장음표시 사용
11쪽
Ea enim e Gente natus cst, quae vctustate , a finitatibus, diatioue , rerumque gestarum gloria jam diu AAgrae Do uiu elogio inter primores Neapolitani Regni recensetur , illius inquam Regni, quod sicuti nec ubertate agrorum, nec amoenitate soli, nec Oppidorum , Portuumve frequentia , & mirifica quadam ingeniorum se licitate , ita plane a nullo Regno, nullaque regione amplissimis Familiis , & nobilitate superatur . Atque utinam ille mos Patri usMajorum simulacra in sineribus praeserendi ad haec usque tempora servaretur; bello , S pace prosccto , Auditores, clarissima nomina conspiceretis, quae signis veluti egregie factorum alte sublatis, ad illustrem immortalitatem iter Cardinali eximio praepararent, spicndidaque tot insignium Virorum gesta in hoc uno quasi centro quodam collecta , multo majori luce in illos ipsos reflecterentur, ac redundarent . Ille mihi agmen duceret nobilissimum, qui ex hac Familia sexcentis & ultra ab hinc annis, Ecclesiaeque difficillimis temporibus , EE. PP. augusto Senatui ab Gelois II. Cardinalis unicus adjectus est, Purpuramque sui ordinis Viris nondum concessam sero venturis Nepotibus ostentaret. Quem Iongo duorum saeculorum intervallo ex ea Rupo Rusi stirpe quae sedem in Galliis fixit Cardinalis alter sequeretur, qui apud Toannem XXI. affinem suum, Romanae Sedi Avenione simmoranti egregiam operam strenuamque navavit. Quid caeteros morer infulis, armisque decoratos, in quos ob avitania, nobilitatem,plurimaquo in Rempublicam egregia merita, summa Neapolitani Reges , maximaque beneficia contulerunt ρ Intino siquidem THOMA Ruso Cardinali, quando non singula sed uniVersa ornamenta , non adumbrata sed expressa virtutum signa mihi videor intueri, neminem in hac oratione Majorum sitorum ei licet anteferre . Qui quum in Collegio hujus Urbis iUb lissimo , ubi flos Italiae , imo Europae ferme totius ad humanitatis lectissimam exercitationem convenire dudum consuevit, informandum sese adolescentiae optimis institutoribus
12쪽
tradidisset, religione , Iiteris, moribusque tantiam profecit, ut Patruo cognomini, qui postea Barensis Archiepiscopiis ab Ianocentio XI. Pontifice Sanistissi in o di stiis est, ipse etiata haud impar sanctitatis nomen relicturus , tunc vero in ampli Dsima Praedicatorum Fratrum Familia morum innocentia , doctrina, vitaeque summis laudibus enitebat,nihil quod Adolescentulo Nepoti suo indulgeret superesset, omnia sane quae probaret, ac secum ipse tacitus miraretur. Cujus quidem Adolescentuli quantum suerit ingenium , quanta spes , quanta indoles , ex his quae in ipso gessit juventutis exordio deprehendi potest, quodque omnes quoscumque sibi scientiarum aditus
proposuit vestigandos, mente ac memoria penitus occupaVit.
Quis enim sine maximo ingenio , docilitate, solertia , prudentia , illaque magnitudine animi prope singulari, tot ac tam varia gravissimaque negotia Italiae, Europae, totiusque Christianorum Reipublicae in se reciperet, quae is etiam tum virentis aetatis explicavit adeo facile feliciterque At ortus forma , opes , ingenium , aliaque hujusmodi ornamenta , quae praestare de se nemo potest , etsi magnam illa quidem plerumque secum serant speciem virtutis , vix tamen cum caeteris
praestantium Virorum laudibus comparanda sunt. Ad ea igitur mihi quisque animum intendat, quae Vir clarissimus non a Majoribus accepta, sed a se ipso efformata, non gratuita fortunaeque debita, sed labore , virtuteque comparata recte factorum praemia sibi ipse procudit. Qigibus in recensendis Oratio etsi Defuncto honorificentissima , nobisque maxime salutaris esse deberet ; ni facta dictis, amplissimamque Viri virtutem,
dignitatem ac merita eloquentia aequavero,Vos quaeso,obtestorque Auditores , ne ab ea quae dudum in animis vestris de tanto Principe insedit opinione quidquam detrahatis . Nullius quippe tam insigne, tamque ad omnem laudationem accommodatum genus orationis, nulla mens , nulla ratio in pernoscendis , celebrandisque virtutibus adeo exercitata usquam est s
13쪽
est, ut ea quae sum praedicaturus pro d1gnitate referre, acie misque oculorum diutius in tanta luce sustentare possit. Nam quid adeo novum, quid ex omiti vetustate tam inauditum, quam Adolescentem capestendae Reipublicae destinatum,in ipso aditu honorum, in ipso aetatis atque ambitionis servore oblata ultro splendidissima plenaque honoris munia repudiare Θ At vero THOMAS RUFUs, quum ab immortalis venerandaeque memoriae Pontifice Innocentis XI. auspice ipso , 3e auctore Patrui sui fortunarum,sola virtutis commendatione Bruxellis esset Interis nuncius Apostolicae Sedis designatus, hanc per se dignitatem eximiam, qua plures alii ad ampliora munera obeunda sibi aditum patesccerunt, non modo subire noluit quantum potuit modestissime , verum etiam se id jure facere Pontifici Maximo divina quadam purgatione probavit. EXpectate , Auditores, ab Adolescente nobilissimo praeclarum quodvis nimisque conspicuum virtutis documentum : ille tamen cogitata , spemqtie omnium longe superavit. Non se valetudinis caussa , non amicorum , non Patriae , non propinquorum desiderio , non met- tu periculorum, longique itineris incommodorum , quod honeste facere potuisset excusavit, sed ne ab luta sibi nondum jurisprudentiae studia interrumpere novi muneris functione co. geretur . O virtutis in Adolescente indolem consumma tam ,
VCcemque aeternis praeconiis celebrandami Tantamne sapientiam , tantam admirandae moderationis vim tam parva aetas
capere potuit Θ Quod si cui minus immortale videatur propterea quod complures alii Viri clarissimi, quorum exempla jure optimo tantopere celebrantur , majores etiam honores , di--gnitatesque recusarunt; nae is a recta virtutis aestimatione vehementer errat. Illi enim confirmata iam aetate , satisque terrenarum rerum vanitate perspecta ab occupatione ambitionis pedem retulerunt , hic in ipso juventutis flore quum nec moderationi locus , nec ambitioni caeterisque cupiditatibus, modus plerumquc inveniatur S illi vitae propemodum exacto
14쪽
curriculo, hic autem vix incohato ;. illi honoribus exsaturati sthic nondum degustatis ; illi vitae pacatioris amore , hic laboris ; illi aliquando animi angustia , hic magnitudine , illi demum Rempublicam peroff, hic ad Rempublicam paratior ut
accederet Rempublicam parumper evitavit. Jam vero quum Adolescens ornatissimus condemnata universorum via, honorum
non expetendo , sed recusando se dignissimum praestitisset, nullique tam sero, quam sibi ipse probaretiir; ab exactissimo illo
verae virtutis aestimatore Pontifice, Innocentis inquam XΠ.Aemiliae nobilissimae Provinciae datus est Pro-Legatus, quo tem pore Fortunatus Carasa Cardinalis ipsius conterraueus eamdem Provinciam Legati a Latere majori cum potestate obtinebat . Hic autem Neapoli in Patria quum sorte commoraro ur, ipsius vice , tum etiam suo munere THOMAs Rus Us adeo graViter sapienterque defundius est, ut Pontifex Vigilantissimus , ut
Cardinalis ipse , Populique omnes Aemiliae lectissimi Adolescentis diligentiam , integritatem, comitatem summopere commendarint. Quin aliquot etiam regionum illarum Episcopi dum ejus imperio , quod nimis amplum eX adjuncta Legati ae Latere authoritate videbatur, detrectarent,nihil quod ipsius in nocentiae , quod aequitati, quod moribus objicerent habuerunt. Quod objicerent dico λ Immo vero summis ipsum laudi. bus prosequuti sunt. Porro quum omnis bene factorum , Virtu.tisque pulcherrima semper & expetenda laus mihi videtur, tum ea potissimum quae ab exulceratis leviter animis magnis Viris impertiri solet, ur quantum sibi amoris vindicet virtus, tan tumdem offenso detrahat, atque ita liberum si fieri possit, sin minus nonnulla severitate potius quam gratia tinctum, ab inVim iis quoque Iaudis judicium proferatur . Neque vero me praeterit quam illustres in Insula Melitenfi quantasque res ille
postmodum gesserit, quum ibi gravissimum Fidei Quaesitoris
officium incredibili animi virtute gubernaret. Nemo' unquam in ea Insula nobilissima tam utilem tamque Praeclaram universo
15쪽
Mrso Joannitarum ordini , Ecclesiaeque Romanae impendit operam; nemo se difficilioribus temporibus , negociisque tam alacriter tantaque cum gloria expedivit ad sui nominis celebritatem sempiternam . Vos mihi ex Ora maritima depositis parumper sagulis, trucique minarum aspectu exhilarato, Vos inquam adeste sortissimi Viri,qui nominis Christiani teterrimos hostes pro vestro instituto a cervicibus nostris , a fortunis , a sedibus , ab aris , ab nefaria omni direptione toties repulistis :Vos illum in amplissimo vestroSenatu saepe de rebus gravissimis disserentem , Vos illius sortitudinem , consilium , celeritatem , constantiam admirati, saepe saepius vestrarum expeditionum authorem illum . fautoremque ac pene socium habuistis . AdnOS tantarum rerum, pauloque ab nostra aetate remotiorum ViXaliquis famae rumor perlatus est. Qua tempestate FABRITIUS RUFus THOMAE Cardinalis Patruus bellicosissimus vir , quum inter Hierosolymitanos Equites maximum sibi nomen ob invictam in hostes firmitatem , reique militaris peritiam comparasset, multis iccirco summisque auctus titulis magna praeditis dignitate ; duo veluti lumina praeclarissima e RupoRUM Gente Melitensem Insulam illustrarunt, ut pace Nepos, Patruus bello eximius , hic manu , ille consilio, alter BD peratoriis laudibus excellens, alter vero Sacerdotii uterque hostis barbararum gentium insensissimus, uter utri praestaret in juvanda Religione ambigeretur. Quippe quum Equestris Melitensium ordo,& Respublica Genuensium vetere , mutuisque Offensionibus renovato semper odio in maximam totius Christianae rei perniciem dissiderent, eoque ab horrendis Tartarorum Satellitibus , truculentissimis illis malorum omnium praecipueque ingentium rixarum altoribus dissidia essent perducta, ut nec illustres a Majorum nobilitate Genuenses in illum ordinem praestantissimum reciperentur, nec Coelo,ventisque communibus , aqua , terra , portu , littore, statione jure gentium tui liceret,
immo vero si quando in marmaves utrinque occurrissent hostilem
16쪽
lem In inodum se igne , serioque vicissim exciperent, undis fluctibusque saepe reliquum praelii conficientibus , quod communibus hostibus jucundissimo erat spectaculo suturum,nostris
vero sortunis,nostroque nomini,ac religioni penitus liti tuo sum: haec tanta belli molimina, hoc tam acre universae ferme Europae, e cujus flore Melitensium ordo componitur odium,TΠΟ-MAs RUFUs magnanimo quodam ac prope divino consilio, mirificaque cum celeritate sedavit. Et quisquam erit, qui hunc hominem summo Dei immortalis beneficio Terris concessum non
arbitretur Θ obsolescant Agrippae , Valerii, Syllae, Sulpicii,
aliaque Romanorum celeberrima nomina , quae tantam in concilianda pace t6llendisque discordiis Populorum sequestri opera sibi gloriam pepererunt. Unus mihi omnium instar THOMAsamplissimus erit, cujus ingenium , authoritas, humanitas, e X-cellentia longe omnis aevi memoriam antecellit . inid Θ quod Equites Hierosolymitani tantum sibi de ipsius virtute spoponderunt, ut quoniam publicas gentium contentiones nullo ferme negocio diremisset, ultro ad ipsum quaestiones lite ite privatorum deferrent, quas eximia illa juris universi cognitione sapientissime terminaret. Adeo ipsius imperium jurisque dictionem certatim quisque subire non recusabat, vincique ac vincere, modo ab ipsius iudicio penderet, haud in magno erat discrimine, quin ab omnibus aeque gloriosum putabatur . Ex illa vero Insula discessurum Raymundus Perillus Magister Equitum Supremus tanta benevolentiae significatione prosequutus est,ut ipsius comitatum instritistisTriremibus honoris ergo exornarit, quae triumphantem Veluti ad Siciliae littus exponerent. Reddite jam in mari medio locatae,dissitaeque ambiguae Terrae, vos aequorei fluctus, fretique Siculi numquam non furentes angustiae, redeuntem eximium Praesulem Italiae continenti reddite incolumem . Sat ille vestras regiones ingenita sibi virtute animique praestantia decoravit. Nemo nostrum, a
bitror , in tanta rerum ignoratione versavir, Auditores, ut
17쪽
Meiaceae Domus imperium , amplitudinem, potentiam perspecta non habeat, planeque ipsis oculis non intueatur: vix enim in Italia illustrius nomen , vix ulla major post veterem illam Romanorum gloria umqtiam exaudita est. Cujus quidem Domus auth Gritas cum apud omnes Principes inclyta , tum , Romatiis praesertim Pontificibus juciindissima semper fuit, maximeque conjuncta , propterea quod , omni etiam praeterita vetustatis mentione , finitimam Ethruriam ac pene internamia Ditio veluti amplectitur Pontificia. TnoMAa autem RUFO quum Romanae Sedis negociorum procuratio , qui eximius honor habetur, penes Cosimum III. Magnum ipsum Ethruriae Ducem ab Innorentio XII. esset commendata , nemo apud eum Principem plus valuit gratia , officiis, authoritate . 4od plane ipsi ΤΗΟMAa honorificentissimum , gratissimum vero Pontifici Ma-Ximo , Romanaeqtie rei admodum salutare quum accidisset nam tunc vindicata iura Sedis Apostolicae ab omni obtrectatorum injuria , tunc sacrarum rerum, locorumque immunitas rite , sanete , firmiterque servata , tunc Populoruni confinium rixae , quaerelae , contentiones ut plurimum acres & incitatae , extinctae prorsus atque deletae ea Romae de sapientio simi Praesulis virtute fama percrebuit,ut nulla tam ardua, tam ingens quae ipsi committenda non esset Provincia videretur .
Inaudito igitur exemplo , penitusque singulari potestas ipsi facta est ad Caesarem , vel ad Hispaniarum Regem proficiscendi, ut Apostolici Nuncii dignitatem praestantissimam ubicumque
Vellet eYplicaret. O mentes hominum insanas, qui Τe rerum arbitram, Divamque, ac tantum non Superis ipsis imperare , Fortuna,dixerunti Nonne summis quandoque Viris Te obtemperare , veraeque Virtutis nutum veluti mancipium observare conspicimus P Interea vero dum secum ipse Praesul ornatissimus deliberaret, quonam pro Apostolicae Sedis ampliori com-ιuodo iter aggrederetur , jamque testimonia utriusque Princi-cipis Romam perlata essent, se illum libentissime cur enimia
18쪽
sectis λ excepturos : idem ipse Pontifex Innocentius sibi tanta virtute diutius carere non posse visus est , sed in omni re atque omnibus horis ut ipsum coram intueretur, Pontificio Cubiculo , quo vix ullus honorificentior est gradus , praesecit . Cui sane Pontifici vere Maximo neminem umquam gratiorem , neminem adeo morum gravitate , vitaeque innocentia proba tum extitisse tunc satis aperte perspectum est,quum sibi postremos vitae spiritus trahenti unum ipsum exoptavit administrum Ecclesiae Sacramentorum , unum sibi nuncium occasus impendentis , quasi Vero mortis atrocitas a tanta esset humanitate , modestia , pietate superanda . Sinite me nunc Auditores, quod plerumque initio facere solent Oratores , ac Poetae , sinite me tenuitatem ingenii confiteri meam, illamque divinam eIoquentiae vim votis conciliare , qιlae quondam florentibus Athenis, vel hac ipsa in Urbe hominum facta,naentesque superavit.Numquam ego in hoc puIcherrimum licet laudationis ossicium descendissem, si tot, ac tantas, tamque varias praestantissimi Viri, semperque renascentes auctiores virtutes animi aliqua suspicione amplecti potuissem . Quid enim Deus immortalis ad commendationem sublimius , quid illustrius,quid aptius ad mentes hominum admiratione suspendendas , quam omnibus animi , corporisque bonis excclientem virum , cui nec ortus a nec opes , nec ingenium , ad amplitudinem , splendoremta, , dignitatemque deficiant , in medio honorum cursu, in magna competitorum contentione, ipsisque vel amicorum ossiciis, vel
invidia inimicorum,vel plaudentium gratulatione suadentibus, Patriae Urbis nobiIissimae Principatum recusare ὸ Ipse vero Neapolitanum Archiepiscopatum totius Christiani orbis florentissimum, & vetustate longaque Sanctissimorum Praesulum serie praecIarum , omnibusque pollentem insigniis a Pontifice Summo Clemente XI. sibi saepius oblatum recusavitis Recusa-Vitne , an precibus & lacrymis ne sibi commendaretur ob illam animi de se nimium parce sentientis moderationem eximiam
19쪽
impetravit Quid rursus tam inauditum, tamque sit pra omnem fidcm dici potest , quam eumdem summa Cardinalis dignitate,
summisque meritis auctum, Ferrariensem Ecclesiam , illustrem illam quidem, at nec utilem sibi, neque cum prima comparandam, gravibusque praetcrea oneratam pensionibus, atque adeo nulli expetitam , ne Pontificis imperium apud se minus valere videretur in suam fidem , tutelam , patrociniumque suscepisse ξSuscepit porro itinue suscepit, ut nullum suerit ornamenti genus,quo is Ferrariensem Ecclesiam non cohonestaret .Multorum namque literis ac sermonibus celebratum est , Cardinalem RUFUM absolutam nondum Ferrariae majorem Ecclesiam incredibili sumptu persecisse ; persectam stragulis opeimis, instriimentoque sacro, ac donariis omne genus ditasse , ditatam vero ad Archiepiscopatus evexisse fastigium , atque ab Ravennatium Praesulum conatibus vindicasse I persectamque, dilatam , auctam , vindicatam per annos amplius viginti silmina charitate , bonitate,vigilantia, summoque illius Populi emolumento fuisse moderatum . Is in eadem Urbe Archiepiscopales Aedes liberalissime construxit, Seminarium fundavit amplissimum annuo reditu propria e pecunia constituto,villasque &Suburbana Romano more magnifice exaedificavit. inibus incoeptis dum avide naviterque studeret, evocatus ab Innocentio XIII. beneficentissimo Pontifice ut sibi summae rei a Secretis esse vellet, quod maximi loco imperii supraqueMagistratus caeteros apud omnessere Principes est;in pulcherrimo illo instituto perseveravit honores, opes, potentiam recusandi, ne ab eYercenda liberalitate distraheretur vel summo Ferrariensis Ecclesiae detrimento, vel magno successurorum sibi Praesulum incommodo , qui tot ac tam insignes orsus nonnisi magnis impendiis absolvere potuis- sent. Proh mirificam virtutis Vim planeque divinam,quae mentes hominum a communi sensu cultuque purgatas, quam simillimas reddit ipsi commodorum omnium authori Deoi Immor
20쪽
praecipue apud Ferrarienses Populos , qui numquam de ipsius
laudibus conticescent. Nondum enim ad illam Ecclesiam accesserat quum anno vertente MDCCX. amplificata ipsi ad Fer rariense iii quoque ditionem, quam in Aemilia obtinuerat anno ante summam Legati a Latere potestatem ; eamdem Urbem ingenti aere alieno , maximisque vectigalibus liberavit. Postea vero quam grave illud Coelum, quod a suae valetudinis ratione abhorrere nimium videbatur deserere coactus est 3 invitus ac veluti respectans ac si abdicatam adhuc dignitatem, onusque retineret , miseros illhic & egentes continuis certisque subsidiis quin juvaret, ne ab ipso quidem temporis , & locorum intervallo umquam adductus est. Saxa ipsa mihi videntur Ferrariensis Urbis , Fora , Templa , Aedes, Viae, Moenia tanti Pastoris munificentiam posteritati enarratura ; cni quum Praenestina Ecclesia inter Suburbicarias dum Ferrariensi quoque praeesset contigisset, id quod nescio qua consuetudine invaluerat, posteaqile improbatum est, utramque summa virtute , prudenti aisque incredibili gubernaVit, ut quoniam utrobique adesse non posset, Praenestinam Dioecesim optimis Praesulibus regeret , literis , monitisque , ac suo interdum ipsius difficillimo licet accessii ; Ferrariensi vero satis praesentia sua faceret ac provideret . Quid ea commemorem quae in Provincia Aemilia reliquit excelsi animi admirandique insignia monumenta Θ Purgatas Urbes ab omni facinorosorum hominum peste, excultos agros, a quisque subtractos, publicos Bononiae proventus vehementer amplificatos , vectigalia multa gravissimaqtie quibus Annona premebatur semel iterumque sublata ξQuae adeo Summis Pontificibus grata probataque fuere , ut ipsum pluries vel ab eadem Provincia exacto Imperii tempore non revocarent, vel exoptantibus Populis , unumque illum sibi Praesidem dari exorantibus munerarentur . Ipse etiam JACoaus III. Magnae Britaniae Rex magnifico apparatu Bononiae a praestantissimo exceptus Cardinali, omnibusque cultus officiis , tantae speciem