장음표시 사용
11쪽
oflabat: ejusmodi est illud Suidae M Λακμιον , οροs Κροτωνος, Lacinium, Crotonis mons. Quoniam Vero, quo de agimus promontorium unum erat e duobus veluti brachiis, quibus tarentinus sinus continebatur ,
Vide sis quam apposite Lycophron poeta sinum Lacinii appellaverit: δέ Σῖριν, και' Λ ινλκ μυχρους. Sirimque adibit, et Lacinios sinus. Tandem ex alio ejusdem Lycophronis Ioco, ubi a
Iove laciniam regionem Iunoni attributam fuisse perhibetur, non inepte conjici nostratibus visum est La ei nium promontorium Stortingae, seu cavaminis cognomento fuisse insignitum.
Terrae magnam Stortingam donavit condere. E re heic suerit mollissimos Theocriti versus exhi
bere, a quo ita Eidii l. 4. Corydon pastor de laci
nio promontorio canens inducitur:
IM Umnos codd. habent Mininos μυ-s, at doctimimus Mazo ius, Tabb. Heracl. p. 67, Amum s s inovs , Lacinios sinus ex Stephano emendavit. duod ad Diomoron insulam allinet superius memoratam, libet monere eam a Scylace p. S. Aio- ων meari.
Ibi nune sunt lanium seopuli, ubi olim haec, alqua allera insula Calypsus extiterat, Homeri , ol Fenelon ingeniis clarissima. Inda patet quantum ab Homeri ei Plinii temporibus immutata fuerit in his locis naturae lacies. Distrigod by Corale
12쪽
M ιρον πιαvrαν πω βωκολος ε9γελασεν. Denique in transitu moneo, hoc esse Promontorium, quod Philocaris tarentinus , veterum quorumdam foederum illata mentione , negabat fas esse Bomanis praeternavigare. Freinshem. in Suppl. Liv. Superest nunc per idere, undenam promontorio, atque inciriae Iunonis sedi ibidem excitatae Lacinii nomen adhaeserit. Verum, quod ad clymon attinet, ut in rebus nimia vetustate obliteratis, varie sensum cst ab eruditis , quorum Sententias , Sic paucis compre
hendit Servius ad di neid. III. v. 552. is Iunonis
Laciniae templum, secundum quosdam a rege conditore dictum, secundum alios a latrone Lacino, quem
illic Hercules occidit, et hoc loco expiato , Iunoni templum constituit. M Hinc viri docti in duas partes abiere: quidam a Lacinio rege derivandum censent, a quo hoc ipso in loco Iunoni sanum fuerat inauguratum. Plurimi eo concessere ut dicerent, a Laceno, seu Lacinio latrone originem duxisse , quem Λlcides
13쪽
ante Trojae casum interemerat, quod extremam hanc Italiae oram infestaret, bovesque nonullas ejusdem e
gregibus abegisset; sertur enim: Ovid. Met. XV.
Dives ab Oceano, bubus Iove natus theris, Litora felici tenuisse lacinia cursu. 5 Huic sententiae e recentioribus inhaesit praeter alios Conradus Gesnerus Onomast. propr. nom. , ita
scribens: D Lacinium promontorium est Bruttiorum ...
in extrema Italiae ora a Lacino latrone ibidem ab Herculo sublato dictum M Tum etiam Boccacius in sua
deorum Theogonia , lib. XIII. ubi haec assert: Ammaeteto Ercole Lacinio ladrone, che dava nria con
loJ Jove natus, scilicet Hercules : divitem vocat, quod harum rerum genere, idest numerosis gregibus tota tunc serine pecuniaeonlineretur. Iam boves iberi erant greges Geryonis in Hispania ab Hercule interempli, prope cujus sepulchrum erat oliam Iunonis ara, templumque. Vid. pomp. Mela lib. III. lum Dionys. Halic. I. 39-44, qui res ab eodem Hereule in Italia gestas et sabulose narrat, ei ad fidem historicam interpretari conatur. Puod autem ad Lacinii elymon spectat, singularis asi opinio Interprolis Theo- erili , qui a Lacinio quodam Corcimo promontorii nomen esse arcessendum arbitratur, quod Crotonem hominem fugientem hospitio susceperit. Atque is quidem Croto Laetati hospitis sui beneficii memor, hujus nomine promontorium appellavit, et Lauram Iinoinii filiam duxit uxorem, a qua Lauretae oppido cognomeu inditum, quod per haec loca olim fuisse scimus. Diuitiaco by Cc oste
14쪽
assassinamenti ali' ultima parte deli' Italia , et a Giunone edisicb un templo, chlamato di Giunone Lacinai. iNobis, si quid inter tantos viros conjectare licet, casedet opinio , ejusmodi nomen non aliunde , quam a graeco verbo λακὶς, scissura deri Fari; id enim promontorium octo millia passuum in mare protenditur. Re vera vox adjectiva est, unde Lacinia Iuno apud Tullium, ac Plinium , Lacinia litora apud Ovidium , Diva Lacinia apud Virgilium. Quam recte vero Lael-nii nomen impositum, vox una significat, lactinia enim nil aliud sonat italice, nisi: frangia, cerro, Pasitatis, boletana, diciturque proprie de simbriis, sive segmen-lis, quae ad extremas vestium oras assui mos est, a Verbo λακω, lancino, lacero, scindo. Hinc ducta fiamilitudine de aliis rebus scriptores usurpare consueverunt, quae veluti segmentum a reliquo corpore de
Pendent , aut prominent. Ac ne porro de hujusmodi originatione ullus sit contra hiscendi locus, suppetiasseret Plinius Nat. Ηist. lib. V. 43. , ubi loquens de promontorio quodam , in quo Megarice oppidum fuit, hodie , ovo Fagona , ait: M Craspediles sinum
vocari, quoniam id oppidum veluti lacinia erat D eoma in una lingua di terra. Est autem graecis κεκασπεδον, quod latinis fimbria, sive lacinia; translate Vero, Prout monet Harduinus, tum littoris margo, tum veluti limbi , et extremae m0ntium orae ac radices κριι rεὸ
15쪽
3ppellantur, ea modo de causa, quod haec omnia ad laciniarum siguram accedant Nihil certe Plinii verbis clarius ad rem omnem explicandam fieri potuit. Ex modo dictis prono alveo nuit, non promontorio a templo, huic contra e loco , ubi conditum erat, eo gnomentum adquisitum, solemni apud veteres more , Sacras deorum aedes regionum , in quibus excitabantur nomine designandi. Igitur Crotoniatae , quos diserto Isacius templi conditores appellat, aut saltem , quicumque ii demum fuerint, regionis hujus incolae, delubro in Iunonis honorem constituto , Laciniam a loci natura vocare maluerunt. Λiquo haec de lacinio Promontorio dixisse sufficiat, nunc ad templi inlustrationem convertatur oratio. 6 III. Sacram Iunonis pedem ad septenptrionale prO- montorii latus suisse, facile eruitur ex Diodoro Siculo, qui navigationem praeter hoc litus a Tarento ad Regium describens in haec verba loquitur : Λαβοντες
6l De lacinio promontorio praeter Ptolomaeum, et Pomponium Melam, conser pliam Plin. lib. III. G. 15. 16. Strab. VI. Cellar. Not. 0rbis. Antiq. II. 11. Cluv. Ilai. Antiq. IV. - Conradus Gesnerus in Onomasi . propr. nom. ait a Lacinium Italiae promontorium . . . gentile, lacinius, et Meminito lacinia, et regio lacinias, unde laciniplos a In Plinii lib. III. 25. inter caeteras
Liburnorum civitates, memorantur nescio qui Lacinienses , quu-rum nomen ab Lacinialibus nostris non mullum abhorret.
16쪽
nalium soro a Crotoniensibus praebito, Laciniae Iunonis templum praetervecti sunt, promontoriumque Diosc riadem transiverunt, . Diodoro adsensit Livius in lib. XXIV, quem locum non multo post producemus , et sex millium intervallum Crotonem inter templumque constituit. Nisi quod Strabo exquisitissimae diligentiae geographuS, pro sex millibus passuum, sive XLVIII stadiis, habet CL. stadia: hinc merito Gronovius suspicabatur, Strabonem εν πεντηκοντα, και' α σταδkIs,
vel Livium XVIII millia scripsisse, aut saltem ita haec esse concilianda , ut ille maritimum iter, quod circumvectio redderet longius , hic terrestre designaverit. Plane Dion3sius Aser in libello de situ orbis, ad Esari litus , a quo urbs ipsa Croto alluitur, templum collocat: Γαερτον πτολίεθρον Τυςτεποιοιο Κροτωνος , ψαιὀιλενον χαριεντος ω Aισαρου τροχοῆσιν Ε 'νθὰκεν ἀισυν ι δοιο λααινιὰδος δόαον Η'ρας Heic igitur sanum longe pulcherrimum adsurgebat in illo sinitimi maris patentissimo conspectu, ut a na xigantibus perspici facile posset. Itaque cecinit Maro:
17쪽
Hinc sinus Herculei, si vera est fama , Tarenti Cernitur, adtollit se diva Lacinia contra, Caulonisque arces, et navifragum Scri acceum.
Tum Ovidius uet. XV. , de Asculapio Romam
advecto: . . . praeterque lacinia templo
Nobilitata deae, scylaeaeaquo litora sertur. Biedeselius in suo Itinere per Magnam Graeciam , et Siciliam, tradit: sanum Laciniae, perinde ac templa, quae Agrigenti, et Poesti, nostra adhuc aetate visuntur, dorici operis suisse 7 , quadrata figura , ita ut ejusdem latitudo sex et sexaginta passus, longitudo vero centum triginta duo patesceret. Atque id quidem ex vulgato sere apud Graios instituto factum , qui intemplorum area dimetienda in illud maxime , quod refert Vitruvius III. 3 , curam intendebant, ut longitudo duplo major latitudino protenderetur. Hujus
nostri templi parietes , singulari structurae ratione , alterno lapidum, laterumque ordine conflabant, nimirum extremam Iapidum seriem, quae solo conjuneta erat, altitudine serme septem palmorum cum dimidio, lateritium opus cxcipiebat, quod exurgeretne usque ad tecti contignationem , an altera lapidum
It Dorici quoque operis suit lemplum Samiae Iunonis, de quo plura Theodorus in Vitruv. praelat. lib. Vll.
18쪽
compages interponeretur, non facile est divinare. Ne mo tamen ambigerit, quin illud ad templi fastigium fuerit porrectum , si quidem ea una causa suberat , qua permotus artifex , hanc in extruendis parietibus rationem iniret, uti sellicet parietes ipsi quam minimo pondere laborarent. Iam, quod ad lateres attinet, ita consormatos fuisse significat Biedeselius , ut retis speciem praeberent, quod sane opus reliculatum veteres vocitaverunt. Cum Vero moneat architectonices magister, Vitruv. II. 8 hujusmodi moles plerumque non bene firmas ac solidatas consistere, tamen plura supersunt antiqua aedificia opere reticulato extructa, quae vetustatem ad id
temporis felicissime serunt; cujusmodi sunt: Moecenatis villa , quam vocant, atque Herculei templi rudera in tiburtina regione, tum vero Lucullanae villae, quae adhuc Tusculi prostant, relliquiae. Ea porro erat Iunoniae aedis positio, qualem in omnibus sere a grae cis conditis delubris suisse constat, ut frons quidem templi ad orientem , aditus autem ad occidentalem Plagam respiceret. Iam vero eius area elatior aliquanto fuit, ut propterea per quatuor gradus eo Scanderetur , quot etiam Agrigenti in Iunonis , et Concordiae templis numerantur. Atque heic de gradibus, priscas deorum aedes ambientibus , obiter notasse proderit,
altiores eos , quam qui hodie in christianis ecclesiis
19쪽
occurrunt, extitisse; quin et Poesta num quoddam delubrum gradibus mirae altitudinis instructum est, nemque iis humiliores, qui in agrigentino templo, Thesei que sano Λthenis condito supersunt. Re Vera gradus, de quibus sermo est, plerumque ad considendum unice erant comparati, quum deorum sedes ingenti con-sluentis populi multitudini capiendae, quandoque immPares esse viderentur. Luculenta sunt de ea re Scriptorum testimonia. Tradit Pausanias , in domo quadam non longe a Delphis, gradus extitisse, queis Phocidos legati insidentes conciones habebant; Cicero
quoque ad Att. IV. l. meminit cujusdam templi
ad portam Capenam, in cujus gradibus populus adsidere solitus erat. At Laciniae nostrae sanum singulare quiddam habuit: etenim praeter gradus, quibus e te rior delubri ambitus praecingebatur , quatuor quoquo inlus extabant, per quos quisque lacili descensu a templi limine ad ejusdem pavimentum deveniret. CM-terum ejus magnificentia atque splendor inde adparent, quod amplissimo romanae urbis templo, idest Fortunae Equestris fuerit duplo majus. Quum enim censor Fulvius Flaccus delubro modo memoratae deae, quod Ro mae seri magno sumptu curabat, tectum vellet imponere , dimidiam tegularum partem ex Laciniae sano detraxit, ratus id satis superque fore ad novum illud opus DPeriundum, quae res uberem mox nobis disse-
20쪽
rendi materiam suppeditabit. Quanta aulem fuerit Crotoniensium in Iunonem pietas ac relligio , diserto declarant Livius et Cicero, qui templum hoc nobile,
augustissimum , sanctum omnibus circa populis vocant, nique Bb eis religiosissimo cultum testantur, 8 tum vcro etiam cusi a Crotonialis nummi. Sano Laciniae nostrae estigiem agnoscit Flos Cal. Ill. sol. 324
in duobus numismatibus, numeris VIII, ct IX. ab co designatis, quorum in altero quidem muliebris facies cum Herculea clava insculpta reperitur, alterum vero galeatum caput, vultumque pariter foeminite prae sufert. Haec tamen, quae a Maratiotio desumpsisse Flos asserit, quaeque nos in Opellae hujus fronte describenda curavimus, desiderantur apud Mignonium in Bruti Numismat. - Iam non unum de hoc templo prodigiorum genus, ut plerumque insignioribus locis accidisse comperimus, ethnici evulgarunt, quae res ne cui forte mira videatur, haud dissiculter id totum sacerdotum opera fieri potuit, quo religiono obstrictos habe-rcnt multitudinis animos. DFama cst, ait Livius, aram csso in vestibulo tompli, cujus cinerem nulluς unquam
moveat ventus D 9 Plinius quoque lib. II. 10 l.
ISi a Sex millia aberal ab urbe nobile templum I ipsa urbo orat nobilius t Lacinia, Iunonis, sanetum omnibus circa Populis. I, Liv. lib. XXIV. 3. Dissiliam by Corale