Supplementum de scriptoribus vel scriptis ecclesiasticis a Bellarmino omissis, ad annum 1460 vel ad artem typographicam inventam. Collectore F. Casimiro Oudin Presbytero ..

발행: 1686년

분량: 894페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

Gallia. Sunt autem , Tractatus quomodo siermo siseri debeat. In Genesim Moralium lib. Io. Tropongiarum in Osee lib. 3. in Amos lib. I. in Lamentationes Ieremia lib. r. Tractatus De Incarnatione

contra Πιdaeos. Epistola prolixa De buccella Judae data st de Oeritate Domin ci Corporis. De Laude. Beata Maria lib. i. . Opusculum de VTrginitate. De Pignoribus Sanctorum lib. 3. Gesta Dei per Francos , seu Historia Hierosolymitana lib. V. Vita sua seu Monodiarum lib. 3. Item m. agnus Sermo in illud Sapientia vincit malitiam, qui legitur inter opera Divi Bernardi, spectat ad nostrum Gu bertum Abbatem, ut constat ex lib. I vitae suae cap. 36 pag. I. Denique sci ipsit alia multa quae latent, & quae vidi biss. in Bibliothecis Vallis Clarae & Igniaci, ambabus ordinis Cisterciensis, Laudunensis ac Remensis Episcopatuum. Sunt autem Commentarii in Abdiam Prophetam , cujus prologus incipit: Patribus ct Dominis totius cultu reverentia amplectendis , sancti-Medam

aensi Abbati Grifido ; ct item ejusdem gratia

Furinensi Alardo, Guibertus, ad omnem proh δε-lor impuritatem vita defenerans ct moribus , votiam utriusique salutis affectus. suoniam ct litter rura celebritas, ctc. Incipit Abdias Propheta ,

Plisio Abdia, mi is Prophetalis subtilitatem signi

cat, ctc. In Ionam Prophetam, cujus prologus incipit, Audemus oe bonam voluntatem habemus, o c. Item in Micheam Prophetam lib. 1, in Zachario lib. 3 , in se elem lib. I, in Nahum lib. I, Da Abacuc lib. I, in Sophoniam lib. 1. Obiit Guibertus anno Ita die i. Augusti, qui suam ipse vitam scripsit, de cujus autem laudibus abunde agit Lucas Dacterius tam in pr'legomenis ad editio

412쪽

DE SCRIPTORI Bus ECCL 1s. 389nem illius operum , quam ha suis annotat onibus& in subjeri Chronico Abbatum Novigentin

rum.

nedicti, postea Episcopus Signiensis de S. R. E. Cardinalis, qui odiit anno iiiue die i8 Iulii, de

cuius Scriptis Labbeus sufficienter, quae sunt edita Venetiis in sel. anno i 6 si , cum dissertatione prae-Via,quae multa docet de Operibus hujus Briinonis in praejudicium alterius Carthusiani ordinis Institutoris , quam legito. Addo Labbranis Opiscu- iam Brun is de Consecratione Ecclesia mancum in editione Veneta , integrum haberi tom. Ia pag. 9 Spici legit Dacheriani. Eodem tempore vivebat Odo Astensis, item Monachus ejusdem Ordinis , cujus opera edita simul cum Brunonianis S igniensibus, ad calcem voluminis. GuILLE L Mus Mahnesburiensis, de quo Bellarminus & Labbeus in libro suo De Scriptoribus Ecclesiasticis. Quibus addo scripsisse illum anno i iis Miam santiti Aldhelmi Episcopi Schinburgem fis primi, quam edidit Joannes Mabillon saeculo

'Sanctorum ordinis D. Benedicti tom. I pag. 16 de sequentibus. Ejusdem inus de Ant*mω te Glasconia habetur Ms. in Bibliotheca Collegii sanisti Benedicti Cantabrigiae Cod. 373. Item Abbrmiatio Guillelmi afalmesburiensis ex Gestis Hamonis de Imperatoribus M s. in Bibliotheca Collegii Balliolensis Oxoniae Cod. io8. Huco METELLus Canonicus Regularis Ordinis D. Augustini in Abbatia S. Leonis Tullensis , floruit sub saeculi xii. initium circa annum. IIa o & aliquanto ulterius, scripsitque plures ad vires sui temporis scientia vel dignitate

413쪽

ilissim , quas habet M M. Bibliotheca Collegii Regii Parisiensis Ludovici Magni Soc. Jesu.

Gu ALBERrus Monachus Marchianensis Ord. Divi Benedicti, scripsit ad Sasvvalonem Cathedralis Ecclesiae Attrebatensis Canonicum & Roberti Episcopi qui sedit ab anno triue ad ii 3I Secretarium , Liores duos Miraculorum sancta Rictrudis Patrome Marchianensis , quos reserunt Bollandi Continuatores ad diem 11 Maii tom. 3 pag. II 8 Scseqq. Hoc opus compositum est post mortem Ro,dulii Archiepiscopi Remensis defuncti anno Ira ,& ante caedem Caroli Boni Flandriae Comitis anno II 17. patratam; siquidem num. 41 ipsius Ope ris, Arςhiepiscopus dicitur Bonae Memoria& in Epistola meminit auctor versuum de illa caede a se conscriptorum, & a Sasvvsone reprehenserum, eo quM nimium saecularis litteraturae spirarente

ex quibus colligi posse censeo, proximo post

dictam caedem anno, visum amatumque a Guata berto Sasuvalonem Canonicum.

STEpMANus factus Augustodunensis Epistoripus anno 1i I 3, adfuit Concilio Tornutiensi anno 1ii 7, itemque & unctioni Philippi filii Ludovici Crassi in Regem Franciae, anno II 29. Unde pinste1 renuntians Episcopatui factus est Monachus Cluhiaci sub regimine Petri Venerabilis, ubi mor xuus est anno inc to. Scripfit Librat seu Tradia eum De Sacramento Altaris ct iis quae ad illud variosque Ecclesia I sinistros pertinent, quem JOmqnes de Montolon Canonicus & Cantor Augustodunensis Ecclesiae edidit anno is i , unde in Bibliothecam S S. Patrum editionis primae Parisiensis anno rue s & in alias transiit. De Stephano Augustodunensi Pςttus Venerabilis in Epistola ad

414쪽

DE SCRIPTORI Bus ECCL s. Humbertum Archidiaconum Eduensem ejus nepotem , quae est sexta libri quinti, ubi testatur reddidisse spiritum Creatori inter manus suas:Sansemarthani in Gallia Christiana tom. a , ubi de Episcopis Eduensibus. S 1 M E O N Dunelmensis Monachus ordinis Divi Benedicti, & Praecentor , cum primariis saeculi sui Monachis merito conserendus , floruit ante medium saeculi duodecimi. de eo alii taque collecta sunt in Praeliminaribus ad Collectionem Historicotum Angliae anno 161 1 Londini in sel. impressa curis Seldeni, ex Lelando, Baleo, Pitseo dc Vossio, hic destribere operae pretium non est, cum ad Seldeni prole mena excurrere cuique pronum sit. Sunt autem in hac Collectione opera Simeonis Dunelmensis, Historia Dunelmensis Ecclesia, partim ex Turgoto , de quo supra ad a num i DF pag. I De Archiepiscopis Eboraci , pag.

1; De Obsidione Dunelmi, pag. 79 , Historiari Ge's Regum Anglorum ab anno 6i 6 ad II 29pag. 8s. Acididit Historiae Simeonis Dunelmensis Joannes Prior Hagultadensis seu de Hersam annos xxv. ibidem pag. 213 , usque ad annum IIS , quo tempore dictus Joannes floruit. Richardus.

item Prior Hugulsiadensis scripsit Libros duos De Statu er Episcopis Ecclesia Hagul ladensis, ibidem pag. 286, & floruit sub Henrico secundo:

Reae, mortuusque est sub annum Ityo regnante. Richardo primo. RAYNε Rus Monachus sancti Laurentii Le

diensis Ord. Divi Benedicti, scripsit De Plial bibus Coenobii sui ct Episcopatus Leodiensis, quem vide in Collectione de Rebus Leodiensibus. Joannis Chapeaville in η' Leodii 3 tomis ICIL

415쪽

suppLEMEN Tu M& sequentibus. Claruit circa annum II .

Cos MAs Pragensis Ecclesiae in Bohemia Dec nus , Historiam Bohemorum tribus libris conscripsi, in quibus Gentis origo & Antiqui Duces usque ad Vratissaum Regem primum ab Henrico

III. Imperatore anno II 26 creatum commemo

rantur : quo tempore & ipse Cosmas floruit. Edita Historia in Bl. Hanoviat anno I 6o a Ma quardo Frehero , cum aliis Bohemiae Scriptori

RAINALDus DE SE Mun. Dalmatii Domini de Semur exili histri Burgundionum genere & Aremberge Verge a filius, Frater S. Hugonis Abbatis Cluniacensis & Gaustidi de Sinemuro, Monachus ordinis Divi Benedicti ; deinde meritis exigentibus primo Abbas Vraeliacensis , quo nomine interfuit Concilio Trecensi anno iio . inde tandem assumptus ad Sedem Archiepiscopalem Lugdunensem. Scripsit Vitam S. II 'nis Abia ris Cluniacensis fatris fui, quam habes in Bibli theca Cluniacensi edita ab Andraea Duchesnio

Hic Hugo mortuus est anno i Iosi tertio Kalendas

Maii aetatis 8s , de quo etiam consulere tu poteris Continuatores Bollandi ad diem is Aprilis toni. 3pag. 6 8 & seqq. ubi prosa & metro legitur. De Rainaldo Hei r cus Gandavensis in libro De Viris Illustribus cap. 3 pag. i 61 Bibliothecae Ecclesiasticae Auberti Miraei Bruxellensis, Fratres Sam- marthani in Gallia Christiana abunde tom. I pag.

3i de Archiepiscopis Lugdunensibus, ubi eum

volunt mortuum esse anno ii 1 si dier Augusti. Huco Corbeiensis Monachus de Alisto dictus , claruit circa annum ii 3o, & multa

optima scripsit quae perperam Hugoni Victorino

416쪽

D E s C R I P T O RI B u s ECCLEs. 393 attribuuntur , atque inter ejus opera recensentur,

magno legitimi Auctoris damno. Hujusmodi sunt ex pluribus M ss. Codicibus a me vilis & discussis in Variis Bibliothecis maxime Cisterciensis Ordinis, Lib. aurei de claustra Amma, lib. De Me. Heina Anima , lib. a priores de Atibus ad Ra'nerum , quos saepe cum ipsis avium picturis M M.

Codices repraesentant : nam alii duo posteriores

de feris , postmodum ab alio adjecti sunt. Libria De Nuptilis Carnalibus ct Spiritualibus sunt ejusdem Hugonis Folietani ex Variis 11ss. Codicibus , qui unum tantum librum faciunt, inscri' 'tum , Ad Socium volentem nubere, de Nuptiis sugiendis. Eidem attribuitur opus inscriptum , θ culum peccatoris, Cantabrigiae in Bibliotheca publica Cod. 1i8, qnod impressum extat tom. 9Operum Divi Augustini, inter spuria. Editores ultimi operum Hugonis Victorini omiserunt censuram istorum operum , quam prudenter adhibuerant qui eadem ediderunt in fol. Parisiis olim anno i 126, & ad quam debent recurrere qui voluerint rescire dubia vel indubia opera Hugonis Victorini. Hos autem libros morales competere potissimum Hugoni Folietano, compertum mihi maxime est, tam ex stilo quam ex fide Mss. Codd.

Guix LELMus Gemmeticensis in Norinannia Monachus cognomento floruit anno cir-

eiter tiso & scripsit Historiam insignem Rerum Nommannicarum, quam habes impressam in sel. Parsisseno i sis in Collectaneo Historicorum No manniae , curis Andreae Duchesiiii procurato. Plura de illo dictus Andraeas in sitis Protegomenis

ad citatum Collectaneum.

ruLcHERius Carnotensis , Balduini Fratris

417쪽

39 s up PLEMEN TuuGodescidi Bullonii Sacellanus, Expeditionem fidicram suscepit dc ingressus est cum Roberto No manniae Duce, & cum Stephano. Blesensi & Carnotensi Comite. Unde quinquenmum illud ΕΗ

ditionis Sac ae intra quod Scriptores ante recen-sti excepto Alberto Aquensi) nempe Robertus

Remensis . Baldricus Burguliensis & Raimundus Agileus se continuerant, egressus: Historiam B LIi Sacri ab anno iosue ad aramum ita libris tribus deduxit. Cumque non longe abesset ab Antiochia .

Syriae, Balduinum Gode iidi Bullonii Fratrem

secutus est , cujus tum erat Capellanus , ut ipsemet narrat. Laudatur ab Orderico Vitali lib. s, a Guillelmo Malmesburiensi lib. & aliis. Scripsit autem Fulcherius libros tres, qui Brugis in Collegio Societatis Jesu inter reliquias Pamelianae Bibliothecae extant pleni & integri: quod ira nere congruum sitit, eo quod exemplaria quibus. Jacobus Bongarsus usus fuit, nec integra nec

fatis emendata fuerint, ut ipse fatetur. Haec Au-

bertus Miraeus in Auctario I, Scriptoribus Eccissasticis cap. 318 pag. 2 7 Bibliothecae Ecclesia

sticae, cui addo eandem Historiam contineri correctam & integram tomo novi Cyllectanei Historicorum Franciae ab Andraea Dirchesnio, post Histotiam Petri Tudebodi de eadem materia, d. quo diximus supra ad annum II .HERublus Patria Cenomanensis Ordinis D. Benediisti Monachus, in Monasterio Burgidolensi Dioecesis Bituricensis, pietate & doctrina insignis, floruit anno circiter II 3o , de cujus laudibus &mer tis extat Epistola Encyclica Monachorum Burdidolensis Abbatiae edita tomo a Spicilegii Dacheriani pag. si . Scripsit multos Comine

418쪽

tarios in Scripturam Sacrum, spe Emtque ad elim Commentam in omnω Epistolas sancti Pauli Aρο- stuli, impressi hactentis passim cum operibus Divi Anselmi Cantuariensis, & sunt Hervaei Burgido- leniis tam ex fide Mis. Codicum, quam ex impressione operum eiu lem Anselmi Parisiensi an ni is 4, quae Helvam adjudicat. Vidi Mss. duos Codices optimae notae in nranibus D. Placidi Porcheron Bibliothecorii S. Germani Parisiensis, di- istum Commentarium in Epistolas Paulinas Hervaeo praefato Benedictino attribuentes. Ejusdem Commentarii in Isaiam Prophetam ampli mi, quos Mss. habet Bibliotheca Longipontis Oidinis Ci- sterciensis in Episcopatu Suessionensi , & Bibliotheca Claromontana Parisiensis Societatis Jesi. . Itemque vidi ejusdem auistoris Postilias b, es in

Deutoronomiam M sa. apud S. Germanum Parisiensem, cum Commentario in Isaiam delao supra. Vide Lucam Dacherium hi praeludio ad tomum 1 sui Spicilegii, & citatam Epistolam Encyclicam. ALGERus Leodiensis primum Canonicus. inde spreto saeculo Cluniaccnfis Monachus , eodem tempore floruit, cujus elogium auctore Nicolao Leodiensi Canonico ejus aequali, resert Joannes Mabilloniom. 1 Analectorum pag. 3O3 , de quo

Bellarminus & Labbeus in opere De Scriptoribus Ecclesiasticis. Quibus addo scripsisse Tractatum inscriptum De Misericordia ct Justitia bib. 3, cujus prologum refert loco citato idem Maestion, quem vidi M s. in Bibliotheca Alliensi Cisterciensis Ordinis in Belgio, ia Codice modico, cujus dor titulus est De Vita sancta Matria MDuriaca: ubi Algetus dicitur sugerus, & cujus hin: opus

419쪽

396 sup PLEMEN Tu Mquod de Canonum observantia est, praelo dignin

timum opinor.

UDA LRI Cus primum Monachus sancti Blasii in Hercinia Silva, deinde Episcopus Constantiensis in Germania electus Imperatoris nutu, insta latur renitente Paschali Pontifice, & octo annis sine consecratione praesedit. Postea Gelasii Decreto a Mediolanensi Antistite consecratus , obtinuit a Sede Apostolica Canonietationem sancti Conradi decetaris sui. Monasteria ErentZelingen Ordinis Divi Augustini & Brigantinum ordinis Benedictini a Rudolis Brigantiae Comite fundatum d dicavit. Interest Comitiis Argentinensibus armi

MCx I, cumque anno Iias Henricus de Bavaria.

cum magno exercitu Constantiam obsedisset, Episcopus Udatricus cum civibus ei strenue restitit.

Nec Martem selum coluit , sed & Minervam. Scripsit Vitam sancti Gebetardi Augustani Episcopi lib. 1, quam resert Canisius in Collectaneo Antiquarum Lectionum, & Sarius ad diem x ' Augusti. Item Vitam sancti Conradi Episcopii idem Augustani ad Calixtum a Papam, apud Surium ad 16 diem Novembris. Denique Udabicus ad suum sancti Blasii in Hercinia Silva Mona- isterium libere rediit anno i 138, amans quietem & litudinem , ubi dicitur vixisse usque ad annum II o.8Falluntur autem qui ex uno duos faciunt Udatricos Constantienses Epistopos, sibi imm diate succedentes. Is A Ac Monachus Catholicus, juxta Labbeum in brevi Chronologia Scriptorum Ecclesiastic

rum, floruit anno circiter ityo : cujus libri r acve s Arm norism emores , quos ex bis. Cod.

edidit Franciscus Combefis in Au io Graeco-L -

420쪽

DE Scsti pro RI Bus ECCLE s. tino Bibliothecae Veterum Patrum tom. 2 pag.

3i &-quod editum a tomis in fol. Parisiis

anno I 6 S apud Antonium Berthier via Jacobara sub signo Fortunae. Vult autem dictus Combesis loco citato pag. 4 is eum floruisse secuto xi. BALD Ricus ex Burguliensi in Andegavis Abbate, Dolensis in Aremorica ut tunc temporis vocabatur in Archiepiscopus ab anno III , annos 22 & dies utque ad 27 Januarii annilis i. Scripsit Poetica methodo libros quatuor Hiastoria Hierosolymitana ..laud turque ab Urderico Vitali lib. 9 Historiae suae Ecclesiasticae. Admovit manum huic operi sexagenarius , neque visa narravit , sed L Anonymo vere quidem , at stilo rusticano scripta, secutus est. Inseruit multa ab iis audita qui interfuerant, cum & ipse Claromontano Concilio interfuisset anno Iosue. Opus impressum in Collectaneo Gestorum Dei per Francos, edito in fol. tomis 1 Hanoviae Isit, cura & studio Jacobi Bongarsi. Itemque in Gilemone Historicorum Francia tom. , cum aliis quibusdam Poeticis ejusdem Auctoris, quae edidit Andraeas Duchesnius. Item Vitam s. Roberti de Arbriseialis, ordinis Fontis- Eberaldi Fundatoris, dicatam

Petronillae Abbatiss,, quam habent Surius MBollandus ad diem 26 Februarii. Hule Andraeas Monachus Fontis-Eberaldi addidit Descriptionem obitus sensti Viri, ibidem insertam. Idem Bal-dricus scripsit Transationem O Miracula capitis sancti Valentini Martyris, apud Gemmeticensem Abbatiam, quae apud Bollanaum die i Februarii. Idem Baldricus Historiam veterem decansio Hugone ROthomagensi Archiepiseopo in meliorem, ut potuit, statum restituit, quam Ursioni Gemmerium

SEARCH

MENU NAVIGATION