Anecdota, quae ex Ambrosianae bibliothecae codicibus nunc primum eruit, notis, ac disquisitionibus auget Ludouicus Antonius Muratorius, ... Tomus prior quartus .. Tomus secundus praeter veterum monimenta Commentarium continens de corona ferrea, qua r

발행: 1698년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

351쪽

miliaris meus, cuius opinio quin altis fundamentis nitatur, heihocias ibit. Ceterum quae mihi in hujusmodi quaestione animadvertere nuper vacavit, accipe, benignasque aures ita aisserenti praebe.

C A P. XIX.

Diadematum , ct coronarum differentia . constantini M. coronas describitur . Eadem a ferrea disserebat. S. Ambrosii,

aliorumque Scriptorum sententia perpenduntur .

id retulerit de sacro Clavo Constantinianae Coronae intexto Ambrosiiis, jam vidimus. Atqui tricari verbis in ipso disputationis' limine videar, si ejus verba expendam , quae magnam dubitationem reliquere. Uti enim cap. I. hujus Commentarii animadverti,pluribusque in locis testatur Carolus Paschalius lib. de Corona , nil aliud Diademata olim erant, quam panni, ac fasciae. lineae, plectiles , textilesque, quibus Regum capita vinciebantur. Contra Coronae ex auro, mitis, floribus, aliisque ornamentis constabant. Cum harum, tum illorum exempla graphice descripta, eorumque disserentiam exhibuit Clarissimus, meique dum viveret amantissimus vir Ioannes Clampinus, narum literarum decus in lib. de veter. Monum. ac Musi vis cap. t 4. Pag. I . quem consulere heic poteris. Diadema vero Imperatoribus Romanis antea minime usurpatum Aurelianus Augustus omnium primus adhibere coepit, Romana Republica, imperiique jure in Regni speciem sere converso . Aureliani exemplum succedentes Principes imitati Diademata quam coronas in usu frequentius habuere, ita ue

Rurelio Victore teste Constantinus M. habitum regium gemmis, o caput exornaret perpetuo diademate. Certe plurima illa Constantini numismata, quae Historiae ByZantinet inseruit Cl. V. Du Fremius, Augustum Principem aut galea, aut lauru munitum , aut vario Diadematum genere ornatum saepissime exhibent. Quaedam ex his pulchre fune multis gemmis Ornata , quaedam duplici margaritarum ordine distinis cta visuntur, vittis, quibus singula colligabamur, in humeros pendentibus . Ergo si Ambrosii verbis Constantinianum Diadema Proprie. describebatur, utique illud a Modoctiensi Corona nunc plurimum differre, nemo non videt, siquidem haec proprie non Diadematis, sed aureae coronae appellationem meretur. Non sum tamen nescius, ho- rum duorum insignium nomina a quibusdam promiscue usurpari, atq; ideo Ambrosii verba et wealtero Diadema intexuit, posse de Comna --- intelligi. Verum quaenam Constantinianae Coronae irma fuerit, optimarum artium studiis eruditi hinc intelligant. Scilicet in numisma

352쪽

inspicitur, euius capiti aurea corona cum radiis aut pinnis, sed linia gemmis imposita est; in postica vero nummi parte legitur BEATA TRANQyiLLITAS eum VOTIS. XX. inam itaque Constantiniana Corona a Modoctiensi dissimilis sit, continuo cognoscas; illa enim radiata late, haec vero sine radiis, una gemmis carens, altera iisdem reserta. Ad haec nullam Coronam, quae ab antiquis Regibus, aut Imperatoribus adhiberetur, hucusque inspexi, cujus forma cum Ferrea convenire possit. Modoetiensium igitur imposterum erit ostendere a Constantiniano Diademate, ut Corona Ferream nihil diiserre. Quod ubi non praeitent, jam primum sententiae nostrae argumentum habemus, quo adducti sacrum Clavum eorum Coronae minime intextum esse suspicemur. Hoc quidem ex Ambrosii Sanctuli mi Episcopi verbis

consequitur nam sabillis discedere in praesentia fas esset, res pene is confecta foret, herbamque dare continuo Modo clienses cogerentur. Reliquorum ergo Hili Oricorum una sententia est, non Coronae, aut

Diademati Constantiniano sacrum Clavum filisse intextum , sed ejus galeae . Rufinus Aquilejensis l'resbyter S. Ambrosii aequalis, eoque vivente clarus, in Palaestinae locis diu versatus haec habet lib. t. cap. 8.

Historiae Eccles. Clavos quoque, quibus corpus Dominicum fuerat a xum , Helena portat ad filium. Ex quibus ille stanos composuit, quibus uteretur ad bellum, o ex aliis galeam nihilominus belli usibus aptam

fertur armas . beculo vero a partu Virginis quinto, centum ferme sannos post Constantini mortem, literis Graecis Ecclesiit icam Hist riam mandarunt Socrates Scholasticus, Theodoritus Episcopus Cyri,&SoZomenus. Primus lib. I. cap. is. Alter lib. I. cap. r8. Tertius ii 2. CaP. l. concordi Oratione testantur in Constantini M. callide unum e sacris Clavis artificiose inclusum fuisse, ut in certaminibus ineundis tutus a vulneribus Caesar esset. Similia tradunt e Tlieodor ito Cassiodorus lib. I. cap. I 8. Hiit. Tripari. Nicephorus Callistus lib. S. cap. 29. Eccles. Historiae. Paulus quoque Diaconus, cui ferreae Coronae notitias si Langobardorum temporibus illa extitissetὶ latere non debuit, lib. I.

Historiae Miscellae ita trauitur: ve Claυis, quibus manus Christι fuerunt perforatae, alios in galeam misit Imperatoris, fili1 capιιιs providentiam gerens, ut iacula bellica submoveret, alios frano equino permiscuit. Plures alios Auctores tum vetiistos, tum recentes hujus rei telies omitto, unumqtie addo antiquissimi Scriptoris testimonium , quippe nondum luci publicoque redditum . Arionymus hic est, cujus Hilior iam M S. Graeca lingua in membranis Bibliotneca nostra servat, ab exordio Mundi ad valentis , ac Valentiniani tempora usque Perductam. An eo seculo Auctor scripserit, non liquet; desideratur enim in MS. Codice postrema hujus Historiae pagina , post quam Julii Pollucis Onomasticonsequitur. Pol l qtiam igitur de S. Crucis inventione Histor aeus e git, haec addita, Ταν A ῆλων τῆς λε, ει τta ἰδέαν περικε εαλαίαν εκαλκευσεν , τὰς di τω σαλιβαρ- του ιππου αυτοῦ.

353쪽

A NEC DO TORUM'

Hoc est. E clavis vero quosdam quidem ad cudendam sibio eam an bait , alios vero instruit se ano equi sui. Gregorius vero auronensis,

cui hae in re consentientem Zonaram invenio, ante annos mille, accentum lib. I. cap. 6. M c. rei istius fama aliquantulum deceptus in

haec verba loqnitur: Quartum clavum adserum esse deDum in eapite statua Coinantini, qua civitate, ut aiunt, tota excelsior Ula suDieitur, scilicet ut tota, cui eminet, munitione salutis quodammodo galaaeoronata esset. Haec antiquissimi Historiarum Scriptores, rerumque Gras irum optime gnari a quae si vera sunt, negotium Miaoetienslibus non leviter facessant oportet, eamque ob caussam non amplius Coninstantinianae Coronae appellatione sibi usurpabunt. Fe profecio adhibita , qu. m Par est, S. Ambrosii verbis reverentia, aequitis videbatur catas di, quam coronae Constantini Clavum inserere , uti enim singuli Auctores fatentur, consilium hujusmodi Helena Augusta inivit, ut filium, dum acie cum hoste confligeret, Divina virtute Gavis indita incolumem tueretur. Galea vero, non Diademate in certaminibus opus erae Augusto, neque enim Regalia ornamenta tunc Principibus iisurpari solent, quum ii ducem militemque potius quam Regem agunt, eximius vestitim, insignivmatre splendor periculo propiores faciat. Videant igitur eruditi , quibus dissicultatibus utrinque Modoetie sum caussa prematur , dc urgeatur, quantumque prima eorum suus menta convellantur.

C A P. XX.

S. Grego ius M. coronam Ferream Theodellada nequaquam dono Illam Langobardi , Francique Reges non usurpaUere. Zuccbis mala fides improbatur. NUnc vero a Modoctiensibus scistitemur, undenam it aecepere

Constantinianam Coronam in Italieas regiones fuisse advectam 'Nullum ii proeul dubio testem antiquum haudabunt, atque adeo intel ruptam Coronae ferreae Historiam eos fateri necessum erit. Nobis mira simile vexi haudquaquam videtur, Caesares Boantinos M. Comstantini successores tam parum pretiosissimi illius pignoris studiosos fuisse, ut alio asportari unerent. S. Ambrosii tempore sacer Clavus summo non tantum in honore habebatur, sed ipsa etiam Princinum a tempora cingebat. Audi iterum S. Antistitem in Orat.de in tu the d. ista loquentem : Bonus iraque Clavus Romani Imperi , qui totam regit orbem , ac vestit Principum frontem e c. Claυum crucis eius Diadematι suo praferunt Imperatores, o Artani potestatem eias imminuunt Cur igitur se tanto ornamento Constantinopolitam Principes privaverint, cui tum Constantini M. exemplum decus addiderat, tum sacriferri Disitirco by Corale

354쪽

serri inclusum pondus reverentiam conciliarate Verum enim vero nullam interrogationis nostrae Modoetienses rationem habent, oe ad Gregorii M. tempora libere se conferunt, ut a Sanctissimo Pontifice. . Reginam Theodelindam Corona ferrea donatam ostendant. Aures itaque Tucchio adhibeamus , iit quid certi ille ferat, intelligamus. p. I. lib. de Cor. Fer. in hanc lententiam fatur: Iustior dubitandi

caussa aliorum mentes oecupare posset, quomodo in Regina Theodeundae manus corona ista pervenerit, nisi carolus Sigonius praeter alios dubia rationem satis eo in loco amoveret . ubj sic scribit: S. Gregoriks Pon-rifex Theodelindam corona ferrea donavit. Sed ut alibi animadvertiis mus ,& Puruellus in Monum. Basil. Ambr. num. Io I. adnotavιt , aut fallit, aut fallitur heic Zucchius, sententiam hujusmodi Sigomo affingens. Nusquam hoc Simmus scriptis mandavit, numquam hoc eruditissimus vir excogitavit. Quin Ghaecorum Auctorum opinionem

ille sequututi non Coronam Constantini, sed ejus galeam sacro Clavo

munitam amrmavit. Inquit igitur lib. 3. de Occident. Imperio ad Anisnum3 17. Conctantinus ex tribus clavis uno galeam, altero franum equi ornavit. Coronam vero, qua Langobardi uti coepere, a Tveo- dolinda institutam Sigonius arbitrabatur, ut e lib. I. de Regno Ita . li- ruet, quod tamen Zucchius, utpote opinioni suae omnino contrarium, ata opera dissimulavit. Sed neque omittendus est alius Sigonii lociis, quo Lucchius, Scriptor Leistoribus imponere solitus, ad suam opinio. nem confirmandam abutebatur. Verum, inquit Sigonius lib. I. de

R. lia L ne auctoritatem prorsus Mediolanensibus abrogem, illud facit. quod coronam hane ferream post Carolum M.omnibus Italia Regibus -- deo deinceps sutile solemnem. σ quod hoc muneris Gregorio Theodorendae

petenti tribuisse non sit absonum,ut gratiam Regina referret Oc.Quibus verbis Coronam ferream Iheodelindae a Gregorio concessam probare contendit Zucchius, sed infelici successuiEtenim non de Coronae ferreae dono, sed jure eligendi , coronandique Italicos Reges, quod a S. GH-rrio Archiepiscopis Mediolanensibus collatum quidam opinantur, igonius apertissime loquitur. Reliqua Sigonii verba huc non adfero, ne clarius malam Tucchii fidem sub omnium oculis ponam. Ceterum quod ex Annalium Modoetiensium, nempe Bon incontri auctoritate nullis tamen Annalium verbis productis refert idem Auctor, videlicet Modoetiensi Templo ferream Coronam a Theodelinda Regina dono datam filisse, falsi crimine itidem argui potest. Bonincontrum sepe legi. pluraque eius verba descripsi, neque hujus rei testimonium ullum offendi. Et cur hujus Auctoris locum non describebat Zucch:us

mire cum opinione sua consentipntem Nimirum Bonincontra silentio, quam verbis commodius fallere is poterat. Et quaeso mihi veniam humanissimi Lectores tribuant, quod Zucchium aspere adeo acceperim. Non est hoc in moribus meis, neque enim iis, qui nolentes errant, s veritatem adhibere consuevi, erraturus & ego. At quum consultopcc

355쪽

3M A NEC DO TOR U M

peccant Historici, ut faciles aliorum animosi decipiant ,& praesertim in iis, quae ad religionem pertinent, remisse nimium cum illis agere-tiir, si aliam personam iis imponeremus, atque ipsi ceperunt. Prudenter ille sane ac graviter eos arguit,qui pietatis loco duxeνint menda.

eia pro relisione fingere ; id quod O maxime Periculosum est, ct minime

necessarium , aiebat inter Hispanos erudit immus vir Ludovicus Vives lib. de tradend. Discipi. Qitamquam quis credat Gregorium tam , facile Theodet indae sacrum pignus co iacesturum fuisse Quam sacrarum Reliquiarum tenax Sanetissimus Pontifex suerit , in Di ii sitione ad Catalogum Sanctorum Martyrum , qui Romae Gregorii ejusder . tempore quiesccbant, hoc Tomo inclusa ostendi, idque melius patebit legentibus Ep. uolam elus trigesimam lib. s. in dict. I a. ibi Constantinae Augustae vel Sudarium S. Pauli Apostoli negat, vixque sede eatenis .

quas ipse S. Paulus Apostolus in collo, o in maηibus gestavit, partem

aliquam transmisiarum promittit, si tamen illas limando atterere posset. Praeterea cur Coronam Imperator; bus redimendis destinatam, Langobardorum genti concederet Gregorius ἰ Ereptum ne tunc fuerat constantinopolitanis Caesaribus lus in Romanum Imperium a Constantino acquisitum , Italicique Regni summa ad Langobardos transerat ἰ Atqui hoc nemo eruditorum somniavit , certi se vim finibus Langobardorum Regnum delimebariir , neque per Italiam universam extendebatur. Qia cumque vero ex Imperatoribus Coronam ferream poli ea sibi imponendam curarunt, non illam ut Augustalis dignitatis, sed ut Langobardici Regni insigne u stirparunt. At, inquiunt Diodoetienses, quum Theodet indae , ceterisque Langobardorum Regibus Corona haec in usu suerit, consuetudinemque huiusmodi pollea

retinuerint tum Franci, tum Germani Imperatores, id reverentia fictum , qua sicrum Coronae ferreae pignus omnes prosequebantur. iae heic respondeamus, multa nobis Dccurrunt , sed ne crambenis usque ad fastidium recoquamus, breviter ea repetemus, sinae longo sermone superius commentati sumus. Scilicet ut a Paulo D. acono, aliisque Scriptoribus accepimus, aut nullam Langobard. Reges Cor 'nam usurpavere, & longe adeo petita ferrei Diadematis antiquitas i caute a stirmatur. Aut si vero similior eorum sententia vinetur, qui eosdem Reges aliorum more coronatos arbitratatur, explorandum restat , quaenam Coronarum Langobardarum torma foret. Ut autem evetultissimis nummis patet, Agilulfus, α Grimo Idus galericulum concavum , seu mithr.im, aut quod a junc cufi Uri gestari unionibus

Perornatam, quae superiorem capitis partem totam involuit, ac verit.

Similem fere inspicias apud Cl. Du Fresilium in Hiiior. Byzant. pag 91. ubi numisma producitur THEODAHATI REGI , Gothorum. Ubianam igitur. inter Langobardos Reges Coronae sum eae usum invenias, quae omnino a vetussis eorum coronis dil&rt H sadde, quantum e. Pauli Diacon, Historia colligi potest, nullum e Langoburdis Regibus

356쪽

Nodoetiae fuisse inauguratiim, sed Mediolani quidem,& Drtass7s etiani

Ticini. Qua ex re quid aliud conseq'itur, nisi quod regnantibus Langobardis nussa ratio Modoetientis Coronae , atque oppidi in coronationibus habebatur. Certe Modoetiensium erit probare, tametsi Laninsobardi Reges Mediolani coronarentur, illos ferrea Corona usos futiae. Qit id si Gualvaneo Flammae, qui ante Annos ferme quadringentos in vivis erat, fidem heic habeamus Tum tota Modoetiensium molesaevertetur , hic enim ante Langobardos Coronam ferream Mediolanensi in urbe servatam affirmat, idque aliorum Scriptorum auctoritate confirmat. Ad Carolum M. ejusque successores in Italia dominatos quod attinet, ut superius adnotatum est , veri simillimum videtur, cocronationem Modoetiensem, ipsamque Mediolanensem ab illis omnino fuisse neglectam. Reliqui vero Italici Reges usque ad Germanorum Imperium aut Papiae, nut Mediolani Corona donati sunt. Quis hei equaeso locus Modoetiensium juri, ferreaeque Coronae antiquitati a Gregorio usque Magno petitae, quando tot Reges Cisalpini Regni insignia alibi quaesivere , pluribusque seculis Coronam Modoetiensem obliti videntur ἐ Igitur si Constantinum Magnum, vel Gregorium Ponti fietem, Regeiae Langobardos, & Francos in hac caussa consideres, Coronae

ferreae institutionem , ejusque sanctitatem , atque usum non modo probare nequeas, verum etiam veritati haudquaqtiam consentire animadvertas, ita ut quis facile cum Tertulliano in lib.de Corona Militis cap.

inclamare possit: Sed de mendacio erubescenda est Corone Modoe'tiensis orto.

CAP. XXI. Recens en fama Modoetiensibus favens . Id probatur silentis

antiquorum ; imo ipsorum Modoetiensium Scripto rum . Vis argumenti a negatione exploratur. Taque ad famam traditam Modoctienses Cives eonfugiant oportet IA ut sacrum Clavum ferreo diademati inditum probent. Videamus, an in munere obeundo melius se gerant. Collium, Ripamontium, Puri cellum , Coronam , Bugatum , Morigiam, Tucchium, aliosque Auctores proferunt , quorum nonnulli perveterem a junt esse, Certamque omnitim Modoetiensis oppidi incolarum opinionem , serream Coro Dam Dominico nobilitari Clavo. Et quoniam Jurisperitorum sententia

est , plene per famam probari, que non ita facile probari possunt, hinc

sequitur, Modoctiensium catillam validissimis fundamentis niti. Haec illi, de quamvis hujusmodi fama in limine Ocndat, rationibusquedc Principiis, ut hactenus vidimus, firmis careat, max mum tamen fidei

357쪽

A NEC DO TORUM

argumentum nobis afferret, si aliqua vetustate illa fulciretur, nee em laturam , ut ita dicam, oleret. Verum hanc famam χθις, - quod iij unt. natam , medioque summum seculo proxime elapis mentiis hvs Modoctiensium traditam, affirmare non vereor. De ferreo Diadein male ante Bugatum, qui Anno is 87. additamenta ad Historiam universalem promulgavit, innumeri Scriptores egerant, illud accuratissime descripserant ,& nemo tam praestans, pretiosumque pignus illi insertum fuisse pronunciaverat. Facile egrediar libelli propoliti finibus. si singula veterum monumenta, in queis Coronae ferreae fit mentio , ante oculos tuos, doctissime Rubine, constituam. Nonnulla tamen seligenda videntur , ut quam sero Modoetienses opinionem hanc induerint, exploratum fiat. Gualvaneus Flamma circiter Annum I 33o. Chronicon suum lucubravit, ut optime nosti. Hic vero etsi innumeris in locis ferream Coronam memoret, nusquam tamen illam sacro Clavo exornatam dicit. Qui Pontificale Romanum olim edidit, ubi de triplici Imperatorum Corona agit, ferream his verbis describit: Querιdem corona ideo appellatur ferrea, eo quod laminam Pamdam ha- eat ferream in summitate, alioquin aurea . ac pretiosisma. Et hic

sane Auctor, si Modoetiensi Coronae sacrum Clavum intextum credi disset, adeo abiecte de illa nequaquam sensisset, ut e quadam ιamine ferrea conitare affirm. aret. Quum vero ea, quae ad Augustalium coronarum Historiam pertinebant, a Pici Il. Pontifiee se accepisse prodat hic Scriptor, vide sis, quid AEneas Silvius, nempe Pius II. &ipse de . - Corona ferrea senserit. Sic ille in Historia Αuuriali lib. . loquitura Has autem coronas omnes aureas ella compertum babeo, quamυis per

medium circulum corona Mediolanensis camina quaedam parvula ex erro ducatur, qua stultae interpretationi effecit locum . in id ferrea Z corona laret, reapse compertum habebat aeneas, siquidem non semel

Mediolanum accesserat, ibique dignitate etiam illustri. ut alibi dictum est, iuerat auctus. Is nihilominus tantum abeii, ut Clavum Dominicum illi intextum a firmet, quin laminam quamdam ex ferro appellat, ruae ferreo Diademati nomen dedit. Accuratillimus quoque Scriptorigonius Modoetiensem Coronam lib. t. de Regno Italiae ad Annum 9 i. auream illam quιdem nuncupat, verum circulo serreo interioret Atextam, unde post ferrea Corona nomen Dasico Longobardorum in Regno enituit. Bernard laus item Corius Mediolanensium Historiarum conditor saepe qu dem Coronae huius mentionem injecit, numquam tamen sacrum ullum Crucis Clavum in ea coli animadvertit. in ejus institutionem a temporibus Maximiani Imperatoris, qui Roma-auim Imperium ante Conliantinum moderatus est, arcessere videtur.

cur vero in hanc sententiam Corius loqueretur, si ejus tempestate. M oetiae tam pretiosi pignoris finia increbui siet Hoc procui dubio orium non fugissec, ut enim ipse testatur, plerosque Historiae suae libros, dum Mod tram incoleret, Iiteris consignavit. His accedant

358쪽

flani Chalet, disertissimi Historici, qui seculo Christianae Epoehae

decimo quinto Historiam Patriae scripsit, luculenta verba ex ejus lib. desumta: Est autem, inquit is , circulus ferreus, quem corona aurea gemmis, margaritisque ornata extrinsecus circumducta complectitur. Intus ferrum apparet, a quo σ nomen tenet. Nil vero de sacro Clavo

Tristanus affirmat, quum tamen lib. 2. Clavos, quibus Cruci affixus 'fuerat Christus, enumerans unum Constantiniano Diademati, alterum L I, fraeno additos referat, stae numque in urbe Mediolanensi praecipua re .ligione coli. Non hoc quoque Chalcus Mediolanensis agri ornamentum praeteriisset, si compertum illi fuisset, a Constantiniano Mod tiei iis diadema diversum halidquaquam filisse. Similia habent Erycius Puteanus Hist. Insub. lib. 1. Georgius Merula in Antiqv. vicecom. Donatus Bossius in Chronico, Hieronymus Balbus in lib. de Coronat. Simon Manliis in dieb. Canicular. aliique Scriptores innumeri, quorum nonnullos in superioribus capitibus testes adduxi . Nunc quid aliud e tot Auctorum silentio consequitur, nisi nullam umquam M doetiensis Clavi opinionem, ac famam vi misse e Mirum lane Bret, adeo ingentem Scriptorum turbam ferrei Diadematis descriptionem instruxisse, omnesque silentici concordi usos praeeipitum illius pretium praeteriisse. Sei licet potissimum illud erat ferreae Coronae decus, quamvis enim haec illi laus foret, quod coronandis Imperatoribus deliinata esset, longe procul dubio praestantior illa fuisset, quod sacrum Clavum complecteretur. Sed sem quosdam mihi reponentes audire videor. hanc argumentandi rationem enervatam plumbeamque esse, quippe argumento , ut Logici appellant, nil potest probari. Ita mrtasse respondeant, qui Ecclesiasticam eruditionem neque a limine salutarunt, totumque cerebrum tri eis Scholasticis devovere . Nam quantum roboris negativo argumento insit, tum luculentus hac de re Launoit tractatus prodit, tum universa ert ditorum Respublica quotidie experitur. Et quo pacto amabo tot commenta, fabulaeque exploci, atque exsibilari possent, qilae in posteriorum temporum Historias irrepsere, nisi antiquiorum silentium pluris, quam imperata audaxque recentiorum loquacitas, penderetur t Affirmant hi ad arbitrium suum,geitaque a temporibus suis remotissima somniant ; illi vero ne volam quidem vestigiumque earum rerum reliquere, relicturi sane, si illarum notitiam habuissent: & nos affirmantium Potius imperitia, quam ta centium doctrina duci finemus Fridericum I. cognomento AEn

harbum nimio despicatu Venet is in Alexandro III. Pontifice ex- 'ceptum , monimenta quamplura , Plurimique Auctores testantur. Atqui Emin. Annalium parens Baromus ad Annum Christi Ii 7 . opinioni huic dicam grandem impingit', eamque exulare prudentissime jubet , quod nemo ex Ati oribus Friderici aequalibus . Veianetique congressus Historiam sedule describentibus , tantum facianus ab Alexandri Papa: moribus omnino alienum prodiderit. Eo quo is . . 1 a. que

359쪽

que Cyriacum ouemdam e Riomanorum Pontificum albo expurigimur,

quem Historiae Ursulanae immiscuerant scioli quidam. Et tamen in Breviario Romano mini I 21. Venetiis excuso, uti etiam in alio An . ni isso. itemquς in Glossa ad lib. I. Decreta l. tit. 7. de renunc. atque apud alios Scriptores illius mentio habebatur, noliro autem aevo Heris mannus Crom emus ad lurcnt Pontilicem Sanctum nobis obtrudere non dubitavit. At Baron us comment tium Pontificem iure appellae, quum apud vetustissimos Alictores nulla ejus mentio occurrat . iaxcenta hii jusmodi exempla producere ζγllam . Neque vero aut ex inoiria . aut ex invidia tantum 1 lodo et ienniim decus omisissent Historici, si de illo seculis oroxime elapsiis tama fuisset; ecquis enim credat, universos ita affectit imi pervertitate abreptos, aut negligentia inscribendo actos, ut in tiocillant imi colicorditerim spirassent Neque ex ignorantia id comi git ; etenim qii amplitro Modo etiam, eiulati e Coronam' perspectanti peti diis habuere. Q Kaenam vero caud i uici poterit, ubiflsosmet Modoctienses Historicos opinionis huius ignaros oliendam e osecto Bon incontrus secuti decimi quarti Scriptor, Civisque ModCe-eiensis pluries. ut vidim , Coronam Ferream memoravit, summumque in ea patriae suae decu conitituit, quod Augustorum capιti soIeree imponi. Nusquam tamen spretiosissi si illius Clavi memoriam reliquit. Ana quo i . Mediolanι publicis typia tradidit libellum de Praerogativa B.i Ioannis Baptistae Best bassar videlis Archipresbyter Modoetiensis. Singula hic Basilicae suae ornamenta, Majorumq; tiaorum privilegia recenset, Coronam . ferream laudat, Regesque illa re dimitos enumerat,&ne unumquid*m verbum de sacro Clavo habet. is credat, hosce Auctores splendoris sui certe studiosislamos, diligenterque singularia Modoetiensis Coronae decora describentes, tam sui, tam patriae oblitos, ut praeclarissimum inter omnia ornamentum pratermitterent Habemus heic, ut cum doctissimo viro, Melchior o. ano loquamur, Scriptores antiquos, ejusdem op pid ejusdem Coronae encomtastas. qurtantum decus tacuerunt,min onussuri, si scivissent .

.tri aevo Clavi liu lux rama natim fuisse, audi quid ille ferat, dum caussam inquirit, citr ferreum sit Modoeuiense diadema. Et baec, orona super, Italiam, Pormandiam ,σ Saxoniam est fervea in iustitiae, maxime quia υictae fuerunt a Sarulo dicta proυincia ferro, ideo datur de

re.quia sicut ferru est durius,σfortius super omnia metallarer omnia

alia metrita domantur a ferro, et supponunthris omnN remstoralia

Thyle ii iis in libello de Coronis , quem Citros. I'. Ioseph Hi onymiis sementis, doctulimus vir e congruatione soni schenii, publicusquq in Ticinensi Lycaeo LGlor mihi communica te, li habet: Niget ri pera e streo conflata. virtutem Caesaris azueus, ac bustisnam, eamque . . Mia uatia, quam dος έι- νuus Onidum celaberria

360쪽

mmmtaudet caesari dono dare. Has de alias his similes interpretationes reliqui Iurisperati adhibuere, re potissimum Glossa in c. Romani. Cle..

mentina de iurejur. Auctor libelli de Regim. Principum, quem S.Th mae Aquinati adscribunt multi, H:eronymus Balbus lib. de Coronae. aliique Auctores, ut rationem afferrent, cur e ferro Modoctiensis Co rona conflaret. Stupidum lierese bardumque se Banincontrus prodidisset una cum aliis. quod liiijusmodi explicationem , quam ceteroqui AEneas Silvius, Georgius Merula, aliique irrident,sibi probari affirmata sit, quando commouillime non solum , verum etiam honorifice ferreae Coronae titulus a sacro Clavo illi inserto ooterat peti. Quin addas, Bonincontrum non a Constantino M. non a Theodet inda . Gregoriove Pontifice Diadematis patrii originem ducere, sed a Carolo Magno, qui tres h oronas,ut hic Auctor opinatur, initituit. Ubinam igitur biod riensis populi pervetus fama latebat, quum tot Scriptores in Historiis Dis serreae Coronae laudes pertexebant, neq; Sacri Clavi mentionen ullam relinquebant t

. CAP. XXII.

Tempore caroli V. nulla de Saero clavo fama erat ἰrecent ιοres Auctores de ea opinione dubitant , ' aut consulto ment. Quo tempore bacinvaluerit. Anamen ex Ripamontii fide saltem Caroli V. Imperatoris aevo pretiosi hujus pignoris op. nionem viguisse, ut arbitror , probare Modo clienses contendent; scribit enim hic Auctor Dec. l. lib. 3. Hi stor. Mediol. Eccles. Vsυisme nostra memoria scilicet ante annos

LXXXVll.ὶ cum ea corona per legatos allata Bononiam Carolus V. imperium auspicaretur, adessentq; Ecclesia viri, magnι sunt motus animorum factι, certissimo ιnter omneιs consen1M, Veiam esse famam, σferrum ibi quantabbi t aurea mole pretiosius lavere. Legati quin etiam increpiti, quod υιιι nimium, ac paupere cultu , nec ea, qua par esset, celebritalesalutis humana monumentnm, adactum olim per dιυina alia membra ferrum attulissent. Narrant quis,ecIacuis aufuere, cum prolata ea capitι Casuras Imponeretur, subito ρerfusim horrore concionem obriguisse,tamquam ct manantia innoxiosanguine trophaa Crucιs, er Chrιuus ιne totaq, facies acerb/ssimae mortis aute occitos obversare- Iur . Utinam tam vere semper, quam diserte Ripam tactus loque- .retur, firmumque huius si Item rei fundamentum Mocloeciensi hiis ei Iec. Sed vereor, ne hicn.lentius proterantur,quam ut a quoppiam debeant credi. Bononiensem Caroli v. coronationem diligentillime descriptam literis mandavit Paulus Iovius eius temPons Scriptor , lib. 27. Hi .

SEARCH

MENU NAVIGATION