Institutio ad ordines ecclesiasticos suscipiendos in ecclesia Mediolanensi. Iussu illustriss. & reuerendiss. d.d. Federici tit. S. Mariæ Angelorum presb. card. ac S. Mediol. ecclesiæ archiep. nunc primum edita

발행: 1602년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

' II . Inalantis atq; expeditius ad ulteriores gradus ascen

dant.

Confirmabit praeterea in consilio sanctissimi instituti, quos , vel propria volunta SInduxerit, vel parentum cohortationes ad clericalis vitae rationem illexerint.

Illud ite paretes monebit, ut filios Deo, ipsiusq; ministerio addicant, & offerant: postquam vero obtulerint,vel ipsi ad omne religionis studium pie illos initituant, vel alijs instituendos tradant ; curentq; in primis , ut quos Ecclesiasticis functionibus a ptiores este crediderint, quorumq; indoles spem uberioris pro uetus afferre videbitur, eos potissimum huius esse ordinis, & mi- Iitiae velint. Huc etiam addet, in liberis diuino cultui maci pandis nihil prorsus oportere spectari, quod aut ad rem familiarem amplificandam , aut ad familiam substentandam ἡaut ad honores adipiscendos ullo modo pertineat;sed omni fluxarum utilitatum cogitatione sublata solum Dei cultum, & mi- pisterium ante oculos esse habendum. . Postremo reliquos Christi fideles, quan ta sit clericalis ordinis dignitas, quantus honor Eccletiae sanctae Ministris debeatur, grauiter, perspicueq; docebit; ac propterea eOS amater, atq; acriter obiurgabit, qui

32쪽

Ad Orae Eccles a p

Clericis, & Sacerdotibus non modo det i- tum honorem, non deferunt: sed eosdem etiam despicatui habent, ut in nostro Rituali fusius demonstratur. Det operam Parochus, ut initiandorum eoditiones egregie cognitas habeat,quantumq; in se est,uideat nequa desideretur in illis,qui ex sua Parochia ad ordines promouendi sunt. Quorum nota frequeti populo in Ecclesia, Parochiali die festo evulget,cum ab Archi episcopo, uel ab alio quouis Archiepi iussu fuerit nuntiatum, in hunc sane modu. .

Formula dentinctationis ordinandorum . ' C I norifica aste carita vostre, come N. OHθώοlodi N. de a Terra, ouero Parochia di N.eperpromuouersi amprima Tosura, ouero ast ordine dei N. se perosse a

cuno di volsapesse, che viuesse impedimen

to astuno, per is quale non possa, o non debba emer promosso a desto ordine, venga a 'notis caro a me, o vada a notificaro at Reuerendis. Monsig. Arciuescouo, ouero alfo Vicario Generale. t

33쪽

Quoniam uero per primam Tonsuram, ut in Romano etiam Catechismo habetur, uiam sibi quamdam sternunt, & muniunt, ad Dei ministerium quicunque illi sese addicere, S dicare instituerunt; propterea in ea, vel Fnserenda, uel iuscipienda, nullae erunt, aut diligentiae , aut debitae solicitudinis partes omittendae. Atq; ideo,nequid

est, praetermissum uideri possit, non modo il-

lorum nomina, qui si ngulis maioribus ordinibus initiandi sint, evulgada, ut dictum Cος- ρηρ eri in Ecclesia erunt; sed eorum etiam, qui primam duntaxat tonsuram desiderant. Verum ut populo nota sint impedimenta, quibus aditus ad ordinis sacrainentum occlusus obstruitur; Parochi munus erit ad

unum omnia vulgari idiomate explicarae numerare: Sunt aute haec,quae seqnuntur. Minores aetate cuiq: ordini requisita,

Criminosi, Haeresis nomine suspecti, Vino intemperantius dediti, Impudici, Vsurar ij, Scurrae, Mimi, Comoedi, Histrionea, Infames quocunq; modo, Ratiocini js obligati,

Insigniter deformes, A corpore debilitati ,

34쪽

Ad orae Eccles II, Spurii, Bigami quacunq; bigamiae specie ,

Irregulares, veluti, RG ibi stipendium fecerint, unde caedes hominum consequutae sint, ' Qui sententiam capitis tulerint, Qui criminis capitalis acta, sententiam, testificationesq; dictarint,aut scripserinis Qui caussas criminales egerint, Suspensi, Interdicti, Excommunicati,

Comitiali morbo laborantes,

Qui ante tempus, aut praepostere ordines susceperint, Qui sacerdotium, patrimoniumve, aut alia bona ita opulenta non habent, ut ijs substentare seipsos decenter possimi, si sint ad sacros ordines promo

uendi.

Qui confirmationis Sacramento muniti non sint. Eorum, qui in sacrum Subdiaconatus ordinem adscribendi sunt, non satis erit nomina publice in Ecclesia enunciasse: sed bona etiam, & censum addere oportebit,ad cuius qui'; titulum Ordinandus est, in hanc formam.

35쪽

3 a Institutio Formula publicationis tituli, ad quem quis ordinandus est.

SAn ite diuitissimi nel Signore, che

N. desta terra, o Parrocchia di N. eperpromuouersi a 'ordine Iacro deISo diaconato altitolo dei Patrimonio, o dei tui beneflsicio, o d ultri redditis ra li beni infra-scritti s quai dice essere Pentrata di Audicinquantat' anno: Percio se alcunos esse, che vis e nassa quasthe fraude, o a tro impedimento o di debiti, o d'alire obli

gationi, per il quale non potesse pol ilΡH

detto N. havere con che viuere honectame

te, o saccia sapere quanto prima . a me, o at Reuerendis. Arciasouo, ὸ al μο πι-

cario Generale. Perlecta autem huiusmodi sormula, cla-rὰ & distincte ab eodem Parocho bona cuCohaerentiis,ualore, & redditu nominabuntur. Flaec vero de nunciatio duobus Dominicis diebus, proxime acceptum huius rei mandatum sequentibus habenda erit. In eo etiam Parochi vigilantia, & cura singularis esse debebit, ut Parochialium clericorumores,studia,disciplinam,exercitationeri

36쪽

tiones, & alia id genus diligeter observet, ut de singulis opportuno tempore requi situs testificari, ut vere , ita etiam facile

Quod autem ad testimoniales morum litteras, aliasq; testificationes cuiuscunq; generis spectat, sciat se in ijs, vel scribendis, vel alio quocunq; modo praestandis omni

animi perturbatione vacuum esse oportere; ut non modo ordinandorum probitatem , & piam vitae institutionem commen det: sed eorumdem etiam mores ab Ecclesiastica vivendi ratione abhorrentes, si qui fuerint, libere detestetur.

Atq; haec testificadi, syncereq; quid quiseque sentiat exponendi libertas tum praecipue usurpanda erit, cu in sacerdotalibus conuentibus a Praefectis, Vicari jsq; Foraneis singulis mensibus celebradis ad sacros ordineρ promoueri cupientiu nomina proponentur: omni enim dissimulatione remota cuiq; declarandum erit, quam opinione de promouendo habeat, & utrum dignum eo ordine, vel indignum esse existimet. Caeterum Rector, siue Praefectu S, in cur Cn. promius Ecclesia sacras iunctiones obire clerici -er. at. cosueuerunt ex praescripto Archiepiscopi, tertio quoq; mense eidem, vel litteris, vel V0ce exponet, num ea praestent, quae de cleC ricali,

37쪽

s Institutio ricali Tonsura, de habitu, & de totius vitae ratione sibi praescripta elle intelligunt. sua prananda sint a Frafectis, Uicariisse

ΡRaesectis in urbe, Vicariis vero Foraneis in Dioecesi, in sua cuim regione, de Plebe curandum sedulo erit, ut nihil eoru Praetermittatur, quae de conserendis, &Ω- scipiendis ordinibus, huius Ecclesiae Mediolanensis Cociliis,& Edictis statuta sunt. Hi, si ab Archiepiscopo de Natalibus, atq; aetate ordinandorum delatum cognoscendi munus acceperint,eam rationem se quantur, quam infra capite de ratione inquirendi praescripsimus. Morum autem integritatem, & innocentiam vitae eorum, qui sunt ad ordines promouendi, si ita Archiepiscopus iusserit, quaerent ex ijS , quorum spectata probitas sit; neq; testimonialibus solum litteris, quae ordinandorum nomine scriptae afferentur,

sibi acquiescendum putabunt; sed aliunde etiam pro sui officii partibus eadem diligeter inuestigabunt, ne ullus veritati fucus fieri possit. I RE'd ut procedat facilius, nihil de m ribus eorum quaerent ex illis,quos ultro ip

38쪽

si anteactae vitae suae testes produxerint; i haec eadem ex alijs integris, atq; innocenti bus viris cognosci commodὸ possint: omnesq; praeterea animi neruos intendent, ut

in hoc genere nihil abde iudicii, 3e prudentiae desiderari merito posse videatur. In primis vero ordinandorum nomina in sacram ordinationem proxime celebrandam praecedete sacerdotum cuiusq; regionis, de plebis conuentu, qui singulis mensibus haberi solet, proponet; omnesq; in Do, mino hortabuntur , ut si quam ob caussam aliquem ex propositis ad suscipiendos ordines minus idoneum arbitrentur, eam libere proferant, & exponant; ut postea uniuersi c tus suffragijs decernatur, Oportea ne illius mores, & vitam litteris commendari.

Caeterum litterae, quibus huiusmodi inquisitio, δἰ testificatio continebitur, ad Archiepiscopum obsignatae mittentur. Quotiescunq; autem statis singulorum, mensium diebus conuenient, haec potissimum de omnibus clericis quaerent; utrum sacramenta frequenter percipiant; virum, functiones rite in Ecclesia obeat; virum in litterarum studi js, caeterisq; exercitationi-

γ bus sibi praescriptis proficiant; ut, si expediit Ie censuerint, illorum vel industriam, veIC a igna-

39쪽

as ' Institutio

ignauiam Archiepiscopo probent ; quo is,

vel excitare languentes, vel iam excitatosi are pro cuiusq; merito possit. uua nam cbiepiscopum prastare. . oporteat.

CVm omnes Episcoporum functiones

grauissii e sunt,tum ea, qua Ecclesiam stici ordinis conferuntur, tanti esse ponderis merito iudicatur, ut summa illi cura ca- cram ε uere debeant, ne Apostolicam sententiam negligentes cuiquam praepropere manu Rimponant; quo & indigni ordinibus initientur , & de ipsorum ordinum dignitate suscipientium uitio detrahatur. Quoniam vero Mediolanensis Ecclesiae splendor ex peculiari quadam cura,& diligentia in idoneis clericis deligendis, ijsq; rite promoue dis in primis elucet,laborandum Archiepiscopo erit, ut quae infra de hac tota ratione praescribuntur, quam fieri diligentissime possit, obseruet. Cos prou. Primum igitur dabit operam, ut quam Ct bis iis plurimi ad Ecclesiae ministerium instituan- Epiri a. ad tur atq; ex his ij postea eligantur, qui, ut Iacob fa- Clemens ait, digne possint dominica sacrarrε Domi meta tractare;sciens melius esse Domini sacerdotium paucos habere ministros , qui . . possint

40쪽

possint digne opus Dei exercere, quamultos inutiles: hos omnes, ut clericalis, religiosaeq; vitae praeceptis facilius informentur,Parochi,vel alius facerdotis, quem maluerit, curet, & fidei commendabit;aut in minarium, aliumve pium locum adscribet, quo certiore via ad litteras, ae ad omnem virtutem grassentur: Quantum vero quisq;

in moribus, stud ijsq; proficiat, aliquando quaeret, singulosq; pro suo cuiusq; ingenii

captu iuvabit. Quotiescunq; sacram ordinationem ha- Cn. Pro

here statuerit,eam quinque, & quadragi ta circiter dies ante indici, Edictumq; M tropolitanae Ecclesiae valuis, alijsq; de more locis affigi, & a singulis praeterea Parochis promulgari iubebit, ut qui vel primam tota

suram, vel minoreS, maioresue ordines su- scepturi sunt, euocentur.

Illud ite videbit, ut dominico die qua C2 ρ ρ tuor stata ieiunii tempora quibus sacrame tum ordinis ministratur, proxime praecedente, Parochi non modo sollemne illud ieiunium huius rei caussa denuncient: sed in sua quisq; Parochiali Ecclesia supplicationes pie, & religiose, vel intus habeant, vet, prosequente fidelium cartu exteriorem,sicuti consuetudinis est, Ecclesiae ambitum obeanti ut Dei, sanctorumq; auxilio implora-

SEARCH

MENU NAVIGATION