장음표시 사용
101쪽
νδ Inctitatio cum fructu, R pietatis accessione in tam phs aedibus fuisse versatum . . ., ἰ
Te spiritualibus exercitationibM; ad quem ista finem insitata, quo in loco, ct a quibus. Obeunda sint.
Is est spiritualium exercitationum insti
tutioni,atq; usui finis propositus, ut, qui- cmq; eas susceperint, diuini luminis ope adiuti non modo a culpis leuioribus abstinendum; sed virtutem etiam ipsam, &ea, quae sunt cum virtute coluncta,summa animi contentione, & studio sibi esse omnino sectanda existiment: Ita tamen, ut suscepti consili j ratio conformandis moribu S, Omnibusq; christianis virtutibus exercendis cuiusq; coditioni re ipsa respondeat. Quod quoniam fieri multo facilius potest,si locorum celebritatem homines fugientes in solitudinem aliquam sese recipiant, quo vel plane nullus, vel certe minimus humanarurerum cogitationibus aditus pateat; idcirco Mediolani ad huius maxime salutaris exercitationis usum in remotiori Vrbis parte, in hortis Ecclesiae, quae vulgari appellatione Canonica dicitur,aedes rudi illae quidem, & minime specioso, sed rei propositae in primis accomodato opere excitatae sunt;
102쪽
quarum sormam Πcumq; descriptam subiicere instituto alienum fortasse non fuerit. Superior huius aedificii pars duobus hinc inde perpetuis ordinibus aequalium cubiculorum ad quadraginta distinguitur, ad
eorum plane similitudinem, quae in Coeno-hijs Capucinorum cernutur. Haec ita angusta sunt,ut praeter lectulum,mensulam, scabellum ad sacras precationes flexis genibus obeundas comparatum, capere vix quidquam aliud possint. Prope est Oratorium, quo ad statas horarias preces recitandas, ad ea, quae ad meditandum proponuntur capita accipienda, ad id denique, quod quisq; secum meditatus fuerit, repetedum, α cum alijs mutuo communicandum frequentes conueniunt' cum tamen haud qua quam longe absit Ecclesia, ubi quotidie sacerdotem rem diuinam facietem audire solent. In inferiori autem parte promptua' rium, culina, triclinium visitur, & ii qua sunt huius generis ad varios necessariarum
Huc igitur se includunt, animumq; piis exercitationibus excolunt,triginta, vel pluribus, paucioribusue, si Archiepiscopo visum fuerit, ante sacram ordinationem di bus, quicunq; sacris Subdiaconatus,& Presbyteratus ordinibus adscribendi sunt: De . G a ' inde
103쪽
inde, qui suscepto habitu clericali, atq; insemi narium,siue collegium aliquod coopta. ti in ea tum primum loca ingrediuntur: Priterea semi nariorum omnium, & collegiorum Alumni quotannis, cum post vacationes intermissa litterarum studia repetunt:
-Omnes deniq; Ecclesiastici ordinis viri, qui pietatis desiderio excitati ad spirituales progressiones inflammare seipsos ardet ius volunt: Quod tametsi pro suo cuiq; religionis studio quovis anni tempore liberum, atque integrum sit; dominici tamen aduentus, &sollenis Quadragenari j ieiunii dies id sibi iure suo videntur quodammodo vindicare a Ita vero utili*er cum diurnum, tum nocturnum tempus transigitur, nulla ut eius pars abire sine fructu sinatur;nam praeter illas horas, quae somno, cibos; capiendo necessario tribuuntur, quae octo omnino sunt, reliquae omnes adeo fructuOSe ponuntur, ut vel agendo aliquid, vel meditand , vel de rebus spiritualibus colloquendo, vel legendo deniq; , aut scribendo absumantur. Ad has autem salutares exercitationes rite obeundas duo, in primis adiumenta re uirunturiQuorum quidem alterum est,frequenti diuinarum rerum meditatione sese
ad humanarum despicientiam excitare; AI-
104쪽
terum conscientiam suam excutere, atque a semetipso suarum omnium actionum rationem reposcere.
. Ad orationem unoquoque die quater acceditur; singulisq; meditationibus horae singulae ab omnibus tribuuntur: nisi qui imfirma adeo valetudine sint, aut animo ita affecti, ur detrahi aliquid de praescripto te poris spatio necesse sit. Conscientia semel in die excutitur, idq; vesperi, cum cubitum eumdum est. Primis septem diebus, cum verisimile sit Unumqueq; nosse, oportere se ex superiori male acta vita dolorem capere, de ear ctius in posterum instituenda cogitare, gemnerali,si opus sit, peccatorum omnium confessione sese expiare,vitiorum etiam leui rum fibras euellere, turbidosq; animi motus componere; haec, quae in ira descripta sunt, ad meditandum proponi capita po
Primum quem ad finem a Deo homo conditus sit, quaeque ad illum consequendum adiumenta ab eiusdem benignitate acceperit ; ea autem sunt in recto creatarum rerum usu constituta.
Deinde quata sit peccati grauitas, & deformitas, quantaq; animi cura fugiendum sit; cum eo uno a proposito fine longissi-
105쪽
Addentur praeterea quattuor illa, quae iam communi vocabulo nouissima nominantur; nimirum Mors Extremum Iudictu, aeternat Beatitudinis praemia, cruciatus apud inferos sempiterni; quarum rerum aDiidua cogitatione cum aviti jS revocamur, tum ad virtutem acrius incitamur. Atque ex his summis capitibus, tamquam ex fontibus; omnes totius hebdomadae meditationum. rivuli deducuntur; quibus anima irrigata sibi caeterisq; iucundos fructu S,atque utiles edit.
Verum quoniam inc pisse parum omnino prodesset, nisi etiam maioribus, & melioribus semper incrementis procederetur; ideo alterius hebdomadae meditationes habebuntur de ijs, quae in Patris Ignatij exercitationum libello traduntur. Primo de Regno Christi; ut Christus suae gratiae dono regnet in nobis; peccatumque Cacodaemonem,& mundum,quam fieri longissime possit, expellat, & abigat. Secundo de duobus vexillis; ut Domini militiae adscripti humani generis hostis insidijs fortissime resistamus; deque eo, insanisq; animi nostri cupiditatibus, victoria parta, gloriosissime triumphemus. Tertio de tribus classibus; ut ab omniu
106쪽
humanarum rerum amore auulsi, volu tatem nostram ad diuinam in omnibus referamus, ipsiq; Deo charitatis vinculo per
Quarto de tribus humilitatis Christianae gradibus; ut peccatum morte ipsa grauius detestemur ; atq; ad Christi imitationem,
- Qvjnto de eo vitae genere deligendo, quod gratius Deo fore probabile videatur; vel de iis subsidijs comparandis, quae ad
iam susceptam vitae rationem conducere plurimum iudicentur. Sexto ad cuiusq; conditionem accommodata meditationum capita proponentur;vt eum fructum singuli capiant, quem ab huiusmodi exercitationibus exipectari par est. Verum ut ad labores propter Dei gloriam subeundos alacrius incitentur, danda opera erit , si ratio temporis patiatur, vi in Christi mysteriorum contemplatione ab Incarnatione ad dominicam usque Coe
Tertia autem, & quarta Hebdomada. in quibus ad charitatis perfectione mens tota debet esse conuersa, quaecunq; a Coena
107쪽
maeq; talem charitatis ardorem iniicient , ut per eum Deo propius, atque arctius coniungatur.
Iam uero, ut intelligatur quibus rebus instructum ad tam salutaris exercitationis studium accedere quemq; oporteat, illud in primis sciendum est, debere eo ipso die, quo initium fiet, adesse, secumq; Breuiarium una cum Calendario ferre, unum aliquem ad excitandam lectione pietatem spiritualis argumenti libellum, pugillares, &chartam; nec cuiqua licere e loco, ubi exe citationes habentur, ante praefinitum tempus abire, nisi Archiepisc. uel eius Vic rius abeundi facultate scripto concesserit. Ab externorum hominum collocutioni bus prorsus abstineant; atque inter se tunctantummodo colloquantur, cum uel de rebus spiritualibus agunt, uel tempus est animorum relaxationi praescriptam; uocem autem, aut risum immodeste minime tollant, neque iocentur liberius; alias ubique siletati v seruent .
Cubiculorum ostia nunquam claudant , nisi quo tempore cubitum proficiscuntur. In aliorum cubiculis pedem quavis hora non ponant; qui secus fecerit, publice seipsum in coenaculo flagellis caedςre i
108쪽
Eadem omnes hora cubitum eant, de lecto surgant, precationibus vacent, alia Omnia huius generis obeant; nec cuiquam, nisi exercitationum Praefectus potestatem fecerit , vel minimum quid a praescripta ratione recedere liceat. Fenestris clausis, & nusquam admissol mine sacrae Meditationi se tradant. In lecto, antequam totos somno se dedant, qua hora surrecturi, quaeue capita insequentem diem ad meditandum proposita sint, aliquantulum cogitent. . γ. Mane, ubi somno fuerint excitati, argumentum meditationis caussa propositum animo diligentissime versent; eamdemq; rem inter vesti edum excogitatione accommodati alicuius exempli urgeant. Orandi initium ante non faciant, quam Christum sibi suarum omnium actionu spectatorem proponant; quem, etiam nO n capitis inclinatione minus, quam animi demissione venerentur. Qua parte meditationis commoueri se magis, atque affici senserint, eam potissimum tractent, nec intermittant, donec animus acquiescere videatur: de cetieris non valde laborent , siquidem opportuniore tempore in eorum quoque contemplationeyersari poterunt.
109쪽
jr o σ InEttutio Ad ea, quae meditati fuerint, utcunquiexaminanda semihorae spatium tribuant si quid negligenter factum repererint, negligentiae caussas inquirant,&, quo ad eiulfieri potest, in posterum amputent: si quiccontra utiliter, id totum diuinae bonitatacceptum referant, ipsiq; Deo quantas maximas positi ni eo nomine gratia S agant . Dolorem ex contractis culpis capientes, cum ab ijs, tum ab aliis sibi diligentissime caueant; poenamq; aliquam, si ita spirituali Patri videbitur, extrinsecus sibi ultro imponant. Quo tempore communicant inter sese, praeteritae meditationis capita repetant, Asalutaris alicuius libelli lectionem adhibeant; deinde quidquid inter legendum animaduerterint, proferant.' Vesperi, priusquam cubitum proficiscantur, conscientiam accurate excutientuti una quid inter meditadum peccauerint, explorent.
Singulis diebus , s ita exercitationum Praefectus censuerit, haec ipsa decreta legantur, ut & firmius memoria teneantur,& plenius etiam observentur . Caeterum huiusmodi exercitationibus eum praecise necesse erit, qui sit spectatae prudentiae, &probitatis sacerdos, & con-
110쪽
sessarius; quique latentes animorum morbos non cognoscere solum: sed curare etiaoptime nouerit. .: Huius munus erit vel voce, vel scripto quotidie, ubi pransum, coenatumq; fuerit, tria, aut plura capita ad meditandum pro
' Nunquam aberit, cum inter se de meditationum fructu communicant: nec loco exercitationum abibit , nisi prius praefinitum illis tempus uniuersum effluxerit. . Ad meditationis ἰstudium, &conscientiae discussionem studiosὸ illos instituet, qui spirituales exercitationes suscipere vo
- Ηortabitur ad totius anteactae vitae culpas confitendas generatim omnes; & eos, quibus id facere propositum fuerit, benigne audiet. Nullum omnino diem transire patietur, quin semel saltem singulos alloquatur, o ex ijs quantum proficiant, sciscitetur. Obibit interdum cubicula singulorum; Q ne qua esculenta, libros minus religiosos, aut quid aliud huiusmodi habeat, providebit: Quod etiam tum frequentius faciet , cum precationibus danda opera erit. Toto prandij, coenetem tempore aliquid