장음표시 사용
21쪽
ciem virtutis , tantam admiratus magnitudinem animi, sapientiam , trii manitatem; nihil sibi ambigendum esse duxit, quin illum Regia familiaritate , atque amicitia dignissimum existimaret. Neque vero is ego sum, qui singulas Viri amplissimi res gestas recensere, proque earum dignitate disserere possim , ac velim 3 quum nemo sibi tantum e recellere dicendi facultate, ingenioque videri possit, qui etiam se tantis laudibus imparena ,
nolit confiteri. Praetereunda igitur sunt nobis, quae Praene- .ste, quae Velitris gessit, ubi vel coacta, celebrataque Synodo Clericorum disciplinae sanetitatem restituit, & confirmavit, vel Sacerdotiis opulentissimis Episcopali mensae adjunctis finitimos Urbibus agros a perditorum hominum rapinis injuriisqtie scrvavit immunes . Jam quanta FLmae , quae ipsi propemodum unica videtur patria fuisse ad Sedis Apostolicae naajestatem,potestatemque asserendam, ad verae incrementum religionis, A castitatem , in Populorum , Urbiumque ac familiarum jurgiis, &contentionibus pacandis, inque fortunis proborum hominum extollendis operatus est Θ Qirae aliaque complura quum ante oculos habitent, perque ora omnium serantur, Verendum profecto mihi est , ne si oratione progrediar e X tenuare potius ea videar , quam commendare . Anne parum de tua pietate, religione , beneficentia, humanitate, parumne loquentur Eminentissime Princeps hae Arae sacraeque Aedes , quas coram intuemur a Te pretiosis lapidibus, auroque, ac picturis e Xornatae P Parumne istud Sepulchri monumentum a Te vivo constructum , in quo famam adhuc nostro moerore constrictam videor smihi videre , statim ac superne marmor removeatur qui nostris Te oculis , heu dolor i subtrahet, ad celebritatem tui nominis evolatura P Parum tot Nobiles, honestaeque ad rerum omnium egestatem redactae familiae tua munificentia clam sustentatae ΘParum tot Virgines, Mulieres , Pueri ab omni dedecore, contumelia, turpitudine servati P Sontium uxores & liberi tua lope ab inopia , infamiaque recreati P Aegroti certo censu con- l
22쪽
stituto salii taribtis remediis ab interitu vindicati, a morbo , a languore Θ Quae porro tanta sunt, ut haec Urbs plurium sane commendet benefacta Principum virorum I tua vero etiam
admiretur . Mihi tamen singulas Animi tui dotes , laudesque pulcherrimas tacite libenterque suspicienti , praecipueque tuam istam Animi excellentiam, qua omnes infra Te honores, omnesque semper dignitates habuist nihil adeo ad comparandum nomini tuo sempiternum decus valiturum videbatur , quam quod Summis Te Pontificibus, qui superiori exeunte,quique hoc saeculo floruerunt ita probasti, ut omnia in Te certati contulerint, nisi pleraque rejecisses, ornamenta. Quos inter Τu mihi temporis quidem ratione postremus, at gratia meritisque in Cardinalem praestantissimum primus occurris BENE
DICTE Pater Beatissime , qui ad altissimum istum dignitatis gradum ut ascendisti, nihil ante gesseris , nihil propemodum
Cogitaris , quam honorificentissimum R. E. ViceMancellarii munus tunc forte Rectore Viduatum T ROMAE RUso exhiberes , ut ab insigni virtutis commendatione initia Tui istius Pontificatus rerum a Te postea gestarum gloria & magnitudine ad immortalitatem evecti auspicarere. Ita quantum ille Tibi caeteris praestare visus est, tantum Tu omnibus praestitisti. Neque tamen id nunc ago, ut vel tua facta , vel omnia quae a Te in Ru- τοκυM Gentem prosecta sunt ornamenta commemorem , quum
illud mihi sufficiat meminisse Te ANTONiuM RusUM sua & Patrui
virtute praestantem inter Purpuratos Patres locum habere voluisse . Qui quum singulari quadam benevolentia, & pene pietate viventem Patruum prosequeretur, divino quidem consilio effectum est , ne cruciatibus quos ille pertulit maximis, tantoque liustui praesens interesset. Neque enim si constantissimus ille Senex firmitate quadam singulari, &vix humana Virtute stot incommoda toleravit, idcirco etiam lacrymi iem Drare , qui praesto ipsi obeunti fuere, potuerunt. Nam quis non commoveretur quum toties ipsius membra secari, tot ulceribus
23쪽
paulatim corrodi , acerbissimoqite mortis genere delicere intueretur e Quis ploratum colaiberet quum eum qui sanctissime vixisset, moribusque intaminatis ad extremam usque senectutem benefaciendo magis, quam naturae vi vitam produxisset , illa tamen eximia praestantique modestia vel in ipso mortis limine uti animadverteret, qua sibi veniam erratorum ab
astantibus est deprecatus P Vos , inquit, Amici si quidquam in vos deliqui, si quidquam in me offendistis , jani tot malis oppresso, postremamque hanc vicem subeunti ultro concedite.Vos imo quaeso obtestorque ut ex hac vita mortali abeuntem sacris, precibusque juvare, terribilique me judicio sistere velitis. Tum ad fidissimum quemque , longaque sibi junctum consuetudine conversus: Te vero carissime aliqua ne imposterum tenebit memoria mei Θ Tibi autem Te intuens Tia ERI RUFE Praesul ornatissime familiares, pauperes , literas, pie a tem commendo . Quos tinctii ac maerore consectos,ipse jam iamque moriturus etiam solabatur . Miserum me l l ama ne animi praestantia, tanta ne virtute nos jam sumus orbati ΘΟ beatam hane Urbem , quae tam liberali , tam benefico, tam innocenti Viro fruebatur : Miseram quae amisit: Ingratam si tantorum ullo umquam tempore meritorum obliviscetur . Ego vero nostrae orbitatis recordatione tristiorem vobis ilicstuosissimum casum eficere , vestrumque dolorem , Auditores , augere nolo , minuere certe non possum : sed quoniam dolere in tanta jactura nobis necesse est, non tam foeticissimi Cardinalis desiderio ad ampliorem diuturnioremque fortunam evocati, quam nostio malo , detrimentoque doleamus.