructo,ut diximus , exi u clauiae tenerentur, &in august ijs confertae atque implexae remis, atque armamentis, neque explicare te posisent,&contra vim aestus reciprocantis frustra niterentur; Daualis

Turba, tentato vix praeli 0, sequuta Regis e 3 emplum , qua cuique licuit, se in terram eiecit: ita , multis primo impς tu cauis, vacua paene cl. sle Lusitanus po titur. Et Abdala, praeter sp cm obsidione cxemptus, Malacam ouantibus Lusit apis ingenti pompa defertur. ibi ivlsus Ninaclietus magistratu se abdicare, non tulit ignominiam, veri honoris &solidae virtutis ignarus. confestim ex aloe & sandalis odoratis exstructo rogo, quadratum iuxta sugge- sum nobilibus aulaeis alia pretiosa veile constrauit. ex eo luggesto , aurea ipse toga gemmisque praefulgens, ad circunfulani concionem dς rebus ab se gestis totoqile vitae suae cursu disseruit: expositisque benefici js, suae in captiuos primum Lustanos, tum in Albu quercium ipsiam didicillimo tempore contuli cset, nullo suo delicto spoliari se dignitate , dolenter admodum S acerbe conquerebatur. Tum Lusitana ingenia detestatus, la- deo funestas humano pectori subdit aces ambitio, e pulpito seqse in ardentem pyram furibundus iniecit: mortemque paulo post sponte affuturam deuexa iam aetate vir ante capere, quam Vel ad exiguum tempus minus inter suos honoratus conspici maluit. Verum ne Abdalae quidem diuturna fel: citas fuit. Iniquorum criminationibus in suspicionem vocatus, quasi de urbe Alodino prodenda clam ageret, per speciem consulta piit, tu arcem, Georgij praen cti tu ilia, dς ducitur. ibi, nihil minus metucnti, diuinamque & humanam imploranti fidem , catenae subito injectae. ac ne ex ipsis qui de vincuris facta dicendae causae potestate, paluo poli in foro rata iii gulat' est: quae res propter spectata viri aeqquitatem, & am 'biles mores, magnam apud eas n tiones Lusitanico nomini conflauit inuidiam . inde minus iam multi Malaca institores adire: nec regia modo vectigalia in dies minui; sed etiam iuitas annonae caritate prianum, tum etia inopia laborare. Ob id

264쪽

LIBER QVINTVS. III

. pra secto ad reconciliandas circa nationes missus Botelliu , notae probitatis ac prudentiae vir, ciuitates ac regulos adeudo ,virtute ac lenitate paucis di cluis Malacam intermissa commercia reuo cauit. In ea ic ratione cu ad Sia canum di ii astam Alodini vectigalem venistet, ultimum paene salutis periculum adij t. Siquidem Α-lodinus, pacis immemor post Maxelizij caedem fati . Si a cano cum alia tum filiae nuptios os crebat: modo Botellium sibi viuum aut mortuum tradere tr procestilletque haud dubie fraus; ni Botellius, incolae monitu, que captu libertate donarat, maturὸ insidias praecauillet. Ea exspectatione delusus Alodinus, lanci aras ferme sex detri, i tua ad eum insequenduna protinus misit. Exin Lusitanicos lembos noue in curn incidi lient, quibus Frao scus Mellus praeerat, atrox diu praelium & incerta victoria fuit, dum hostes multitudine maxime freti ia ostros circunulenire nituntur. Sed ad extremum, acrius instante, atque ad omnes occurrente impetus Lusitano, im pares viribus ac dimicandi peritia barbari, magno suorum amisso numer iterga vertere. Neque nostri4 incruenta victoria fuit: e sociis multi, e Lusitanis triginta quinque desiderati. Huius pugnae fama tra quilliores is ulteriore India fecit res: & Botellius, annona leuata , rebiisque exanimi sententia confectis, auro pretiosisq; aliis onustus mercibus, Malacam reuertit. Neque segnius interim ad Goa Lusitana res ab Albuquercio Pratiore administet hatur. Intentus omni cura costitu edo& propagando Emmanuelis imperio, nullam eius rei occasione elabi sinebat e manibus.Αnse Omnia, captus opportunitate Dien sis emporij, legatos ad Mata nudium Cambaiae Regem cum donis misit, ut munitum dem rediversorium Lusitanis, negotiandi causis, in eadem insula certis legibus exstruere sibi licerct. Neque abhorrebat a conditionibus Rex, commerci j spe illectus ad cp tructuos. Caetervm Iazij, qui ni Iail minus quani accolas cuperet , opibus artibusque discussa tota res est. Cum Idalea ne praeterea & Narsingano Rege confirmata pler mutuos nuntios amicitia, actumque de ommunibus so mira odis. V erum nihil tenaciuq in Albuquemcij mente , quam Armvrianae rei cura insidebat; cuius tum regni status erat elusinudi r Post Albu quercij discessum, & a cem sciae re nauarchor una amisiam, ingens rerum perturbatio erat Armii Ziae conlacuta . Primina, Atar eunuchus grandi iam aetate decesserat. Dein, Zeliadimim. sic sceptis iam liberis regni potentem, Norduriis urbis praefectus per Abassina mancipia veneno

sistulerat: inque eius locum, praeteritis siliis, suffecerat Zeisadinis a tr mi, nomino Torum . hunc, muliis antὰ ossiciis,ae tum recenti

Κ beneficio

265쪽

111 HISTORIA RVM INDICAR v M

beneficio sibi deuinci uni, clito insuper magis haberet in potestate, fidis priuatim sibi in in isti is ac satellitibus cinxcrat. Et iis, tre S ger mani fratres, Mudo far, Hales, Hamedes, quod Nordinum arcto amnitatis gradu contingerent, principuum dignitatis & gratiae locum obtinebant ted ante omnes longe eminebat is, Citi cm c fiat ri--bus tertium posui, Hamedes: vir & manu promptus,& libidine d minandi, & solert j a in iebus gerendis, A tari eunucho per similis. Is callide conciliando sibi militum animos, & obnoxios sibi sensim in urbem introducendo, & grauistima quaque in se unum tralien , do munia, paulatim eo potentiae viriumque peruenerat , Iegnum ut omne suo arbitratu ageret versaretque . . ocirca S Nordinus jacere, M prae illo paenc ciuilis ac modestus,u: eri; S semebundus Torus nuiqtiam eodem inuito commouere sese, nc dum majoris momenti quippiam aggι edi. Iam v cId, quod ad Emmanuelem Regem pertinebat, Lusitanis quidem ducibus illac iter liabentibus pate Sat hospitium ; & Lmmanueli annuum stipendium ex Albu quercij formula pendebatutaverunt zmen ea erat conditio rerum, ut Hamedes nullo ira natiis praesidio , ubi vellet, ab Lusitano Regem regnumque posset abducere: & Emmanuel per fraud cm arce dejectus, precariam quodammodo eius infulae ditionem habere videretur. Hisce rc bus probe compertis, Albuque Icitis, Torum t terrimo se initio domesticortina eximere , & in fide ac patrocinio Emmanuelis omnino stabilire decreuit. Ea res quod in primis egebat silentio, ne se Hamedes ad obsistendum instrueret; per speciem Adeni repetendi, magnis nauibus duabus &. vigilui,& mino-Tum nauigiorum ingenti numero comparato , circa initium insequentis anni Goa proico uS , in medio itinere curtum ab Arabia repente in Persicum siri: m auertit. Ariarii etiam ut est ventum, nauigiis cascstim circundat insulam, ne quid aliunde subsidi j vel commeatus ed subuchi possct . dein misi is vltro citroque nuntiis , de Douis amicitiae legibus agi coeptum. Summa postulator uni A4bu- querci J erat,pra ter stipendium Emma tria cli bolia lide soluendiim, ut arx ac diuersorium Lusitanis ad urbem daretur negotiandi causa. Neque I orus abnuebat; cellit quin etiam arce protin US: caeterum, quo mimis reliqua e1plicaretur, maxime obstabat Hamedes, continuandae scilicet dominationis atridus ; &, si alicta cedendum forc t, in , sin aciem Persam, quam in Lulit atriim Regem longe propensior . Ea incensum cupiditate, clim ad saniora consilia reuoca-' di nulla esset spes ; molientem in Iuper insidias, Albu quercius immisi .s per occasione ita perculioribus, ante uertit e medio tollere. Hisms de iiHerempto, caedera expedita fuere ue ac facile dcinde om-- nibus

266쪽

nibus de rebus conranuni consensit transactum est: & in arcem ab Lolu adam cum Albuci iter cius diligenter incubuit. ti m ipse quoque Torus materiam & alia necessaria large i tibinam silauit. Dein tornacnta omnia.quae ad rebellandum animos facere pollent Ar-muzianas ad Grapta.&Lusitani regni siemmata Z vexilla in turri bus cum ingenta clcm Ore&.plausu publice posita. Viri ferme tria , a tVrannis candenti ferro occacati, regiosi mptu in urbe alebantur. Hos quoque Aubu quercatis, ne quid eorum catas, tumultus exis cret.Goanian. davit, dato Quasi Oribus S praest elis negotio, ut cuncta eis ad victum liberatu . in penta

Inter haec, Ismael non modo s: bi de δε rnutriano si pendio bellum cum Emmanuele suscipiendum non existimauit; sed etiam admi- Tatione captus rerum, quas a Iusitanis perexigua manu vestas c6sentiens fama toto panc terrarum orbe vulgauerat, lega um jungendi foederis ac societatis ad Albia quercium destinavit. is vero ingratiam tanti Rcgis ingenti apparatu ab Albu quercio exceptus Missi ad eum dedit cenci m M usitan a iuuc muto praecipui Pom par autem ratio su It clusia: Odi: Pra ibant in equis cis venaticis p theris. Petis rectores duo: tum equi cataphracti sex nullo fh re sequebantur: de In equites, inarsent eas ferculis regalia dona veste magnificam varη generis,ltcmque natiuas & factitias primae notae Penimas cum tibiarum aci mpanorum hilari pulsu gestabat Po- tremo legatus ipse cum suo comitatu Lusitanisque incedebat. is an ornatillimum solium, adstante procerum corona, ab Albu quer-cio rhonori iace acceptus:cum muneribus litteras ad Emmanu leni &ad Albia quercium reddidit. expositasque mandatis, omni aenere comitatis honorisque tractatus est. Ac demum redeunti viacissim legatus ad In aciem adjunctus Fernandiis Lemius:&misis a pariter dona: a flabrefactae loricae duae cum galea inaurata ac rorace quam optimo, armilla aureae quattuor, & nobiles pyropi complures: atemque alia pretiosa ex auro gemmisque naon illa. necnon e singulis Indicorum aromat uiti generibus aliquantum. Acce flere, optatissimum Ismaeli munus , aliquot variae magnitudinis an ea tormenta cum I usitanis ballistis.aereque Cyprio &st anno, ac postea magistri quoque eius fabricae cum peritis labratoribus massi; ut quoniam ab Turca nouae illius terrore procel la nuper acie victus fuisset, ea quoque virium parte com-

dinatas, Albu quercius Torum hortatus est, ut Emmanuelis amici'

267쪽

suis sortunis repositum existimaret. Inde Goam classe renavi an , cum iam sexagesimu in tertium annum aetatis ageret, fluente 1 en sim aluo consumptus, aegre ad Goani portus fauces animam traxita ibi, cum sese e lectulo mouere non posset, in ipsa naui pereon Gitonem elutis animi sordibus, & facro ad supremam luctam oleo inunctus, Cliristum,cuius Cruci affixi in sinii fouebat effigiem,suauiter alloquens, inter carorum manus & lacrymas exspirauit,pro sus inui isti ad laborem ac patientiam aeque corporis animique virγα cum quolibet tuae aetatis ducum, vel naua Iis rei scientia, vel ex.

pediti consilii magnitudine: comparanchis. Facino Ia duo apprime gloriosa vasto dudum agitabat animo: alterum, ut Nili fluenta, nouo & spatij longe breuiocis alueo, Abastinis adjuvantibus, in Arabicum sinum auexteret, ac totam AEgyptum Turcis redderet prorsus infriactitosam; alterum, ut ab ArmuZia vectos hi plaginibu equites velocissimos ad trecentos in intimum repente littus eius dem Arabici sinus exponeret: qui, ante quam e vhcinis regionibus concursus fieri posset, Mecam non ampὲius septendecim Ieucarum interuano aduolarent;&ex inclyto apud eas sentes fano abominanda Mahometis olla raptim aueherent, scilicet in perpetuam teterrimi impostoris & hq resarchae ignominiam Christiano ritu publice concremanda. Talia meditanti, iniquorum obtrectatio primum, dein mors intere enit, ut seni matura, sic rei Christianae atque omnibus bonis acerba. Elatus est quam amplissimo lanere.& comploratione tanta; ut sacerdotum Christiano ritu psallentia Oces nequaquam exaudirentur. Conditus est in aedicula MARi- Virginis, quam Goa capta, ut se pra dietiim est, ipse construxerat:

ae deinde Alphon sus filiust qui Olis pone haec ibidem scribentibus

nobis octogenarius agebat animam suis impensis auxit ornauitque. orae Indicae xmperium , quaeque illo imperio continentur , Albu quercius decedens pacata Emmanueli reliquit,& bellicam rem l ut iis locis ae moribus t egresti e constitutam. Paulo ante ipsius obitum, e Lustania cum nauibus decem Coclitum appulerat Lupus Soarius praetor ab Emmanuele designatus . is cum iiii isset magistratum ; anno qui Albu quercis mortem est in sc quutus, ienouata eum finitimis Resibus amicitia, Fernandum Petreium Andrad um cum nauibus octo misit in Si- snas, ad instituendum cum ea uatione commercium , & regiones le proxim Q cognoscend s. Vna prosectus elaam. Thomas Pe- ltreius, Emmanuelis nomine, cum donis ae litteris legatus ad Regem Sinarum : quorum nobis mentio, quando loee semel sacta

est, iam sarius,ut visetur, in posterum incidet, aliqua hoc loco

L - degentis

268쪽

de gentis natura , moribus,opibusque posuisse, n- ineomni dum fuerit. Lia Ei Qv NTI FI 4 .

INARuM regio, quam hodie Cinam vulgus appellat, ultima terrarum Asiae, ab Oriente dc a Meridie alluitur Oceano, quem Scri- cum vel Eoum prisci dixere ; ab Occidente Indiam ulteriorem attingit, a septentrione cingitur Massagetarum bcytharumque limitibus. Multo latius quonda imperasse gerem, annales ipsopum, ac litterae, di vererum aedificiorum illustria monum epta, de complures, in India praesertim. ab iis denominatae nationes, haud obscure testantur. Sed cum sua ipsi mole viribusque fatigarentur, quod a Carthaginiensibus in ret simili factum legimus sponte misso veluti sanguine, & easti sata luxuria, intra hosce fines recepere sese;graui proposito edicto, se quis injussu magistratuum eccederet. Regna, seu prouincias vastaς magnitudipis, numerant quindecim cum sua cuius que metropoli: ad mare sex, mediterranea reliqua. Tellus quod anaxima ex parte intra temperatae plagae tςrminos continetur, radiosque Solis, suapte narura vitales, puro ac parenti excipit sinu; sic fit, ut saluberrimo coelo dc purioris avrae dulcedine perfruatvx; simul inclytae fertilitatis gleba, frugum omnis generis fund*t copiam bifero triferoque prouentu. Accedit ad eximia soli foecunditatem, summa cultorum industria.Et infinita est multitudo, quippe subolesceWtei 3 dies prole , in alienas regiones migrationi bys interdictis. Neque in tanta mortalium turba cessaret cuipiam licet: non psivato dedecore tantum,& proximi cuiuscque probris ac jurgitat verum etiam publicis moribus lesib 1lque aesidia pleiuturi Itaque rustici nomines nullam agri par-

269쪽

11s HISTORIARUM INDICARUM

tem incuria squalere pati utur. Saltus-colles pinu vitibusque, capi&planities oryza, hordeo, frumento, caeterisque legetibus nitent. quamquam e vitibus more nostro non exprimunt merum.

v uas quodam condimenti genere in hyemem adseruare mos est. caeterum ex herba quadam expressus liquor admodum salutaris, nomine Chia, calidus hauritur, ut apud Iaponios: cuius maxime beneficio pituitam, grauedinem, lippitudinem nesciunt; vitamque bene longam sine villa ferme languore traducunt. oleis alicubi ca rent: sed earum vice non desunt fantae, quae humorem unctui prς- heant. Pascua sunt etiam gregibus alendis uberrima, & in hortis egregie cultis cum alia nouri orbis poma, tum sapidissimos melope pones, suauissina & optima pruna ficusq; ,& medica citreaq; variae formae ac saporis, apprime generosa mala conspicias. Ad haec, perspicui fontes, & miro colorum decore odorumque fragranti

flores ac rosae perennant. flumina ver d. quae magnas quoq. pati an 'tur naues, piscosa & amaena, viridissimo riparum vestitu, pinguibus aruis interfluunt. Quin,& ora maritima pluribus introrsum aestuariis ad omnium rerum copia inuehenda euehendaque acili patet accessu. Ingentem praeterea volucrum & ferarum vim, ad au- eupium ac venatum, paludes, luci, saltusque suppeditant. Metalla

auri & argenti & ferri probatissimi,& alia, incolae effodiunt. Maris garitas,& praecipuet nobilitatis vasa fictilia , quae vulgo porcellana cicuntur; pretiosas pelles ad frigus arcendum; itemq; go stipij, lini,

lanae, bombycis'; ,& scrici fila,vestemq; omnis genera, mittunt in . numerabile. Saccari & mellis, rha barbari, casurae, mini j, glastique tingendis vestibus expetiti, prouetus ingens: odoramentis cu aliis abundat; tum praecipue molco leuius nullam apud latinos Graec6Ωvescriptores metionem inueniol E seris quibuidam vulpecularum effigie, crebro verbere enectis, dein putrefactis . Denique nihil aliunde, non ad victum modo cultumque , sed ne ad delicias quidem ac voluptates requirunt ac proinde nulla sub Sole gesapud quam aliarum gentium opes aeque consistant. quippe vend tibus clineta Sinis, nihil inuicem redimentibus , nisi forte in usum tectori j cuiusdam odorati, piper ex India. Neque erat externo C5- mercio locus; ni Sinam infinita quaedam teneret argenti cupidi-ltas id praeferunt auro;&cum indidem ess ossum, tum elemotis regionibus illatum, auidissime accumulant. Iam de aedificiis priu ttisque ac publicis operibus explicare, infinitum sit. Urbes prς ciputet 'ma nitudinis celebrant ferme ducentas, inferioris autem ordinis

longe plurimas : porrh castella & pagi, qriorum nonnulli tribus familiarum militias incoluntur, icique passim ita multi sese osse.

270쪽

LIBER SEXTUS. Isr

runt, ut summa iniri vix possit. sunt autem egregio situ plerique:

scate iri aquis, procera circundati silva; ex qua turritae praediuitum aratorum eminent domus. Porro, dispersic in aestiuos maxime se- cellus nobilium villae, opere in primis eleganti; vel ad opacas amnium ripas garrulos avium concentus,&fugientis aquς lene mur mur excipiunt; vel e montium iugis, verticibusque, subjectos vallium anfractus, &vasta maris ac terrarum spatia, longe lata

que despectant. Sed iplarum prς cipue urbium pulchritudo mira. Nauigabilibus impositς fluuiis, admodum protunda & lata fossa, moenibusque cinguntur quadrati ab imo lapidis , lateritiae ad

summum structurae. lateres autem, ex eodem argillς genere quo porcellana vasa c5fecti,&calce optima interliti, in eam duritiein ac firmitatem breui tempore coalescunt, ut ferramentis postm

dum labefactari vix pollini. crassitudo moenium, quatuor Malicubi sex eapit homines: additis ad prospectum pergulis ac mo nianis, & occultis ambulationibus, qua praefecti oblectationis Causa pererrent: pomoerium, intra extraque, libero ad circuitu sp tio, senis in Ordinem equitibus patet. Ad obliquos autem ictus, modico interuallo, turres & propugnacula prominent, artificiosis contecta fastigiis,& podiis elegantibus adornata. Ex iis moenibus cum quaedam ante bis mille annos constet exstructa; nullam tamen in eis rimam aut sinum aut labem aspicias, adeo seuere acriterque sarta tecta ab regiis curatoribus exiguntur. Urbis vero

totius ea ferme dimensio est: Latissimae viae duae se intersecantes, perpetuo tractu , qui lustrari oculi a possit, praecipuas quattuor portas aperiunt, pr ferratas, ornatu magnifico aditaque ad aspectum prite lares . Ab hisce rectis viis . aliae dein aliaeque transuerset, priuata de publica aedificia vicosque distingunt. Et ab utroque latexe viarum excurrunt porticus,quae commeantem plebem & fabra atque institorum apothecas ac tabernas a tempestatum injuria

vindicent. iam vero, e lapide trifores ut plurimum,& quidem sum. mo artifieio perfecti cum inscriptionibus, fornices passim visuntur. quae monumenta, magistratu abeuntes, regi j praefecti relinquunt. magistratibus autem ipsis, celeberrim' loco stant ampla de operosa praetoria, cultissimis hortis, capacibus piscinis fontibusq; pellucidis, & variis aquarum derivationibus ad omnem animi remissionem instructa. Nec desunt aviaria & ferarum septa, & oporis topiarii tonsiles sylvae lucique densissimi, & distincta soribus prata: ut singulae praefectorum domus oppidi propemodum instar

obtineant. Privatorum aedes, circa maritimam oram humiles;mediterraneis vero Acis, multiplici contignatione tolluntur, vel pictura

SEARCH

MENU NAVIGATION