Ioan. Petri Maffeij, Bergomatis e Societate Iesu, Historiarum indicarum libri 16. Selectarum, item, ex India epistolarum libri 4. Accessit liber recentiorum epistolarum, à Ioanne Hayo Dalgattiensi Scoto ex eadem Societate nunc primùm excusus, cum ind

발행: 1605년

분량: 599페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

LIBER QUINTV s. II

nihil decidi super tanta re potuit . ita, insccto negotio, protinus,

uti receperat, In Cambatam reuertit. Quae res tanta admirati' ne

Regem affecit purpuratosque, v t confestim sine ullo pretio, quin etiam ornatos lautosque Lusitanos benigne dimiserint. neque id modo Laure rij virtus & sanctitas consecuta est; yeruna etiam apud illas nationes non parua cum utilitate egregiam probitatis existimationem & famam nomini Lusitanic' peperit: sane quam egredigio documento, non sol Em ad conscientiae fructum, q*cii relisionem, sed etiam ad opes & oriam, cunnantia promissorum Mnde nihil in rebus humanis esse praestantius. Masna Cocini tum

erat, nondum condita,quae nune est,Lusitana ciuitati:,rprum hominumque colluuies. Quippe sub eodem tecto misti Christianis: Mahometani ethnicique nullo discrimine degebant viri ac mulie-xes:multaque passim flagitia & fraudes admittebantur. Huic ma Io occurrendum ratus Albuquercius, cum Rege Naubeadoratrasi egit, ut certo limite Malabaricam ab Lusitana commoratione didiximeret. id ubi factum, capitali petna proposiι4,omnes sexus utrius

que mort les,qui a Christiana religione abhorreret, e finibus Lursitanis demigrare iussi. quae res non ad purgandas modo nostrorrum aedes ac domicilia, sed etiam ad augendum numerum fidelium valuit: quandoquidem eo edicto permoti circiter quadringenti, abjecto idolorum cultu, sese ad Christianam Ecelesiam sponti: aggregarunt. Ab horum complexu Albuquercius Goam summo omnium gaudio, quod pro mortuo putaretur, processit incoluemis. Eius aduentu, multo vehementius urgeri hostes coepti, Lusitanis castra ad penestarinum admota. ibi dum missilibus ac telis utrinque certatur; missus ab hoste globus agentem cum Albue di quercloquendam ex turba ita discerpsit, ut Albuqueretum ipsum Mdo cruore consperserit. Quo ille tanto ex periculo diuinitus ereptus,s obum deinde ipsum argenteis bracteis coopertum, unx cum assa ore facto monili ex gemmis & margaritis in celeberrimo templo MARIAE Virginis, ad Aquas Lupias veteris Lusitaniae, ponendum curauit; reditu insuper annuo in usum perpetui luminis Hieronymianis eiusdem templi custodibus attributo. Atque eo casu, nihilo segnior factus Praetor, nouis operibus & oppugnationibus crebris cum inclusum moenibus hostem in dies magis ae magis premeret; variis eladibus denique fessi Roet tomaean praefectus & Turcae, qui in eo praesidio erant, flexere ad deditionem ani-- mos:pactique ut naues, tormenta,ac perfugas traderent; cum c qieris rebus incolumes Benestarino excessere. Albuquercius, recepto

castello, impositisque militibus, quassata & strata ruinis accu- 1 s rate

232쪽

t; g HISTORIARUM INDICARUM.

rat E reseeit: impios desertores, amicorum precibus exoratus, uere quidem passus est, sed grauiore multo circuneisione deis curtatos, quamquam sese nuper ipsi ex in iiijs Mahometies superstitionis asiecerant. si quidem auribus, naribusque, ac dextris abisse issis,&sinistret insuper cuiusq; pollice, per totam urbem ad puerc-nim ac plebis ludibrium ighominiose traduxit: dein, ut apud i n-dos,quoad eius fieri posset, omnem sceleris tanti memoriam obrueret; in Lusitaniam eo ipso anno remisit. Tum in gratiarumctionem, ob hostes ex insula pulsos, Christiano ritu supplicatio decreta : composito ad pietatem agmine, venerabundi Lusitani eum sacerdotibus infulisque ad templum Beatae Virginis adiere. valetudinarium quoque publicum eurandis aegrotis M saucijs institu

tum .Hisce tam secundis Lusitanorum rebus valde commotus Zamorinus, ultro per viros principes ab Albuquercio pacem petere induxit animum: locumque arci ad Calecutum aedificandae tande

aliquando assignauit. Et Rex Maldiuarum aliquot insularum leae frequentia plane mira non longe ab Cori promontorio in Meri. diem distant ob id ipsum iii Emmanuelis ditionem ae fidem iure stipendiario sua sponte se cotulit. Tu ab aliis quoque Regibus t

rati eum donis ad Albu queretum gratulandi causa conuenere. Quin etiam Idalean ipse, missis oratoribus , pacem & amieitiam aequis conditionibus impetrauit. Earundem rerum eonstanti fama compulsus Abassinorum quoque AEthiopum Rex, eum Emmanuele denique societatem ac foedus vehementer expetiit. is taerat, patre Nahu defuncto, David admodum adolescens, atque o, id sub tutela degens Helenae auiae, virili animo & consilio femi- .nae. legati in ea rem fuere, insigni probitate ac prudςntia vir, Matthaeus Armenius, & alius ex Abassina nobilitate primarius. ij, quo

arctius iungerent amicitiam , fidei pignus ad Emmanuelem ferebant saerosancti ligni fragmentum eius, in quo salus humani generis olim ingemucente rerum natura pependit. Hunc ergo Mat thaeum ad se recti eum foeto venientem, ut in Lusitaniam ex I dia transueheretur, Albuque retus, cum caetera benignitate, tum verb propter saeras quas asserebat reliquias, exquisitis egremoniis&sacerdotum occursu gratulabundus accepit;-accurate com mendatum nauarchis, in Europam a Cocino transmisit. Per idem

fere tempus,Emmanuelis hortatu Alphon sus Congi Rex Henrica filium, ae praeeipuos ex eo regno, in Lusitania, ubi reme alti edueatique fuerant. atque inde cum honestissimo comitatu Romam usque religionis ergo proficisci iussit. ubi magno totius Eeelesiae

Romanae gaudio cxcepti l usebat laetitiam ipsa longinquitasὲ

233쪽

siminium in terris Dei Vicarium Christiano ritu seppliees ador runt. Sub idem tempus, Malacae magni & periculosi motus repeth exstitere. Quilirius inquilinus erat polles diuitiis, & rerit nouaruapprime cupidus. huic,Vtimulis Raiae uxor, quod maritu Isiliumq;

nec prece nec pretio seruare valvisi et, ex dolore in rabiem versa, permagna cum dote filiam ea conditione desponderat,vti suorum ulcisceretur necem; ae perpetuum bellum cum nomine Lusitano capesseret. ille, contracto clam milite, clientum manet piorumque circumfluens turba, p aucis diebus ad urbem castra communi j t. inde furtim in praesidia Lusitanoru incursando, caedes edere, captiuos abducere, ciuitatem uniuersam trepidatione ac tumultu

complere. Caeterum, haud ita diu impunita illi fuit audacia. Coorti repente Lusitani castra multis simul partibus inuadunt; conuulsoque vallo,& superatis munimentis, trepidantem barba. rum in lucos magna edita strage compellunt , dispositisque vigi Iijs, reserta omni ous diuitiis castra diripiunt. Eo die captiuus quidam, i noto nomine,L stanus,egregium qua roboris animi,qua fidei cinxistianae specimen praebuit. is, librandi peritus, cum in nostros obuersia tormento eiaculari extremi supplicij metu proposito iuberetur; intrepidus abnuit: ae sortiter datis ceruicibus, ex hostium simul manibus de eorporis custodia in caelum euolauit.At Qui tirius, nequaquam ea elade fractus, bellum omni conatu renovabat:& stativis alibi positis,urbem, & omnia et rca, latro ejniis di excursionibus habebat infestae Lusitani ad eum inde quoque exturbandum, nauibus profecti,dum facta descensione progrediuntur incautius, in insidias praeeipitauere, & fortissimi aliquot viri loco iniquo a barbaris interfecti. Sed ad extremum nouis ab Goacopiis Malacam aduectis, iterata oppugnatio; & Qui tirius non exutus modo castris, verum etiam e Malacensum finibus cum ignominia & damno est eiectus. & Laesam alia Manaudianae clas sis praefectus . cum Quilirium maritimis copiis adiuuaret, ab Andradio fusus.&intra Muaris fluminis ostia foede coniectus est. Ea depulsa molestia, multo grauius discrimen aliunde Lusitanis instabat: quod item ipsum Dei benignitate in perniciein hostium

vertit. Iauaesunt insulae duae imaiorem unam, alteram minore appellanti ultra Somatram in Meridiem sitae, eadem ferme qua So-matra sisti ubertate; sed longe ferocioribus incolarum ingeniis. Naioris maritimam oram obtinebat Onuetius Saraeenus , viris, armisque, & omni bellico apparatu praepollens. is, ingenti classe adornata, quam dudum aduersus Mamudium admirabili silentio ac dissimulatione inchoarax,ut exactum illum e regno cΟP

234쪽

o HISTORI ARUM INDI CARUM

nouit; ipsosmet qui exegerui. ex ii' prouiso adoriri constituit.N uigia leuiora dueebat plurima: maioris vero formae iuncos cire ter sexagitua, rebus omnibus ad bellum instructos. Non latuix Malac ei es, O nugij aduentus. &a Lusitanis, nauium non plus sexdecim numero, Christi maxime fiducia, obuiam Saraceno est itu:i contractoque certamine, quod, propter inc di bilem pertinaciam sentis utriusque, biduum tenuit;multo maxima parte naui 'amissa denique onualus Iaua turpi fuga repcth t. supra octo minlia hostium, ea pugna, aut ferro aut igni absumpta dicuntur: curn.

e Lusitanis plurimi quidem vulnerati sint veram haud ampli vi lxiginta ceciderint. Ita multiplici pat*cis mensibus parta victoria,

non exiguum militaris gloriae decus Lusitani tulete. Caeterum, contra vim externam se liciter defensa res, domestico scelere pro

pomodum perij r. Maxei Eius erat quidam, Bengala oriundus. is, cum Lusitanae arcis custodibus ad Malacam & M phona Persona praecipue re o Quaestore, per summam simulationem armori .& obseruantiς,magnam familiaritatem breui contraxerat. Hunc,

Bintani rςgulus Alodinus, ad occupandam fraude areem Lusita. nam ingentibus promistis induxit, militibus habitu mereatorRu occulte summissis, qui in tanta hominum colluvione haud aegre latebat. Hisce cla ad loca idonea distributis, Marelietius,per spe ciem salutandi Quaestoris, uti solebat, in arce admittitur. i prima 1 lutatione,&mutui sermonis officiis, Personae, tum sorthmetidiandi causa cubanti, cum se in alterum auertisset latus; repent. Maxeligius ab tergo letale vulnus in caput imposuit. inde ad dis

tinendas fores aduocandosque suos accurrenti, quamquam in ear tremo spiritu Persona prosiliens, ut erates aximis&corporis Manimi viribus, anteuertit: Hausoque per vim ostio, cum custodes ad arma excitasset, in ipso munere tuendae arcis efflauit animam. I Ilii barbaros ad murum subeuntes cum caede magna repellunt μMaxelirius intra arcem deprehensus, eum sese acriter aliquatij diu desedisset; multis ad extremum ictibusrepetitus occubuit ita, summo Dei beneficio,& eximia Quaestoris virtute, arx & urbs r tenta;&, qudd ita res postularet, Bintani regulo paxinet i pommodii data. Et ex alia parte, Antonius Abreus, & soch,ad Molucas paulo a te ab Albuquercio destinati,inter varios casias atmpericulφ.νegente Deo, haud exiguu operae pretiu secere. Ad oppidum Ag cinum lauae insulae ventu est primum. Inde leucas ad sexaginta ire Amboinum insulam delati. quq ad Moluearu ditione pertinet P stis verobique columnis,ad Bandam eiusdem ditionis proeessere:

Aqua, uod principem tenegi locum, vicinae aliquot insuIae de

235쪽

mimantur. Hae, totius orbis terrarum solae quod eon steti sponte, lautiores in epulas, A medicameta mortalium, ex una eadem -- te arbore, macim, & nucem myristicam fundunt. . Arbor, ad pyri similitudinem accedit. fluctus, mala persica quadam tenus inmatur oret quo tempore ibidem aliae quoque plantae &herbae varii generis: equibus uniuersis mirificus bdor incomparabilis cuiusdam suauitatis ex illit. ubi defloruit, maturescens pomum, paulatim E viridi. tum ceruleas luteasque, tum purpureas & igia astransit in maeulas, quales in arcu coelesti cum voluptate miramur: atque eo ipso tempore psittaci & ahae nobis ignotae aues

eximiae pulchritudinis, ad gratissimum tibi pastum aduolantas, augent oblectationem; cum folia, &fructus, & alites ista vat: js

colorum picturis in certamen usque luxurient. Hac amoenitate

clim reliquas insitas; tum in primis Bandam conspici affirmant: quippe,& maritimum habet tractum sylva felicissima viridati- ex insula media mons acclivis attollitur: cuius in spra ver- eice iueus eodem & frondium vestitu & frugum copia satis ampla patescit in campum: atque inde splendidi aquarum riui ad stibi e Gam planitiem irrigandam leni murmure defluunt. Insula tota, Mi equinae soleae speciem, a septentrione in Austru In excurrens, tres noti amplius leucas in longitudinem , unam in latitudinem obtineti qua sinus introrsum recedit ibi emporium est Gens et nepeolore. fuso capillo robur in membris, in animis feritatem osten eat.viri mercaturam, seminae agri culturam exercent Nullurn habent Regem. suis institutis aetatibus vivunt:&, ubi consulto opus est,ad seniorum eae tus refertur. in cultu Diuino, illata non ita pridem fabulosa Mahometis dogmata vulgo sectantur Locus ad in--hendas& euehendas merces admodum est opportunus. igitur Abreus eo delatus, uti e Malacensi victoria omnes eas nat ne,

Lusitanici nominis fama peruaserat; haud ita difficili nogotio sce- s amicitiae hospitij que cum incolis fecit:ac lapideum eius rei monumentum in littore posuit. dein, magna vi frugis pretiosae

coempta, Molucis omissisMalacam reuertit:atque in decu Andra odio Lusitaniam repetes,ur apertae Bandae nuntium ad Emmanuele

ipse perferret: inani spe delusus in itinere periit. Longe diuersum habui: exitum nauigatio Francisci Serrani ex eiusde Ab rei eo mi eatu Is , post Bandam relictam, ipso profectionis initio ab soeijs Reda tempestate distractus . ad infames & scopulis & latro et iiij sEMopinas insulas ultra Badam, allisa oneraria, saluis corporibus armiisue in terram euasit, fame sitique, ob solitudinem ac siccinae loci, xua cum socius utique moricarunni, qui As exitio cin

236쪽

teris consueuerat esse, praesentem eis opem diuinitus attulisis Praedonum erant in proximo stationes, in eiusmodi casus intenta cura excubantium, ut eiectos in littus aduenas improuiso ad. Nentu caperent. ii, conspeeto Serrani infortunio, ad praedam ala cres piratico nauigio vehebantur, qua vulgo caracoram appellat. . Non latuit scelus magistros & nautas Malacenses, e Serrani turba. quocirca praemonitus ab ijs, ut sibi consuleret 1 insidias prope littus occulto loco disponit. praedones in terram egressi, dum naufragos venantur, interim exorti ab tergo Lusitani caracoram inuadunt. qua re animaduersa barbari, metu, ne abducto nauigio,

in deserta insula destituti pelirent; confestim ab latrocinio versi ad obtestationes, culpae veniam suppliciter petere: ac se, polliceri, si in caracoram accipiantur, duces nostris ad commodum hospitium haud procul inde fututos. Neque abfuit dictis fides. ijs moderantibus cursum, ad Amboinum rursus delati Lusitani, ab in colis Ru cutelli emporij admodum benignis tractantur. Erant R

cutellanis veteres inimicitiae cum finitima ciuitate Veranula in sulae Batochinae Muaris:ac tum, inter utruq; populu exoTto certa mine, Rucutellani aduenarum maxime ope superiores fuere. cuius

rei cum rumor longe lateq; manasset; ad Molucaru etia insularii Tidoris atque Tematis regulos fama peruenit, quorum alteri Al- manseri, alteri Bolei si erat nomen. Α patrijs ritibus paulo autὸ ad Mahometanicam superstitionem ambo transierant. ac de finibus inter se contendere solitii cognito Lusitanorum ad Amboinuappulsu, tam inclytae gentis auxilio contra hostem augeri cupidus uterq;certatim naues ac praesidium ad inuitandosae deducendos ad se peregrinos dimittunt.Diligentior in eo officio fuit Bolei ses, celeriter instructis in id ipse nauibus decem,&custodia mille ferme armator u imposita, a quibus abducto iam ad Ternatem Serrano, Tidorenses ab Rucutello irriti rediere. At Serranus cum socijs magno apud Bolei femin honore habitus: multa de Molucensiunatura, commerciJs, moribusque per otium cognouitineque Emmanuelem modo de rebus ijs accurate per litteras docuit; verum etiam, commeantibus deinceps eodem Lusitanis . non mediocri vel solatio vel adiumento fuit. Sunt autem, quae communiter Molucae vocantur, complures numero,subie istae Equatori,& a Borea in Austrum vicenis ferme leucis inter se disiunctae: quarum nulla plus leucas sex ambitu colligit. Hisce plurimae cireum lata

aliae sunt:verum ad Occidentem in sexaginta leuxas tota fronte praetenditur altera Baiochina, Mauricam appellant: ita naturae

237쪽

per Ita utuos usus humanam societatem ut Molueae, cuin ingentis piet ij frugem caryophyllon unae omnium serant; relulua paene cum cha ad vi um &cultum aliunde mutuari cogantur, quarum ma gnam partem ea, quam dixi, Bathocina suppeditat. Arbor autem

caryophylli &stipite & foliis lauro similis est, flore in primis odorato, qui e viridi in rufum immutatus,vbi obduruerit, caryophyllon Arabibus, at Hispanis, quod capitatus est, clauus appellatur. arbor e decidentibus caryophyllis citra culturam enascitur: annuas fert fruges: quς tamen, propter flagellorum& acrioris decus. sus injuriam, non nisi altero quoque leguntur anno. solum infra purum est, arbore in semet omnem attrahente succum : ipse verbfructus, poten tioru praecipue mensis ac dapibus expetitus, ab institoribus ingenti lucro & in Asia & in Europa diuenditur. Tellus

arida est, Se in modum pumicis fistulosa. itaq; non modo cadentes e coelo imbres momento combibit;sed etia e montibus manantes absorbet aquas, antequam directo alueo ad mare perueniant. Ea- de aliquot locis cum insano reboatu ignes eructat. sed praecipua camino Terna tensi nobilitas Mons in nubes assurgir excelsus Marduus. cuius inferiora densis nemoribus vestiuntur; superiora ex incendiis glabra & horrida sunt . in vertice crater, hiatu vasto, in plures circulos circumductos majores minoribus,ad speciem am- .phiteatri discedit. inde,per aequinoctia maximE , certis flantibus ventis, cum horri no fremitu flammae atro mistae fumo & fauillis erumpunt,& omnia latε loca cineribus complent. Visendi annuae sunt vices : nec nisi per senes aut serramenta, quibusdam locis assc esus est. Incolae etiam sulphur alicubi optimum legunt. fusco ipsi colore, fluxo capillo, ad bellica studia strenui,cettera mirum in modum inertes & pigri. Medulla quarundam arborum victitant: saga vocatur ea lentE purgata,&, testaceis incocta formis , non solum in 'uotidiana alimenta, veru etiam in usum nautici panis egregi Esusticit. Et ex eiusdem plantae ramis,artifici manu cocisis, leuandae siti, mirifico sapore simul & salubri laxe cadidus liquor exsudat,que vulgo tuacam appellant. Ipsas insulas olim desertas,&,qua planities est, mari mersas fuisse testantur conchilia & arenae, quae fodietibus palsim octarrunt: atque ob id ipsum ab indigenis incoli negant. Conuenae sunt e Sinis, lauis, & aurea Chersoneso,&aliis resionibus: origine dispares,& sono linguae; caeteru contumacia, see-1ere, perfidia quesimillimi: quippe, nec nisi malo coacti recte facere norunt;&non ferro solum & aperta vi, sed calumniis fraudibasq;& veneno grassantur. Neque Molucensium tantum id insenium

est , caeterae quoqae eius uractus insulae eadem infamis set

meta.

238쪽

me laborant. Eae ergo, ad quem dixi modum, cum antea Graecis ie Latinis prorsus ignotae fuissent, nostris hominibus denique patuere. Dum explorantur, Albu quercius interim, firmato maris imperio, ad interruptam toties Arabicam expeditionem rursus ani- mum adjecit. e6que consilio ad Goae custodiam, praeter Malabarica auxilia, Lusitanos peflites suadringentos, equites octoginta Petro Mascarenta praefecto reliquit. Benestari ni praesidio Rnotericum Pereriam, orae maritimae cu sex biremibus Ioanem Machi

dum praeposuit. ipse,viginti nauibus, epibatis Lusitanis milleseptingentis, indis verd circiter mille ab Goa prosectus, malacia diu rem Orante, ad socoloram aquandi causa primum , dein Adcnum incolumi classe trajecit. Vrbs est praeclara ad aspectum, aedificiisq;& incolis admodum frequens, non sisti natura, squippe inuectis omnibus utitur sed loci opportunitate, ut supra dictum est, in eam celebritatem adducta. omni ferε ex parte ad paeninsulae modum allu turmari. qua continenti annectitur, pr ruptus imminet mo et moenibus praeterea & prolusnaculis egregie cincta est . attamen Albuquercius, repente jactis in portu anchoris, magnam trepidi-Lionem ciuibus pariter ac peregrinis incussit nautae & institore, ex onerariis in urbem extemplo confugere Amirianus oppido prberat, Abassinus gεnere, ph es olim captus a Saracenas, & a religione Christiana per fraudem abductus.Is, tentatus ab Albu quercio, non vulgari solertia vir, blandis verbis muneribusque spem dedi tionis faeiedo, re distulit, dum E propinquo milites euocaret . qcum celeriter conuenissent, ignarus eius rei Albuquercius, expe riundi causa in oppidum ad nauicularios mittit, qui eos metu deposito ad naues redire jubeat . illi vero negare se redituros, actcapria sua toties iam expertae Lusitaporum crudelitati es auaritiae se. missuros. Simul Amircinus per internuntios cum Albuquercio expostulat, qu bd imperium usurpet in aliena terra: &super tali recum inquilinis &aduenis potius quam cum legitimo magistratu, penes quem summa sit ferusei,suo iure sibi agendum existimet. ad extremum addis, eum non pro amieitia facere, qui tali tempore delenibribus urbem nudate conetiir. Eo nuntio sat patefacta Amitialia consilia,& Albuquercius vim adhibendam ratus, ubi postera 8 res illuxit, ut hostem ancipiti distineret proelio, partem copiarum in ipso littore exposuit, partim ad Isthmum , quae a tergo inuaderret, circummisi. Utrobique a Saracenis acerrime repugnatum est:& cum scalis diffractis pauci Lusitatii , qui iam in muros euaserant, caederentur,&frequentes apparerent in oppido armati pedinces equitusque; filia tuerimis lactis ad pinnas iunibus, per Θόα nostri.

239쪽

nostri sese demitterent; receptui cani itulit: omissaq; oppugnatione uri is,& natura,&Opere,& valido praesidio in undii limae, Mahoni et anas naues in portu ferme triginta succendit. inde sublatis anchoris, dum Litianu in invehitur sinu, cum extremo salutis dii

crimine in syrtes impactus est. Saluti fuit, imploratu Beatae Vir- sinis auxilium: cui deinde, ad perpetuam bene sic ij tati memoria, In urbe Goa templum exstruxit:&inde, Sanctae M A R I A. Vada,

Luianae syrti nomen impositum. Ex eo periculo ereptus, ad Camaranum insulam intra fauces Erythi as cu uniuersa cla ite prouehi' tur. Ad eiuS famam , incolae in proxialia continenti,, metu diffugerant. Locus haud inamoenus est, perennibus aquis & pecorum armentis abundat. ad haec, ingentes aedificiorum ruinae, celebrem olim tectis & opibus fuisse teliant r. Albu quercius in exploraudis Circa regionibus & maris cius natura noscenda liyemem potuit quo tempore duo in primis admiranda euenere. Ad solem occide-tem, qua Regis Abastinorum imperiti est, purpureae Crucis in caelo signum praefulgens aliquandiu apparuit. quo viso Lusitani omnes venerabundi procubuere: & Albu quercius, ut erat eximia pietate, sublatis ad eam manibus, clara voce fusus in preces: O Crux,

inquit, nostiae redemptionis argumentum , 5 signum Christiana: victoriae, o decorata pretiosissimo sanguine Domini l E S U, 5 Diuina arbor, cuius vitali fructa, letalis quondam plantae repensus est fructus: in te, te inquam , spes nostras omnes habemus repositas: te profitemur, agnosciitriis, adoramus; ac suppliciter petimus, nobis inter tot pericula, terra marique praesidio si S. Ab ea precatione obortae omnibus lacrymae: & index fidei ac religionis clamor ad astra sublatus tum cosono clangore hinc inde tuba cocrepuit,&omnia tormenta displosa: de in cadida nubes condita Cru-eem sine sine defixis in coelum oculis Lusitanorum eripuit. Neque Albu quercius praetermisit, quominus rem sicuti acciderat, testato conscriptam, ad Emmanuelem Regem pruno quoque tempore mitteret. Per eosdem dies, vel ex intemperie coeli vel ex insalubrium ciborum succo, atrox morbus naualem turbam inuasit. vulgo inter lusum aut quotidiana ministeria repetue exspirabant. In iis, miles unus in mare proiectus, ingentem terrore Omnibus attulit.,

noctu quippe infra sentinam pulsus frequentes exaudiri coepti, iquem ad strepitum cum arrepta scapha vigiles descendiisent; implexum carinae sub ipso gubernaculo defuncti militis corpus offendunt. scilicet pilus cunctis inhorruit. via ex pavore collegere sese, res ad nauarchum delatam ec dubium fuit, quin cadauer tra

latum in littus humo contegerent. quo facto uostridie super ips4.; . K sepul

240쪽

sepulerum rursus in hii matus apparuit. Ea re attoniti euncti apud se causam exquirerent; Franciscus denique, incertum ex qua familia, monachus. qui concio natoris munere fungebatur, fas aciconiectura sit spicatus est, lio inmeni aliquo interdicti vel anatheamatis vinculo constrictum, e vita cxccssisse. itaque in terram egrensus, sanctissimi viri Benedicti Abbatis exemplo,c Potificia formula conceptis verbis, animum demortui riti expiauit, eique veniam a Deo precatus est. Mirum dictu, ab eo mysterio reddita mortuo pax,&vaga ossa tan lem in suo tun illo quieuere. 1 nde. transacta iam hyeme, Albu quercius retro ad inlialam Melium reuertit. in

ipsis faucibus sita est: locusque exstrue udae arci commodissimus visus: sed quod maiore apparatu indigeter, disserri opus placuita Praecelsa tat dira Crucis troph.va ibi defixa, qua a quattuor passu fimillibus conspici possent:&ab ea de sacrosancta Cruce nouit insulae nomen impositum. Ex eo loco profectaclallis, cum iam tempus reuersionis instaret, aduersa tempestate rursus in Adetii portum insertur. ibi dies aliquot mutua iaculatione consumpti:&quq prima sese dedit occasio, in Orientem Albu quercius iter intendit. ab Adeno Diu accessit primum: ibi ab Iario perhonorifice acceptus,

commerci j procuratorem contensu reliquit. Ab Dio Claulum ve- tum est;&exactum a Niram aluco tributum. Ac nulla admodum memorabili re gesta, Malio metanis tantum sex nauibus apprime opulentis ex itinere captis, Albu quercius ad Goam denique saluis rebus applicuit. Eodem tempore Zaniolinus, post factam cum Lusitano pacem, emoritur. R. egnum excepit tororis filius Naubeaia darinus, qui suopte ingenio nostris enixe fauerat temper; auctoraque auunculo fuerat Lusitanos onini officio demerendi. itaque

ipso statim initio imper ij non mod pacem firmauit; sed etiam stipendiarium te fieri voluit Lusit.1 iii Regis, certo vectigali sponto

instituto, quod in singulos annos E in manueli persolueret. ac siis mul, arci ad Calecutum exstruendae magna eiusdem voluntate admoti cum machinis fabri & opus, ad hi a diligentia, breui surrerit: impositoque pr. esidio commercium c u. in Lusitanis fremente Saraceno renouatum est. Aegre id passi veteres quoquc socij, Co- cinensis & Cananorius; veriti ne per eam societatem negotiatio Galecutum uniuersa transiret . quos tamen Albu quercius adijt, Minultis rationibus lenitum utrumque, operam dedit ut ab studio

rerum nouarum auerteret. Hoc tam felici statu rerum Orientis, Emmanuel, decretis Lusitania tota supplicationibus, gratias Diuinae Bonitati agendas dilicenter curabat . ac per id i unxiere tempus Iulio I l. Pont. Max. vita functo, Leo X. magna

A. Omnium

SEARCH

MENU NAVIGATION