Supplementum de scriptoribus vel scriptis ecclesiasticis a Bellarmino omissis, ad annum 1460 vel ad artem typographicam inventam. Collectore F. Casimiro Oudin Presbytero ..

발행: 1686년

분량: 894페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

r i suppi EMENT 11M listae Joannis,successit ex Eusebii Chronico ad annum ios. Evodio Antiochensi Episcopo. damnatus ad. bestias, & in persecutione trajani Martyrium subiit, anno Christi 1io. cujus sestum Calendis Februarii. De eo Baronius in Martyrol gio die i. Februarii, &anno 7 i. num ij, , an Do tio. N. I. Eusebius Chron. anno . & iij, &lib. s. Historiae cap. 3. Hieronymus in Catalogo,& Evagrius lib. i. Hist. Eccles cap. i6. de ejus scriptis abundὰ Bellarminus & Labbeus, quibus addam verbis paucis, quando & a quibus ad nostra usque tempora Epistolae Divi Ignatii impreLia sint, a quibus impugnatae atque propugnatae

fuerint.

Sub D. Ignatii nomine tres prim im Epistolae

in lucem datae sunt Parisiis latine tantum anno Domini t 91. una ad Beatam Mariam, ad sanctumJoannem Evangelistam duae. Anno I fg .aliae undecim Epistolae latinὸ pariter ex veteri versione.

Nondum ci mparente Exemplari graeco, a Jacobo Fabro Stapulensi typis sunt impressae.,Haec autem prima editio fuit teste Philippo Labbeo ; qui

has undecim Epistolas tunc excusas, inter primas editiones enumerat, quae in Regia Bibliotheca Parisiis asservantur. tum vero Symphorianus Chai

perius Lugdunensis, has quindecim a Fabro editas, cum tribus aliis ab eo rejectis 5c quarta ad Mariana Casse litem nunquam ante publicata edi curavit. atque ita tandem quindecim Ignatii Epistolae latianae extiterunt.Ita impressae sunt in omnibus editio nibus Bibliothecae lanctorum Patrum , Parisiensi prima anni is s. dc sequentibus , Coloniensi nni atque Lugdunetis ultima anni i677. apud fratres Anissonios. Qirantum autem M

32쪽

BE se Rip TORI Bus Eec LEs. 9-Epistolas graecas, Andreas Ges rus, si ipsi credendum sit, Epistolas duodecim graece, interprete Joanne Brunnero primus omnium edidit anno D mini 111 9. ita enim in praefatione loquitur. Ignorium vero, cism iste Henricus Petri scilicet 2 latine tantiam ediderit, ego graecum exemplar MS. nactus ex Bibliotheca claris i viri pia memoria D. Gasi pari a 'dorici , existimavi neque Hemico Pet γ'

molestum, studiosis autem pleri Me gratum fore, si

ea quae hactenus latine tantum circumferebamtur ,

graece si mul ct latine essent edita. Sed quidquid dixerit Gesaerus , ante eum Ignatii Epistolas graece ex Augustatiae Bibliothecae manulcripto exemplari Valentinus Pacaeus anno Iss . publicaverat, quem primum in lucem eas edidisse testatur M rellius, qui easdem Parisiis recudendas curavit a anno Is18. Hanc autem a Pacaeo procuratam, principem esse Graecarum Epistolarum editionem, struunt verba illa Centuriatorum Magdinurgensium ad annum a sues. Est oe hoc annotaniam ,

quod hoc anno Epistolae Ignatii graece sunt impressa ct publicatae , qua hactenus per aliquot saecula latuerunt. Itaque duodecim Epistolae ante a Ja cobo Fabro & Champerio latine tantum , nunc a Pacaeo ex Augustano primum, deinde a Gestieram manuscripto Codice NydptiKciano editae sunt. Αt Jacbbus , Usierius Archiepiscopus Armachanus, Hyberniae Primas, homo mirae in antiquis rebus excutiendis perspicaciae ac diligentiae, cum animadverteret tres in An lia Theologos olim locum quendam ex Epistola Ignatii a Theodoreto' eitatum, nec in editione Graeci, nec in vulgata huc usque Epistolarum versione tunc repertum ;laudasse eo plane modo, quo a Theodoreto produ-

33쪽

ctus fuerat: coepit inquirere num sortasse in Ai12glia Exemplar aliquod Latinum adhuc delitescens - reperiri posset, ex quo tres illi Theolmi hausetanc Ioca , & ubi reliqua a Theodoreto aliisque Patriabus antiquis citata, integra comparerent; cum duos libros nuxnuscriptos nactus est, unum e publica Collegii Gniisti ct Cati apud Cantabrioim-ses Bibliotheca, alterum a privata D. Richardi Montis-acuti Nortvvicensis nuperEpiscopi,quiDμvi Ignatii Epistolarum interpretationem a vulgata latina diversam , imo divertissimam continebant. Et statim collatione fieta , testimonia Patrum

omnium qui intra quinque s ut ait) post Chiis.

tum sarcula floruerant, a Graecis Latin que dicibus dissidentia, cum hac versione optime convenire, & multa a Graeculis posterioribus inserta Ec intertexta ab eadem pariter abesse, attentus con 8 exit. Itaque non ex levibus conjecturis, aut ex sententia suas sed ex veteris versionis fide Graecas Ignatii Epistolas recognovit, assumptae stelli num nota a genuinis facile & aperte secrevit, &Epistolarum syllogen istarum ita excudendam curavit : ut Minio in textu Graeco laciniae istae sigia

rentur, quas a recentiore Interpolatore asilitas

fuisse, iudicio veteris Latini Interpretis tunc pri, muri ab ipso editi, deprehenderat. Felix hoc qui dem incceptum, quo Vsscrius senex ningenii judicii & doctrinae singulare sp men exhibuitti uti Ecclesiae utilissimam & hiice temporibus maxime salutarem operam praestitit. Haec Joannes Porsen ex suis Vindiciis Epistolarum suades Ign tii , iis proemio M ortu , progress Sa hodierno statu controversiae, capp. 3. . Laudar pariNTLab qς opus istud bH ο . . Scriptoribuι Eccυμια

34쪽

niqi e Isaacus Vossius Gera di Joannii filius , si quanto postUsserium, didit graece latio u septet a purinimas easdem tincti Ignatii Antiocheni Episcopi Lpistol s, ex hde manuscripti Cod cis opximae n tae in Bibliotheca Medicaea Florentina r perti. Editum opus annis i 6 si, & 16 . Amfstel0dami in . & postea recusem I pndini in ' Uno a 48o. quorum diligentiae vix quicquam acui potest , iis quae spectant ad Ignatium, eiusqux . Epistolas. Denique recudit rasilem graece & latine , simpliciter & absque omnibus comment riis, ann s Baptista Cotelier, interiem reisin Apostolicis fori ni: quω ppus ina pre lupa P risiis a no i 6 I. 2. in tot, tomis pia

Num, crius compςηφμν nobis obtulit Natalis h lexander Domini us --larum atqxle Vertud tui se is Himria Ecclesiast c capitibui. .cMO tidae traiiqne xxii. per totam , quam legito. Haec des iptis sancti Ignatii omissa a Labyeo , pauciyexplicui , lectorem qui prura voluerit ad citatos

auctores remittem.

35쪽

ii ' suppi E M EN Tu Metao. PNi Lo cum Agathopode & aliis oculatis testinbus scripserunt Martyrium sancti Ignatii Anti chiae Episcopi: quod opus ex antiqua latina Inte pretatione ad Manu scriptos Codices collata nobis

obtulit primus post Epistolas ejusdem sancti viri

Jacobus Ussetius Armachanus Archiepiscopus O

no I 6 . tum postea Bollandus in vii s Sanctorum ad Calendas Februarii, impressi x. in solio tomis Antuet piae anno i 638. apud Michaelern Kno

I68. ATM res Aco RAs Atheniensis , Philosophus Christianus & Presbyter; vixit saeculo Christi s cundo , legationemque suscepit pro Christianis inter antium i6s. quoPeregrinusPhilosephus in ardentem pyram se dedit praecipitem in Ludis Olympicis , & annum I o. quo Lucius Verus Imper tor Iulio mense inter Concordiam & Altinum p riit. Non desunt tameti qui anno duntaxat I77. oblatum librum illum Imperatori asserant, cujus

meminit quidem sanctus Epiphanius in haerefi Ot,

genis, licet omiserint Eusebius atque Hieronymus. ostigia pro Christianis ad Imperatorem Asarcum Auretium Antoninum , ejusque non ut plerique sentiunt tum Commodum , 1ed fratrem ad privum Imporiique consortem LMimn Annium Verum , Conrado Gesnero dc Suffrido Petri Leo vardiens Interpretibus, saepe prodiit; non secus ac ejusdem L ber de Resurrectione Mortuorum, P ' tro Nannio Alcmariano, & Henrico Stephano interpretibus. occurrent Latine in Coloniensi atque in prioribus Parisiensibus veterum Patrum Bibliothecis : G cicce vero atque Latine in sol. Parta

sit, anno et6is. miDivi Justini operibus, item-

36쪽

que in Auctuario Parisiensi Bibliothecae SS. Patrum anni 162 . studio Frontonis te Duc Soc. Jesu , qui etiam peculiares eis notas adiecit. tilia pro Christianis MS. Exemplar extat in Bibliotheca Serenissimi Bavariae Ducis Monachii, num.'I '. Item libri d esurrectione mortuorum M S. Exemplar in Bibliotheca Catholici Hi spaniarum Regis Scoriacens, MSS. operis utriusque in Regia Galliarum , quam consule.

TER Tu LLIANus natione Aser, patria, ut cre- 2IO.

dimus, Carthaginensis, in haeresim Montani lapsus, atque Ecclesiae ab anno circiter io 8. hostis, obiit anno circiter ars. sci sit multa, de quibus abunde. dc plusquam satis agunt sitis locis Bellar- minus de Labbeus , in tractatu de Scriptρribvi clisiasticis. Hic unum excutum ad laudem eorum qui in Tertullianum labores laos contui runt, qua ratione quibusque temporum cursibus, opera illius ad perfectum adducta sint, & ad eam quam videmus formam atque ordinem. Primus qui in hanc arenam descendit, & scripta doctissimi Tertulliani ex Manuscriptis Codd. hinc atque inde comparatis in unum collegit, hic Be tus Rhenanus, natione Germanus, patria Stest diensis in Alsatia, qui ea quae consequi lotuit, doctissimi suis commentariis illustrata, in unum volumen congesta evulgavit in fol. Basileae anno I 2I. apud Frobentum. Tantum valuit labor Rhenani in Tertullianum, ut impressio saepius posthaec repetita fuerit Basileae annis is 23. Is 39-ISSO. apud ossicinam eandem Frobentanam, & Parisiis Joanne Gagneio Doctore Theologo procurante, locis. que aliis quos recensere superfluum est. Alter qui in arenam eandem ingressus est, is J x bini PQ

37쪽

mei us plandio Belga Brutensis Canonicus &chidiaconus , Episcopus Audoinaropolitanus designatus, qui labore incredibili inquirens quidquid ad rei tullianum spectabat, opus suuna impressum in Mi. Anti ierpiae anno is V. des Cavit Catholico Hispaniarum Regi, Belgarum Principi. Divisis illud in quinque tomos, ut appellavit , scribens commentarium non in Tertulliani locos dissiciles , ut assistet, sed continuum sere in omnia

omni lim tractatuum verba & sententias. Iterata

impressio hujus operis Parisiis anno 11 3. apud Michaelem Sonnium, & anno ibidem. Coloniae 16 i . Itemque Parisiis in sol. anno i 631. Se alibi. Opus sane magnum ac memoria aeterna dignum, ob insutiaptos huic efformando labores. Tettius accent Panielio Brugensi doctissimus vir Joannes Ludovicus de la Certa Toletanus , Soc.

Jesu, qui omnia Quinti Septimii florentis Tertulaliani opera notis & argumentis illustravit, impressa Parisiis anno 161 . duobus tomis In fol. apud Mischaelem Sonnium. Quartus demum Nicolaus Ri gauit, seu Rigaltius, suas etiam curas huic Scria. ptori adhibuit. Hic neglecta omni ill, divisione operum Tertulliani in ures vel pauciores tomos , uti secetam Jacobus Pammelius ac Ludovicus Laacerdanus , simplicitet in uno volumine In Hl. eg dit omnia Tertullianῖ opera Parisiis anno i6 . quae postea impressa anno i 661.lbidem afud Ioat nem Dupuis, sub signo Coronae aureae, selectis ab illo vatila notis ex Aut holibus qui Tertullianum commentati fuerant, sed brevibus & extra na

seam Hi quidem non omnes , sed insigniores, qui in scripta Tertullianica laborarunt: post quos scripsit etiam in Tertulliaritim annotationes

38쪽

na &ck 1 p et o R i s u s C L ES. Is F. Georgius Ambianensis Capucinus, Terruiliami redinisi titulo insignes; quas s. in Bl. tomis anno is 6. Parisiis impressit Michael Soly,via Jacobaea, sub signo Phoenicis. Denique Carolus MoremuEremita Augustinianus anno i6s8. lcripsit 3. in sel. voluminibus, Omnitor tum Tertulliam imprellam pariter Parisiis apud Jacobum Dallin , sub signo sancti Stephani, & Thomam Jolly, sub fgno

scuti Hollandici. Qtiisquis post tantos ac tam varios auctores , in Tertullianum commentari tentaverit, ludere, opinor , atque oleum perdere apud Tudentes cxistimabitur. A M M o N i u s Alexandrinus, Saccas dictus,

Philosophus Christianus . floruit sub initium tertii aerae Christianae saeculi, circa annum Christix. cum fuerit juxta Porphirium in vita Plotini Platonicae sectae Philosophi, Praecoetor Origenis Adamantii in Philosephia. Scripsit Concordiam

angelicam , seu ex quatuor Evangeliorum librix unum contexuit ex puris Evangeliorum verbis,quod opus monymum inventum & male Tatiano attributum , in latinam linguam transtulit Victor Capuanus Episcopus circa annum 1 s. incipit ab exordio ipso sancti Lucae , continetque genealogi mhumanam Christi, quam Tatianus ex profisso resecuerat, quae amplioribus apud Lataeum vel bis

in Tatiano & Ammonio continentur. altera vero quae in prima impressione Bibliothecae veterum Patrum anni Is s. continetur sub nomine Andimonii.& incipit a primis verbis Evangesti Joannis , In principis erat Verbum, &c. & quam vertisse in latinum sermonem dicitur Ottomarus Luscinius; nec Ammonii est nee Tatiant, sed ei Pns ac Latina paraphrasisAnonymi, cujusdam in gummia Hoc

39쪽

ORIGE NEs, de quo abunde Labbeus post Bellarminum de Scriptoribus Ecclesiasticis. Sed plura post eos rostris temporibus Daniel Huet, Presbyter & Praeceptor Serenissimi Franciae Delphini , qui ab annis multis inquisivit cum Summa diligentia, quidquid Graecum Origenis invenitur apud celeberrimas Europae Bibliothecas, quiabus praemisit amplissimum doctissimumque commentarium De vita, risibina, scriptis 2 versi

nibin operum illius lib. 3. Origenian. ubi de antiquis Latinis operum illius intcrprotationibus multa nondum cognita detegit, ad pe sectiorem operum ejus & interpretationum impressionem. Haec Graeco latina tomis 2. in fol. Parisiis apud Andraeam Iralard anno I 679. via Ja-icobara, sub signo Occasionis , continentque Oria genis de Engastrimito, in Hieremia- Hom. xim commentar os in Aratthaeum ct Joannem, cum suis annotationibus, polliceturque tomo 3. Libros conmtra Celsum. Philocaliam; Protrepticon ad Marty- λι- , de Oratione Domlaica ; quorum ultima duo

opuscula nondum in publicum prodierunt. Nam libri contra Celsis editi Graece &.Latine in . Cantabrig;ae anno i 618. Item Dialogus de Orthodoxa agente Eutropio, defendente Meghetis, qui jam olim Latine editus suit, prodiit tandem Basileae anno 167 .graece & latine in . inseria; plus, Contra Marcionitas. Sed opus istud pro cesto impositum est Origeni, continetque doctrinam

de anima & de resurrectione Mortuorum, Orige- . nimis erroribus maxime adversam. Qui plura expostulat, emat opera citata Danielis Huetii cum suis Origenianis, quae in compendium redegit Na- .

talis Alexander Porninicanus in selectu Historiae

40쪽

E esiastica capitibus, seculo . parte I. pag. I Oo.

art. I 2. Et cap. q. art. a. pag. I a.

NovATIANus Antipapa primus , adversus S. Cornelium anno a1r. electus, & Ueresis Catharorum princeps,scripsit librum unum De Trinitate,& alterum De CibisJudaicis,cuos suis comment riis illustiavit Jacobus Pammelius Belga, habenti. que omnes cum Tertulliano editiones Pammeli

nae in Belgio, Gallia, & alibi.

CYPR1ANus ex Rhetore fumis Christianus, persuadente Presbytero Caecilio, a quo & cognomen Caecilii sertitus est, Carthaginensis Ecclesiae Episcopus & Africae Primas, anno 2 8. cons cratus est, ac post decem annos die i . Septembris anni 168 . martyrium haud procul Carthaglae passus est sub Valeriano, eiusque filio Gallieno, R manis Imperatoribus. De eo Pontius ejus Diac nus , Acta varia vetera de probatae fidei, SS. A gustinus & Hieronymus pluribus locis, Rusfinus Apologia pro Origene, Prudentius in Hymnis, S. Gregorius Naaianaenus, Petrus Chryselogus, Ennodius Ticinensis , aliique passim, de cujus Diaptis abunde Bellarminus & Labbeus in opere suo De Seriptoribus Ecclesiasticis: sed injucundum non erit lectoribus ostendere, quibus collaborantibus Scripta sanctiCypriani pervenerint ad eam sermum& persectionem, ad quam successu temporum a ducta sunt. Una ex primis editionibus operum sancti Cypriani Martyris , correcta ac pro tempore nobilis, ex collectione & castigatione Desiderii Erasmi, prodiit in folio Basileae anno 111D Item ex sudoria Dus Sc curis Henrici Gravit Dominicani, Coldnuem fol. anno is s. in officina Quinteliana. Addidit

SEARCH

MENU NAVIGATION