장음표시 사용
551쪽
ob idque praesertim, quod prsclaro insignium virtutum concursu, multipliciqtie optimarum artium eruditione , ad eximius decus ornaretur, usque adeo constanti, vel Ciuium vel externorum studio adamatus & cultus, ut cum coleretur a singulis,cuneum in uniuersum, vel ditieris factionis obseruarent, atque suspicerent, eumque unum Iinus Pontifex tanquam Roman rum Procerum lectissimum collocata ei in matrimonium Lucrotia consobrinae filia, generum sibi ascisceret, cum graui iudicis Rouereae semiliae nomen, sicuti antea Felicem filiam Iordano V Ano .collocarat, clarissimis Romani sanguinis stirpibus insere o- dum existimasset. M. Antonius patre orbatus, quod in Hetrusco bello apud Alphonsum Aragonium militans perijsset, patruis celeberrimis Ducibus adhaesit, a quibus certissimis militiς praeceptis imbutus fuit. In conflictu prope Eretum cum Ursinis secuto, singulares laudes etiam apud hostes acquisiuit. Pro Rege Catholico iii Ludovicum XII. Francorum Regem in praelijstum Cotignotae, tum Glanici fluuij, ac demtim in totius regni
recuperatione strenue militata it. In Florentinorum Ducem et
chus, Pilanum exercitum det,ellauit. Deinde Iulius Papa III. inita confaederatione cum Rege Cattholico alijsque Principibus contra Regem Christianissimum,Columnesium Rauennam tranumisit, qui poliquam eam a Francorum obsidione liberauit,& ad pristinam tranquillitatem restituit; Pontificis ordinatione a uersus Florentinos arma conuertens, Lucam Sabellium Ducem in praelio superauit. Gubernante postea Petri nauicula Leone X. cum numerosa militia ad Veronae, & Brixiς desensionem , dum a Venetis contendebantur se transtulit; quibus Ciuitatibus prς- sidio bene munitis; cum Ioanne Manseone, Mercurio Albanense , ct Iacobo de Uicouarνs Venetorum Ducibus bellum gerit, quia bus deuictis, Lignagum aggreditur, & subicit, nec minori facialitate arcem Laudensem a Gallorum prςsidio custoditam, expugnat . Inde ab imperatore ad Vicentiae obsidionem missus,C ureo dominio eam feliciter submisit,& Ueronam oppugnatam accurrens, ipsam a Francorum Venetorumque bellicoso impetu defendit . Foedere tamen inter hos Potentatus toncluso,R
552쪽
Christianissimus inuictam Columnese virtutem pro se experiti desiderans, quo libenti animo, at non pari serruna, excepto , ad Mediolani obsidionem primam impendit operam, sed dum summo ardore ad illius expugnationem inuigilat , repentε 1 manu hostili ingentis Colubrinae pila ictus , & sibi vitam , & Regi viactoriam inuolauit, cum nondum quinquagesimum aetatis annum attingeret. Eadem etiam pila discrepto, & ad latus cadent camillo, Triuuliij clari simi Ducis filio , cum obequitantes ilia aggere, hostium munitiones inspicerent. Luxere eum atrocissima morte surreptum socis atque hostes paribus proph lachrymis, ideoque uberioribus, quod masculam prolem que paternae virtutis erit haeres,nullam reliquisset. Ios.
gum oppidum capiunt, Comitem Ludovideam infe eis i spectante uxore, & liberis, hastis proiectiis obsiciunt, & cons diunt: sic alij alibi nobiles pellunt, coenobia spoliant, & omnia vastant. Sed in Sueuia victi, qui Dux seditiosorum fuerat caditus; & laxh ad palum alligatus, ut discurrere posset, composito igne crudelissime tostus est,adeb ut vivo carnes tostet pedibus d ciderent, sic alibi etiam plurimi trucidati sunt. Stridanus ad quinquaginta millia rusticos caesos esse autumat. IOANNES MEDICES, iuueniles adhuc traducens annos, nondum coartaneis,sed veteranis quidem Ducibus se paren fecit in armis. Huius inuictissimi H is prima militia aduersus Franciso Mariam Ducem Urbinatem coepit insaeuire; qua nam praecipvh strenuitatis suae gesta in hoc bello enituerint , s lis me moria testata reliquit. Confoederatione postea facta inter Leonem A. Pontificem , Imperatorem , aliosque Potentatus, 1 Francorum vexatione Italiam libcrandi causa: Ioannes iussi Pontificis pro Confoederatis arma arripiens,est incredibile dictu,
quae sibi laudum praeconia, di illis viatorias reportaret. Ad Bia
553쪽
nem asperam quidem commisit pugnam, hostiunt nbn pauca occisorum copia, nec minori animi pristantia se gessit, ut Locu
tenenti suae militiae succurreret; dum paucissimis equitibus copiosum inimicorum numerum fugauit, totam que pretdam des rere coegit: sic etiam pari constantia , Italis militibus opem laturus , cum paucis de suis profundum Abduae flumen intrepidε traiecit, & sub francorum oculis aggresseres dispersit. Pontia fice ad CceLim euolato,ad Franciscum vortiam Ducem Medi Ianensem pergit ,& quot illo tempore adfuεre certamina, tot pariter, Duce Ioanne Mediolanenses decantauεre victorias; pinsertim vero quando Helvetiis ac Frisonibus cum Rege Galliae in Ssortiam Confoederatis tam audacter apud Bergomum se op
posuit, ut maxima confiasione eos retrogredi coegerit, eodemque tempore pluribus Ciuitatibus occupatis a Franchis, potitus est. Denique sic insignibus refertus victorijs, sic immortalibus decoratus triumphis, dum alia vice propε Mantuanam Ciuit tem mirifice dimicabat, inexpectato stlopi ictu, genu grauiten percutitur , quo vulnere ad extrema deueniens , Mantuam semiuiuus translatus,expirauit; pereuntis hercle Italiae fato potiusquam suo, cum vigintis eptem natus annos iam planε mitigata ardentis animi serocia,uti sedatio a secutus conruia priter egri gij bellatoris nomen etiam ad maturi iam, & compositi Imper toris famam contendere censeretur. Tunc milites ad tanti D cis merorem praesignandum, Iuctuosis indumentis loricati, Miliates de nigris balteis vocabantur. Iou. Antonius Fran cui Miamrius sequens de eo Elogium scripsit. sit Eumenidum immane hoe imitabile fulmen ξUnde inuictorum funera mille Ducum. Hoc recidit Medicumflos, hoc noua gloria Martis
oferient era tot cecidere manus ,
Roma gemit crus si rariumsecat ille ut uel Aufiisaeuentusatque caditquesuo As obit. Inque atram reuoluto hoc Adere noctem Arnus6in nigris Albula fluxit aqtri . Illum etiam num acris minixam π vulnera vultu
554쪽
1 a Sobmano Tui carum Imperatore bello petitus, sed rerurn imperitus, ii genioque praesextim imbecillo, atque hebeti, tanquam bellici periculi ignarus, qui minquam castra vidiiset, faciast ei perduci potuit, quo Tomoreus Colocensis Aresue piscopus latalia eo die Hungaris Dux impolitus educebat, vel cunctis fere Proceribus pugnae casum omlii arte vitandum esse consentientibus . Itaque Lukoutcus aliena vecordia, atque superbia miser, & proculdubio exitialis conliiij manceps factus , Solymano ad Mugaccium occurrit, cum nihil tale ausuros Hungaros Tu cae lyuces putarent, nec Solymanus ipse adduci posset, ut Regem hostem tam paucis instructum copiis in castris esse, & congredi pnaelio velle crederet. Vix enim Christiana acies triginta millium peditum, simul & equitum numerum implebat, cum in aduersa ducenta cquitum millia spectarentur. Eum itaque Tomorei audacia Hungarorumque temeritas exitum tulit, ut Cui
ingbuti corona hostium circumdatis, & obsessis castris , Rex i felix, eo quod miserrimum fuit,in ipso margine Danubii aquatione prohibitus, dirigere aciem, & collatis signis confligere cogeretur. Non tulere diu Hungari primi agminis vim quanquaadmirabili ferocia resistentos, nec inulti .cadentes, quando meritas insanue suae poenas darent . Cecidit ante alios vecordi impetu Tomo reus , dc una fere reliqui Duces & Antistites conciso proculcataque toto nostroriim cxercitu perierunt. REX ipse clim in fugam desperatis rebus se proriperet, in paludemia incidit praealtae crepidinis, quam creeundo apprehendcre conatus, equum ardua ceruice erectum in se refloecit, atque ita res
pinatus, in aqua bipalmis gurgitis suilacatus interhi. 1pectante
555쪽
armigero suo, atque eum mox arena sepelliente, ne corpore, a que armis regijs potiretur hostis . Perierunt ad quindecim mitilia Christianorum . Sobmanus Budam Urbem ingressus , aufert . tres columnas ex Orichalco fusas , plurimosque in seruitute: abducit. Ad eligendum nouum Regem Proceres regni Bohe mici conueniunt die 3. Octobris, lema quinta, & Ferdinandum , quod duxisset Annam Ludovici occisi sororem eligunt Reger plurimi, qui coronatur sequenti anno : aliqui tamen Repi e Transylvanum cligunt, unde regnum in extremum peric luna conieetum est. Chit. IouIudovicum sequenti elegio deploravPetrus Angelius Bargaeus . -
Te quoque Sarmatico Ludovice esanguine natum , Et nulla clarum virtute, antiqua tuorum Religio immerito regnispraefecit auitis V oret unde animos ingentes incola Ponti Sumeretes raptis regnaret Turca trophaeis, irorum multa tumefactus caede parentum.
Scilicet is fuerat opibus, qui fretus, ct alto
consilio, inutinas virtute animoque phalanges ' 'Fundere, O innumeras euertere milite turmas Exiguo posses, atque omni arcere furentem Pannonia, insigni confectum clade Tyrannum
Namsi corpus eras sine pectore,si tibi nullam Dis riderant mentem, Rex amantissime, qua te Regibus aequaret sors indignissima magnis :Vitasses dubysaltem discrimina Martis.
Aut cum praesaras animas per vulnera mille
Vidi i Heroasfundentespectore ab imo , Te quoque praecipitem Turcarum in tela dedisses.
Iure igitur tanta fugientem e csde tuorum , Ut turpi ablatus letho, edi contectus arenae Informi cumulo, lachr3mis,inhonore careres, Obruit immersum caenoque undaque lacuna . A Disiligod by Cooste
556쪽
CAROLUS BORBONIVS Princeps , qtii ex Gallijs, Dux
carosi V. iactus cum Monsbergis , qui Germanos pedites adduxerat, concludunt , Clementem VII. Pontificem, armis p tendum. Hoste imminente Romani Proceres a Pontifice m niti, ut opes ad comparandas copias, ad repellendum latronum exercitum conserrent, nec sumptus in rem militarem suppedit runt, nec ut par erat expediuerunt arma. Extant Philini Beiaruo ad Fridericum Caluarium Commissarium Apostolicum literae die 4. Maii datae, quibus significabat Aquampendentem,
S. Laurentium ad cryptas, ac Viterbium exulum proditione occupata, de salute urbis iam desperatum: Triginta hostium mirullia sub signis recenseri: alia parte Columnenses decem militum millia coegisse, ac Pontifici itinera, ne fugam capiat interclude re: in Vrbe Laurentium Cerium quinque militum stlopetari rum millibus urbem Leoninam tueri. In sequenti die quinta Maij hostis comparuit, atque scalis ad muros applicatis, bis non fine caede propulsatus est; Cum Borbonius Dux segnius rem agi
arbitratus, ante omnes prouolauit, atque in ipso tertiae impres- sonis furore, glande petitus occubuit: cum ante a Pontifice una cum Germanis, Hispanisque , quos ductabat, anathemate suisset perculsus. Non tamen Ducis nece consternati Germani, tecti nebula, quae eorum conatui fauit, transcendere muros , ac transtyberinam urbis regionem obtinuerunt. Eodem die prono in occasum sole clim pontes rescindi iussisset Pontisex, & R mani factionis Caesareae fiducia fraeti insanirent, adeout angustos pontium aditus milite, & vallo tormentisque non munirent Prninatim per Sixtinum pontem in urbem irruperunt, quam carinde,incendio, rapinis, stupris sine ullo profani, vel sacri discrimiane compleuerunt. Intersecta in illius impetus, & iuroris ard re circiteruquatuor hominum millia seruntur,ctun ipsi e suis miti Ie in moenium expugnatione amisissent. Contigis, inquit Petrus Iustinianus lib. I a. pag. 43o. miserabilisfoedaque Romanae urbis direptio, quatis olim nec . Gothis, nec ἀ Longobardis, Vandalisque
557쪽
Dcta legitur. Et infra . Milites in omne crudelitatis genus m das multas urbispartes incendunt , facra profanaque diripiunt ,
omniaque fuga, tumultu, terrore, ac caede replent: nee Cardinales,
Episcopi, ceterique viri religios impias depraedantium erigere maianus . AEdes quoquesacra ad unam omnesspoliataesunt , vasaque libatoria diuinis rebus dicata inpraedam nefariὰ acta, ab altariis busque ablata aures cruces,pretiosa candelabra acerdotalia indumenta, atque Usque infacr ncta Dominici corporis tabernacula rapaces manus iniectae,omnesque tandem Eccles arum thesauros barbaricosast , immanique auaritia crudeli3 hosis expilauit, atque in Religionis Christianae ludibrium virgines sacras vel violauit, Ῥel expoliatas in publico nudo corpore traxit: ceteras quoque matronas eadem ignominia assecit: nullumpraetereis fuit genus hominum, nutata tota Roma vel publiea , vel priuata domus , qu sfurentisfacrii sique hsis manus euaserit . Raynadd. Ioannes Gabius Borboniosequens Epitaphium s cripsit. Dedecus Aruern gentis, patris improba Iabes
Tranifuga qui leuis ci perfidus hosti erat ,
Ictu υn iratus temerat; in limine Romς , Ne se victorem cerneret, occubuit. Debuit haud alias siverispersoluerepoenas Persidus ante homines, impius ante Deum .
Geoetius Franspergius vero Boi bonij socius, patria Sueuus, Lu- theranae impietati ad insaniam deditus, Italicam expeditionem eo consilio susceperat, ut suis manibus summum Pontificem strangularet laqueo, quem auro intexendum curauerat , gestaratque in sinu , identidem suis ostentans veluti de egregio facinore, quod furiali animo conceperat; vertim diuina ultione δι ipse percussus, ex equo corruens infelicem animam Sathanae
IBRAHIM Bassa, sed mani Turcarum Imperatoris intimus , &gener, cui promiserat Solymanus nunquam interfectum iri, sed gratiam perpetuam fore : at vero clim Ibraim iam potentia
558쪽
inualesceret, floreretque aut ritate &Opibus, suspectus ei cospit esse, cuius & ex parte fuit detecta perfidia . Quippe ferebatur cum Italis quoque secreto pepigisse foedus , ut Turcarum , imperium in se transferret. apropter eum Solymanus due I Mariij huius anni, ad coenam secum inuitauit: qua finita, clari de certis negotijs inter se collocuti, iam cubitum pergerenti Ihraim quoque suum ad conclaue secessit, & in lecto se composuit . Quippe quoties ad Solymanum noctu qui accedebat, in ipsius Imperatoris Saraio cubabat. Cum obdormisset , interfici hominem Sullanus iussit; omnesque facultates ipsius di opes, Gsco addictas, thesauris suis in serri. Annal.Turc.
ANNA BOLENI A Vicecomitis Richefordiae filia, de Elisabethae Angliae Reging mater, quam loco uxoris HenriissVIII. R ex Angliae habuit, Catharina uxore legitima contra I ges humanas & diuinas repudiata, ipsam adulterij suspectatnia,
minime tamen conuictam, capite plectit. Hoc eodem anno moritur Catharina, ideo Rex statim aliam uxorem ducit.Cibi. A, C H l IIII.
ALEXANDER MEDICES Etruriae Dux , quem Laure
lius iunior, qui Umbriae Principatus titulos affectauit, ex materna ancilla furtivo congressu susceperat, ad Etrusci imp xij fastigium ideo prouectus,ut inde grauiore casu interrupta selicitate prsceps daretur . Clim enim legitimo coniugio non co tentus vagas libidines sectaretur, facilem sibi in necem aditum aperuit, tanta quidem socordia, ut post insidias, quas et Hippo-θtus patruelis neserie tetenderat, diligentissime vitatas, in ali rius propi nqui, familiarissimique sodalis inusitatam perfidiam inciderat. Is erat Laurentius Medices aetate squalis, sanguine coniunctus, nulla lacessitus iniuria, & magnis affectus beneficijs, menstruaque stipendij obstrictus liberalitate, qua maxime eius perfidiae fama prsgrauari potuit . Eum namque hic tam improbo quam perfidioso promissi lenocinij nomine in domum suam, suumque cubiculum & Iectum facile perduxit adamatae mulieris aduentum mentitus, sicut incautus, atque miserrimus Princeps
559쪽
a ceteris omnibus accurate cauere solitus , quam ab ipso proditore, quem maxime diligeret, mactaretur; Intempesta namquon ine altε sternentem Laurentius gizdio per costas adacto transfodit, propereque erectum, & acceptum vulnus acri morsu vindicantem , admouentibus manum duobus seruis quos induxerat, quinque vulneribus confecit , impetrataque facile a praesecto tessera publicis vectus equis Bononiam effugit, patriae libemtatis oblitus, occupante animum salutis cura , ut intactus euaderet. Nam qui liberatae patriae laudem appetisse videri volebat, nihil plus tanto admissio facinore effecisse iudicatus est, quam ut Principe amicit simo nefarie atque ignobiliter interempto, Cosmum ex priuato odio capitalem hostem suum, ad Etru-icij Imperii potentiam quam vers virtuti facta promittebant, proueheretur,& ipse demtim publico Senatus iudicio damnatus, obiterque Venetijs angusto in calle trucidatus, parricidij poenas dedit. Iou.Antonius Vacca sequenti Epitaphio, sic Alexandrui
Pos belli clades varias, o uneraseuis Motibus Etruscae ciuilibus edita terra Gm populos placida compinos pace tenerem, . Perseius agnati me perfida dextra nefandi Sustulit, e pes ille meas, spes ille meorum Atque suas omnes, Opublica commoda fregit.
que adeo pensi,Φsancti nihil improba duris
Invidia, atque atro mens dira agitatafurore.
Ergo iterum infectum civilisanguine ferrum
PETRVs ALoYSIVS FARNESIVS Dux Placentiae α
Parmae, Paulo III. summo Pontifice, clim se in adulteria , vagasque libidines effunderet, clientum sitorum rabida in is odia accendit, itaque constata in eum cruenta coniuratio est ,
. Tet a cuius Disit iroo by Cooste
560쪽
cuius fuit rigi inus Landus , qui illum incautum in ipsa arce Placentina, quam tutissimam opinabatur,decimo Sel tembris multis vulneribus confodit. Sic trucidatum , abscissis per ignominiam genitalibus, coniurati altero pede suspenderui iue fenestra, unde magis o soro urbis posset prospici, satiatisque eo spectaculo ciuibus deiecerunt praecipitem in fossam oppidi, in qua conculcatum est cadauer ab insana plebecula, & vltra mortem in eum saeuitum . Coniurati vero libertatem , nomenquo Caesarcum conclamarunt, moxque Ferdinandus Gonzaga Ins briae Praesectus multo succinctus milite Placentiam prouolauit , Arcemque Caesarianorum militum praesidio muniuit, antequam Bononiae protegatus collectis copijs precurreret. Gannaga ille scelerum vindex acerrimus, hoc anno praefuctum Comensemia, qui captiui cuiusdam uxorem falsis promissis de marito liberando inductam stuprarat, & tamen ipsius virum intersecerat, silia pendi iubct. A H. RO C H R. IIII.
GEORGIVS Dux Metapolitanus, in obsidione Francossi
tensi, dum Ligulas extra tentorium adstringit, repente 1 manu hostili tormenti bellici laxata rota, interficitur. Cbit. A RV O c H Is 3.
MAVRITIVS Elector Saxoniae, de Albertus Marchio Bra
deburgensis in mutua odia incensi belligerantur. Die o. Iulij pugnatum est in Saxonia , non procul ab vibe Brunsviga, ad Pagum Peina, in qua pugna etsi victor fuit tamen praeter Electorem ipsum occubuerunt Carolus Victor, o Philippus Magnus Duces Brunsvicenses, & Fridericus Princeps Lune- burges iis, & Comites quatuordecim . Perierunt ad quatuor millia militum . Capta sunt signa' quinquaginta peditum, I 4, equitum , sed victor lethaliter vulneratus biduo post moritur, anno aetatis 3 a. In gubernatione successit Augustus Et ctor. Albertus vix elapsus, iterum copias colligit, Elect
itali ex Dania reuertenti insidias struit, quet tamen fiustra su