Institutio ad ordines ecclesiasticos suscipiendos in ecclesia Mediolanensi. Iussu illustriss. & reuerendiss. d.d. Federici tit. S. Mariæ Angelorum presb. card. ac S. Mediol. ecclesiæ archiep. nunc primum edita

발행: 1602년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

δ In risumst. Saluum fac seruum tuu domine N. Deus meus sperantem in te. Mitte ei domine auxiliu de sancto. ηι. Et de Syon tuere eum. p. Nihil proficiat inimicus in eo. . Et filius iniquitatis non apponat no

cere ei.

s. Esto ei Domine turris serritudinis. ruet. A facie inimici, dc persequentis. 'st. Domine exaudi oratione nostram . Et clamor noster ad te perueniat. p. Dominus vobiscum. N. Et cum spiritu tuo.

Vere quae semus, Domine, famulum tuum N. implet eum agnitione voluntatis tuae, dirige eum secundum tuam clementiam in via salutis aeternae, aperi manum tuam, & imple animam eius benedictione, quatenus castris tuis insertus in illis bonam militiam militet,

atque ita tibi militando in hoc ' an proposito deuotus persistat, ut in conspe

12쪽

Adorae Eccles , pctu tuo sanctus, S immaculatus, atquet irreprehensibilis appareat. Per dominum nostrum. &C

Deinde eu as'ergendo benedicit dices. Benedicat te Pater, & Filius, & Spiritus Sanctus benedictione, qua Patres nostros benedicere dignatus est , Abraha, Isaac, dc Iacob ; S exaltet te Deus in sanctitate, & dilectione, & impleat omnes petitiones tuas ; qui vivit, S regnat Deus per omnia saecula saeculorum.

Amena

. Iam vero quicunque in Clericorum ordinem asciti, atque,ut supra explicatum est, induti clericalib' vestibus fuerint, eis semper ita aptis , congruentibusq; viantur, Ut ex externo corporis cultu animi quoque nitor, & candor appareat; In quo tamen illud cauere debebunt, ut neque elegantiam cohe p-- studiosius, quam par sit, affectasse, neque, Min. par. dum hanc fugiunt,in squaliorem,& sordes incidisse videantur. Vestitu, praeterquam nigri coloris, alio nullo utantur : atque hic, siue domi,siue foris eius usus futurus sit, sericus esse non possit. '.

13쪽

r o Insyitutio Interulis ad collum, & ad manus rugosis, acuq: artificiose elaboratis absti neant. Superiorem vestem simplicem, ad talos usque demissam , neque a ceruicibus post tergum reclinatam, sed ad collum concinne reuinctam esse volumus: Interiorem vero eiusde omnino generis, & longitudinis Palliati nunquam, nisi pluuiis temporibus in publicum prodeant : Pallium vero a ipsum nec plus duobus digitis a collo emineat , nec sine talari toga sumatur. In itinere tamen vestitus contractioris usum concedimus , dummodo simplex sit,& minime

ab ordinis honestate abhorrensis . . .

Turgentes caligas,& disiectas reiiciant; crepidasq. δἰ calceos ad elegantiam incisos ne gestent. In Templo nunquam, nisi suscepturi su-c3E. p .u perpelliceum sint, sine externa toga con inpar.3. spiciantur; eo maxime tempore, quo aut diuina officia celebrari,aut populus con- . uenire in Ecclesiam consueuit. Superpellicea autem, quotiescunque ministerii usus requirit,adhibeant ea,quae neque ita vetustate attrita, aut obsoleta sint, ut functione illa indigna censeantur;neque contra tanto artificio elaborata, ut eius o natus in hominum oculos conspicue nimis incurrat . :

14쪽

Incessus, status,oris, vultus, totiusq; c.rporis moderatio eiusmodi sit, ut quod sermone , atque habitu profiteri se dicunt, id etiam re ipsa pijs, & religiosis animi moribus exprimant, illud ipsi secum assidue cogitantes se non ad socordiam,& ignauia, sed ad spiritualis vitae certamina, atque ad Ecclesiasticae militiae labores vocatos esse. QMsque demum , suscepto iam habitu clericali, cum super pelliceo semper utatur; dum in Ecclesia, quam illi Archiepiscopus praescripserit, sacras functiones obibit; tu Sacerdotibus, caeterisq; maioribus suis in eadem Ecclesia debitum cultum, atque Obsequium praestet. Congregationibus mensualibus omnino intersit ; 3c non modo semel in mense Praefectum ab Archiepiscopo constitutum adeat; sed bis etiam in anno Archie p. ip sum siue eius Vic. Generalem conueniat .

suae a Caneellano prastanda set . Ancellarii munus erit bis in an

no , primo nempe dominico die Nouembris; & tertio mesis Maii edictum de sacra ordinatione promulgandum , & Cathedralis Ecclesiae valuis, caeteris de more locis affigendum

15쪽

It . Innitvrio curare; quo praecipua capita de iis quae requiruntur pro uniuscuiusq; ordinis ratio- . ne ex hac institutione, aliisq; huius S. Ecclesia Constitutionibus decerpta contineatur , quibus singuli ordines suscepturi monentur,ut paratiores accedere opportuno tempore possint. Ad eundem etiam pertinebit ordinationem futuram, si de ea constiterit,ex fornauia infrascripta ad quinque & quadraginta dies ante indicere, ut quisnam sit ab Archiepiscopo tantae rei solemni ritu celebra-dae constitutus, omnes intelligere possint.

INDICTIO

Diei Sacra Ordinationis.

Miseratione diuina tit S . Mariς Angelorum. S. R. E. Presbyter Cardinalis Borromarus S. Mediol. Eccl. Archiepiscopus. A iliante Domino Deo, ac Saluatore nou=o Iesu Christo, nos, exsancta Marris Ecclesia inctituro, sacram ordinationem in nostra Metropolitana Eccles -.

16쪽

Ad Orae Eccles X Plemniser celebratari μmus proximis Earis quatu)r remporibus, die licet Sabbati mensis proxime siuri. 'uare edicrum de sera

ordinatione editum, ut omnibus, ad quos

stectat , notum sit, intra Missarum solemnia in no a Metropolitana Ecclesia, de se nectu, cum his nostris, indictionis dieis rae ordinationis litteris legi, atque in eius item valuis , ut moris est, a figi s o

quo praeterea peruulgatus sit, a Parochis omnibus, ct gulis, tam in urbe, quam in dioecesi, die Dominico proximo, postquam has Archiepi pales litteras acceperint, hoc idem fleri mandamus. - Omnes vero' guli, quicunque vetclericali tonsera, vel aliquo ordine initiandi sunt, vi omnia, Vulapraesent, atque exequantur, quaecunque edicto isto δε acra ordinatione, unicuique pro ordinis

fuscipiendi ratione, prasripta δειοι, his

nostris litteris edicimus, atque monemus. Dat. Mediolani ex aedibus nostris Archie

liscopalibis die

17쪽

r Institutio

Per mensem ante stata ordinationis die

promouendorum nomina, si conuenerint, una cum nominibus Parentum, patriae,Parochiatisq; Ecclesiae, in cuius quisque vicinia natus est, atque habitat, in librum ac curate referet; in quo diserte etiam describetur beneficium, pensio, patrimoniumve, cuius titulum quis promotionis caussa producit; eius item censu s, & redditus expri

metur.

Verum ubi descriptionis huiusmodi pretstituta dies transierit, hunc ipsum librum Archiepiscopo statim ostendet, req. Vniuersa cum illo communicata, ex eiusdem mandato in urbe Praefectis, in Dioecesi vero Uicar ijs foraneis, aut Parochis, alijsue, quibus id oneris imponere Archiepiscopo visum fuerit, litteras scribet, mniumq; Ordinandorum nomina intra fines cuiusq; regio ais Vicariatus, vel viciniae commorantium sigillatim transmittat, expressis Paretibus, patria, reliquisq; quae in libro notari oportere, modo docuimus; ut nominib &desiderio eorum, qui promoueri cupiui, in Ecclesia frequenti fidelium coetu propositis, de initiandorum natalibus,mate,m ribus, vita, & titulo ex hominibus fide diagnis cognoscant; cognita vero Archiepi- .scopo quamprimum, aut certe hebdomada si

18쪽

sacram ordinationem praecedente, litteris omnino significent. Dabit praeterea operam Cancellarius, Ut nomina promouendorum , Parentum, dc patriae, titulus item, & census non solum

in sua cuiusque Parochiali,sed etiam in Metropolitana Ecclesia inter Missarum solemnia, die festo populo proponantur. Nomina, Processus, & litteras testatum de hac tota re facientes ad Archiepiscopumissas, eo mandante, Vicario Generali,Seminariiq; Praetori, vel cui magis idem Archiepiscopus expedire censuerit oxhibe-hit ; ut illis attente, diligenterq; perlectis, de singulorum statu fieri certior Archiepiscopus possit. Ut examen ordinandorum statis diebus in constituto loco habeatur, curabit: idq; praesente Archiepiscopo, vel eius Vicario Generali, vel alio quo uis, qui opportunior Λrchiepiscopo visus fuerit.

Examinatores monebit, ne cuiquam ad

examen accedendi potestatem faciant, nisi is prius litteras, quibus de natalibus. aetate, aut dispensatione concessa, de beneficio Ecclesiastico, aut patrimonio fides fiat, rem cognoscendas, & confirmandas Archiepiscopo exhibuerit.

Nomina eorum, quos Archiepiscopus

19쪽

Is' Institutio

promouendos censuerit , descripta Vicario Generali , vel Praefecto examinis tradet ; praeter quos nulli alij examinentur . Examinatores ab Archiepiscopo delectos ex praescripto Prouincialis Concilii conuocabit, librumq; ubi omnium, qui ad suscipiendos ordines examinati fuerint,

cum admissorum , tum reiectorum nomina describantur, secum omnino habebit. Viginti saltem ante ordinationem diebus tabellam publice proponendam,atque affigendam curabit; tenoris sequentis qua singuli spirituales exercitationes pro ordinibus suscipi edis obituri moneantur, ut ii aedes penes locu, qui Canonica dicitur aedificatas, & huic rei addictas conueniant. .

Indictio spiritualium exercitationu pro ordinibus suscipiendis.

Fβri4 stirituales exercitationes in

consueto Canonicae Seminario incoha-

butur, propterea qui istas obire debet ata die earum Praefectum adeant, se exercitationibus huiusmodi operam dare incipiant, Fcm ad ordines nuEatenm admittentur.

20쪽

Ad Orae Eccles in r

Feria tertia illius statae ordinationis hebdomadae tabellam publico loco affixam exponet, qua singulis primam tonsuram, de minores ordines suscipere cupientibus significetur, ut proxime sequenti die ante Archiepiscopum in aula Archiepiscopali se sistant, sub verborum formula ut infra.

Indictio delectus Ordinandorum. FEria iiij. proxima hora .... habebitur delectus initiandorum prima Clericati Tonsura, ct minoribus ordinibus, coram Istuctri si Archiepisopo, ideo singuli eadem hora cum tectificationibus, a*s r qustis ad prasriptum in confietum uis

cum rite conueniant.

Eiusdem generis tabellam feria elidim quinta affiget, ad eos, qui maioribus ordinibus initiandi sunt , commonendos, ut die sequenti hora praescripta ad recognitionem , ut supra dictum est, conueniant. Die cognitionem huiusmodi praecedente, codicem eorum, qui ad ordines suscipiendos idonei examine reperti fuerint, & japprobati,ad Archiepiscopum deferet; diligenterq; cavebit, nequis ex Promouea dis in foro sit inquisitus .

SEARCH

MENU NAVIGATION