De eventibus tragicis

발행: 1696년

분량: 609페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

TRAGICIS PARS II. 333

runt. Deinde cum Henrico prope Brtiniuicum iterum , ac ter tio pugnat, sed semper vincitur . Clim vero Episcopi , & N rinbergenses Alberii ditiones inuasissent, ipse Abertus eo redit, quem insequitur Brunsvicensis, & Albertum tandem omni diatione exuit, praeterquam Blaseburgo , de Suinfurto , quod propter hyemem obsideri non potuit. Chit.

MVSTAPHA filius maior Solmani Imperatoris Turcici,

cum fractis Persarum opibus ad patrem redijsset, magno exercitus fauore & clamore exceptus est , qua re offensus pater filium strangulatum in cubiculo, mox in exercitus conspecturi proijci, & per praeconem hoc proclamari iubet: Unus es Deus in

Caelo, unum etiam Solmanum in terris Imperatorem esse oportet: quo audito exercitus attonitus conticuit.Amurathes Geamir iunior natu biduo post veneno sublatus est, quod de fratris interitu ingemuisset. Tertius frater Baiarathes metu patris ad Regem Persarum confugerat, is statim per Legatos reuocatus securi percussus est. Remanebat Selymus, cui pater etiam ipsi minas intentasset, nisi solus superesset. Annal.Ture. Sequenti anno in Turcia exortus est quidam , qui se diceret Mustapham Solymani filium, sed hic tandem captus, uncis, siue creagris dilani

tus est. Zachut.

ED VARDVS VI. Anglit Rex adolescens sagacissimi ing

nij, lento veneno a Ioanne Durieo Nortumbriae Duce tollitur die 5. Iulii , anno statis i6. regni 7. Dudisus ille silis sui uxorem Ioannam Sistolaiam, quae propinquitate regium stemma attingebat, succedere vult, eamque in aulam inducit. Sed populus praefert Mariam sororem Eduardi, quae regnum nacta. , Dudisum capit, & supplicio cum Ioanna Suficia afficit,regna que annos quinque, & statim hoc anno mense Nouembri, a dicata heterodoxa religione,Pontificiam restituit,& authores diauoriij Henrici patris cum Maria anno I 332. facti, capite plectit, ut & alios. Cbit.Buchol.

562쪽

DE EVENTIBUS

PETRUS STROZIVS nobilis Florentinus inter Duces fa

ma clarissimus postquam ab augustis armis Caroli V. Patriam, conciuesque defendit, ad Pedemontanas partes pro Rege Christianissimo , contra praefatum Imperatorem militaturus perrexit: ubi in repetitis conflictibus immortales glorias ade tus est. Postmodum cum ad Flandriae confinia bellum translatum esset, sub hostium aspectu , Martisio subsidium pristitit , &

aneisum Estensem equitum Ducem vicit in praelio, cumqu belli captiuum reddidit. Inde regio iussu in Italiam reuersus , aliisque Ducibus associatus,cum Imperialibus item contendens; at belli euentus clim semper incerti sint, illorum potentiae tandem cedere coactus est. Nihilominus unquam de fortuna di fidens, iterum militum coadunatis reliquijs, ad Pedemontem se transtulit, ibi Albam ab Imperialibus munitam, expugnauit.Ludouiso XII. e vita sublato ; ab Heseico II. regni succestare P tres in Scotorum subsidium contra Anglos transmittitur, in qua bellica expeditione, haud parum commendari promeruit, sicuti etiam in expugnatione Cimittae, &in defensione Metinae Ciuitatis ab Austriacis obsesset . Interim bellica seditione comm ta inter Pontificem, dc Philippum II. Regem Hispaniarum , dum Petrus Pontificiss armis praesidebat, apud Ostia

Tyberina cum hostibus ad certamen venit, quibus ab arce rei etis,etiam forte propugnaculum ab ipsis constructum, una cum Vicovaro mirabiliter occupauit. Demtim in Galliam reuocatus; contra Anglos forti animo nrpliaturus aciem instruit,& belli fortuna cum hoste tentata, adeo propitius fuit euentus,ut Calesium,aliorumque locorum gloriosa expugnatio clarius demonstrauerit: quapropter audacior factus ad Imperialem exercitui penitus di1perdendum se conuertit. Sed fraudatus a desideriosito, sic de eo cecinit.quidam Poeta: Isferiens perit dum victor mulnerat is,

Victus scisse ictu, victima mortis

563쪽

T AGICIS PARS II. 33 I

scripsit alter: Tormento Pctre StrogZa iaces an imine λ Piachrum es Non hominum manibus,sed cecidisse Deum . A V O c H R. II s.

HENRICVS II. Rex Galliae, re & nomine Christianismus,

Catholicae fidei strenuus defensor,& Lutheranae sectae acerrimus persecutor, qui comminatus fuerat, se ex Lutheran rum cineribus montem maximae altitudinis & latitudinis confecturum, cui vix sii nilis in Gallijs extaret. Cum Parisius nuptiae Philippi II. Hispaniarum Regis cum Elisabetha eius Lia celebrarentur , & in Iudis eqtiestribus Gabrielem Comitem Mongo merium porrecta hasta ad certamen equestre inuitaret , & inuitum cogeret, vomerius cum Rege concurrens hastam quidem eleganter super Regis thoracem ferreum fregit, sed galea regis non satis clausa admisit tenuissima quaedain stagmenta hastae Mongomerianae, quae supra oculum Regis per cranium in cer brum penetrarunt, ex quo vulnere cum grauissimos cruciatus nouem dies tolerasset, io. die Iunij intra duodecimam & primam diei horam expirauit, anno aetatis sue 4 I. regni t 3. Succes sit Franciscus II. aetatis annorum I 6. qui regnat tantum quindecim menses: Succedit ipsi frater Carolus IX. puer adhuc , qui regnat annis I 3. Mongomerius vero anno I s 73. Lutetiae in publica platea securi percussus est, crimine perduellionis ei aflicto. Bucb.Benedictus Uarchius sequenti elogio sic eum celebrat . , avid Regem vere Regem, lateque potentemPμaesantem bella Regem,su sque Minerua iInsignem addeceat cire Henrire laboras

Henrice Francorum deeus, ac noua gloria gentis,

Non alius quisquam citius, meliusve potes te

Patre docere tuo magnum bene conme patrem Patrem imitare tuum, quo nullus tempore in omni omnibus in rebus maior fuit, aut erit unquam. Ex illo virtutem omnem, verumque laborem Fortunam ex alijs tantum, didicisse memento.

564쪽

Ioachimus Rellatus sic eum commendat: Optatam Henricurpacem concesserat orbi , cesserat ac toto Martius orbe furor. Indoluit Mauros belli indignatus alum Ad placidae mentem vertere pacis opus.

Ergo illum Iis ludentem praelia bellis Euolat emisso dum violentus equo , Pereulit imbelli conframe e pidis ictu , Ludentique ferus feria damna tulit. I nune-Marti, Princeps, coinde cruento , In media quem Ac ludere pace iuuat.

ANTONIVS BOR BONIVS Rex Nauarraeus ad Pontisti

cios a Reformatis desectionem facit: & primus exercitum Regis contra statrem Ludovicum Borbon. Principem Condaeum,& alios resormatae religionis ipsi adhaerentes educit. Verimata dum Rotomagum urbem obsessam grauiter oppugnat , globo tormentario ictus, occumbit , die II. Nouembris , anno aetatis 4y. Bucb.

FRANCISCUS DUX GVISIUS Caroli Lotharingis, &

Guisiae Ducis filius, Cardinalis Lotharingij frater , de C atholica religione optime meritus, utpote qui, flagrantissimo pie tatis ardore Huguenottam perfidiam debellabat; sed ab hostibus insidijs impetitus , proditoriε dum Aurelias obsidet , occiditur, cui solemni pompa Tridentini Patres iusta persoluere. Rarnata. Ioannes Passeratius sequens Epitaphium scripsit: m fatuis tumulum nilsum Nomen O Vmbra Elysium uix incolis Vmbra nemus e Nomen ab occasu solispertingit ad ortum . Me ne putas ullo marmore posse tegi e

565쪽

NICOLAVS SERINIVS Comes, heros fortissimus , Zige

tum a Solymam Turcarum Imperatore cum ducentis armatorum millibus obsidione cinettim, acerrime defendit; ta dem tamen decima quarta oppugnatione expugnatum est. In illius autem expugnatione singulare specimen fortitudinis suae Serimus edidit. Clim enim per totum mensem obsidionem i genti animo toleraget, ad extremum fame, siti , omniumque rorum inopia ,&miserabili tot mulierum, de infantium eiulatu pressus, ac omni alio auxilio destitutus vltima experiri voluit rante eruptionem igitur pretiosa vestimenta promi iussit, eaque

pro lorica induit; gales item loco galerum sumpsit ex villoso serico, palli, in qua magni pretij adamas inclusus erat,& ex qua

pennarum ardeatinarum fasciculus cristae instar assurgebat, i signi; gladios praeterea quatuor ex armamentario produci imp rauit, quorum unius acie tentata eum sibi delegit, reliquos i ter amicos distribuit; hec arma sufficere ei dictitans , qui expeditius pugnare , quam diutius cum morte certa luctari mallet rium claues a cubiculario allatas in tunicam interiorem insui mandauit, & una in o. aureos, eius qui se intersecto potitus es set, primium: & ita ducibus, & militibus omnibus in aciem inis structis,& mascula oratione confirmatis,post nomen IESU ter inclamatum portis arcis apertis stricto gladio, ante suos intrepidε exiuit, ac generosissime inter consertissimos hostes pugnando in ipsa porta vitam amisit cum insigni nobilium Hungarorum,str nuorumque militum numero . Caput toties nominato Serinis λΤurcis quorum ad 3 o. millia desiderata fuere amputatum, ctaculi causa circumgestatum , tandemque ad Maximilianum Imp. missum est, ad cuius patrem Ferdinandum idem Setinius caput Cateianeri a se obtruncati serico inuolutum attulerat,&Christiani, quotquot Martis vis reliquos secerat, crudeliter ii terempti sunt: exceptis paucis,qui Turcicis pileis tecti cum m lieribus,& infantibus in seruitutem miseram abducti. Expugnati autem Ligeti Sobmanus laetitiam non sensit. Siquidem triduo

566쪽

338 DE

ante, die 4. Septembris in castris dyssenteria mortuus , cui paucis post diebus substitutus est filius eius Selimus II. De Solyin no sic cecinit Ianus Uitalis. Ocia quem nunquam tentarunt mollia, quem non Deli Uregit desidiosa Venus, Regnatorem-Mymanum en aspice qui rus Scillaeam ignoras terribilem ingluuiem, AEnpium illa inhians, inhians Indosque, Getasique Pannoniaeque arces, indomitamque Rhodum Ui magna aggressus rapuit, te vindice Caesar Euasit rabiem sua Uienna suam, Et nunc immitis faeta truculentior ursa

In latebris singit funera nostra suis,

Interea dum nos vigilantessertimus, illa somniis, nobis integra Regna vorat. A O CHR. 11'.

HENRICVS ST VARDVS Rex Scotiet, Iacobi UL pater,

fraude & latrocinio Reginae uxoris strangulatur, di puluere tormentario aedes , in quibus cadauer erat, euertu tur, die ro. Februarii, & paulo post nubit Bothuelio suo adult

ILHELMUS GRUM BACHIUS cum sociis c qui He

bipoIensem Episcopum interfecerunt, urbem ipsam postea interceperant, & hostiliter diripuerant , pacem publicam in Franconia turbantes iam ante a Caesare proscripti , noua proscriptione omnium imperis ordinum consensu aggravati sunt; de Dux Saxoniae Ioannes Friderisus iunior, captiui Electoris filius, quod Grumbachium proscriptuna,aliosque pertinaciter foveret, proscriptionis telum ipse quoque persensit . Executio huius proscriptionis demandata fuit a Maximiliano II. Electori S aconig Augusto, qui subditos a fide & obedientia Ioannis Fria derici auocauit. Illi vero huius admonitioni nullo modo par bant, quin potius ad defensionem Ducis sui se se parabant. Au. sustus itaque urbem Gotham , de adiacentem arcem in qua

567쪽

Ioannes Friderieus Saxo, Grumbachius , & alsi erant, obsidioni cingit,& acriter oppugnat. Tandem urbs cum arce post quatuor mensium obsidionem, Commisiariss Imperij, &Electori Augusto tradita est die i Aprilis anno i 367. die Dominico, & arx

inuito, & multum deprecante Ioaame milhelmo, fratre Ioannis Friderici,in perpetuam rei memoriam solo ς quata. Grumbaebius,& Chrisianus Bruch Cancellarius homo superbus, ambo vivi inquatuor partes dissecti sunt. alij quidam,inter quos David Batim garinerus & HieronImus ἀ Brend in decollati fuere. Dux Ioannes Viennam. indὰ Posonium,& tandem Neapolim Austriet captiuus abductus est, ibique ad mortem usque permansit per alia quot annos . Hic fuit tragicus eorum exitus, qui consilia domutando Reipublicae Imperii Romani statu tractasse dicebantur. Sumptus huius belli ad florenorum Principes Imperii Augusto Electori restituerunt. chri.

ANNEVS ΜΕΜ ORANTIUS a Francisco Rege Franco

rum ob tantae virtutis merita, Galliae magni Comestabilis titulo decoratur : Is,bella gerente Rege cum Carolo V. Augusto, in cunistis, & prqcipue in memorabili Papiae conflictu, semper inuictiissimi Herois famam adeptus est. Igenristis II. Francisco succedens, dum magis magisque bella pretinebant hostilia , suis cum Mauriti, Saxonum Ducis,aliorumque Principum confoed ratis armis, Memorantium totius exercitus Ducem praeficit ,&quam proficua Collegatis, haec esset electio, comprobauit euentus: nam Imperialium furores bellicos adeo repressit, Jc extinxit, - ut ad felicem Metis, Tutelς,aliarumque ciuitatum expugnati nem, viam aperuerit. Deinde Philippus II. Hispaniarum Rex dum Galliam cum forti exercitu invadere tentabat , Anneus i uicta constantia se opposuit: & aspero quidem commisso certamine cum Duce Sabaudiae Hispaoorum armis imperante , nor sine e utraque parte sanguinis effusione; tandem ipse ex vulnerum copia debilitatus, a Saba udo in bello captus est: Vertim inter Reges pace composita, liber euasus,a Carao IX. Henrici se cetare apud Lutetiam Parisiorum ad rebelles Hsreticos reprimendos mittitur, sed infelix euentus denuo in hostium capru-V ii a ram

568쪽

ram tradidit: Paulo post iterum solutus, & liber effectus, ad pugnam reuersus, velut alter Antheus, e lapsu vires assumens,n bilem victoriam consecutus est, in qua tamen letaliter percus.sus, crudelis Parca, dum ei viis stainen prscidit , tam gloriosa victoria perfrui denegauit. De eo in Templo P P. Coelestin rum Parisiensium legitur hoc Epitaphium :Adssa viator non leue spretium mors. Hoc grande paruo cor duplex iacet loco, Regis, Ducisque: Regis Henrici, Ducis , Memorantij Anias, per gradus quis Deos Ad militaris ordinifrastigium Peruenit, ct res maximassul maximis Domifori ur Regibus gessi tribus, Francisco, er Henrico vltimoque Carolo . Sed praecipua quo singularis & fides , Inter Ducemque, Regem, O Henricum foret sata, eordatissit amborumsmia Rex sese poni. Pignus haud dubitabile βuod iuncta eorum vita perpetuo fuit , Hic iuncta quorum mors habet vitalia . Ioannes Auratus aliud scripsit: Octo qui decies peregit annos , Octo praelia qui cruenta gessis , Octo vulneribusfuit peremptus. Septem dicitis esse vos, nec octo. Seprem υulnera fecit hostis extra ,

Octauum Asi feeit inius ipse

casum se patria dolens inulta .

LUDOVICVs Comes Natauius, Auraici stater, Hispan

rum copias in Frisia inter Helliger laeum,& minshotunia prope Groningam praelio deuici caeso ipsorum Duce Ioanne C mite Arenbergio, Frisis Gubernatore, in qua Adolphus Comes

569쪽

pis Auraici pugnans, occubuit, 2 i. Maij. Bacb. . Ω 'ERDINANDI Ducis Albani mandato: Giubertus, dia Themidorus Barones Battenburgij seatres, una cum I 6. Nobilitibus, coniuratibnis nomine damnati, die i. Iunij , LamuraIων xo Comes umondanus, Flandriae, dc Austriae Gubernator, vict rijs aliquot de Gallo partis celebrisi, aetat. 6. Et PhilinM-- morencius Comes Belgici maris Praefectus, aetat. yo. ordinum Consiliarij, & Equites aurei Velleris,dic Iunij,Br xellis capite truncati sunt. A N o c H R. Is 69.

LUDOVICUS BOR BONIVS , Princeps Condaeus, haeros

fortissimus,patrisque propugnator acerrimus, ad Irnacum prope Engolitam fortiter pugnans, & vulnerato equo concia dens, primum a nobili Saniano captus, deinde contra fidem datam a Montesquio, Henrici alesij Ducis Andegavensis excubiatorum Prssecto, selopeti glande traiectus , occubuit r3. Marth: relictis post se quatuor filiis, Henriaco Borbon. Principe Condato, Francisco Borb. Principe Contiaco, Carolo Principe Condaro , dccarolo Suessionum Comite. Coment.rer.Gallic. A O CHFL. I Tr.

IOACHIMVSII. Elector Brandeburgensis, clim praefuisset

annis 36. die 3. Ianuarij, clun hilariter coenasset, vi veneni extinguitur, quod in Maluatico ipsi cubitum ituro Iudaeus quudam familiaris miscuerat, quod scelus tandem post quinque a nos ab uxore Iudaei proditur: succedit ipsi filius Ioannes Georgius,

MARCUS ANTONIVS BRA GADENUS Venetus, Pro

sectus urbis Famaugustis, olim Salamis di , in Cypro,ctim undecim meusibus obsidionem tolerasset, & ad pmniunia rerum inopiamredactus esset, deditionem secit his . legibus: et v tVenetia vite concederetur incolumitas, & tuti cuin armis suis,

570쪽

& saeuitatibus in Cretam deducerentur: Graeci domos suas ii colerent, possessionibus suis fruerentur,ritu Christiano viverent. Quibus conditionibus a Mustapha Bassa initio mensis Augusti anno I 372. laudatis, & approbatisi ipsiusque manu stibsigitatis: die quinto dicti mensis produt ex urbe Bragadenus, sub quo defensa suerat hactenus,& cum illustri virorum nobilium comitatu in Mustaphae castra venit, eique claues Ciuitatis,quod in deditionibus fieri solet, obtulit. Exceptus initio comiter a Mustapha, mox ab illa crudeli bellua,per summum scelus violata fide, plerosque ad transtra relegat, multos occidit, demum Bragad num naso & auribus mutilat, & viuum excoriat die Augusti. Laurentium rivolam Paphi prssectum , qui &ipse cum ali sFamaugustam singulari virtute propugnarat, suspendio Must pha necari,ceteros dediticios immaniter contrucidari iussit.Tu carum, qui obsidionis principio in uniuersum ad ducenta millia censebantur, durante Obsidione octuaginta millia perijsse constat. Annal. c.

CAROLUS IX. Galliae Rex, ut reformatae religionis Princi- .pes in una velut muscipula, ut ipse loqui solebat caperet, instituit nuptias celebrandas Lutetis asta Henrico Borbonio Reg

Nauarraeo, & Margareta Vales a Regis Galliae sorore, & euocatos cunctos cum coniugibus, liberis, & reliquis ciuibus, nulla , sexus, aut aetatis habita ratione, in suis domibus, & lectis truciadat, tam Lutetiae, quam alijs in urbibus, uno eodemque di , qui erat illucescens D. Bartholomaei. Similes lanienae Tholosae, Rotomagi, Diepae, Meausiς, Burgesiae, Aureliae, & Lugduni

fuerunt, ut intra paucos dies multa hominum millia iugularem tur. Estque hic annus a Vesperis Sietilis 29o. Hunc annum haec verba iudicant, collectis numerorum literis . LVtetra Mater

I Vos natos De raUIt. Immo Rex carolus ipse gloriatus est in literis ad Pontificem XIII. de numero caesorti haereticorum, quod eorum LXX. millia occidisset,leste Onubrio: Alijque fide digni Historici referunt, intra 3 o. annos, ab anno Chr. 1 3 so. usque ad a s8α nongentis centena millia hominum

interieba esse in Gallia, Italia, 1 Hispania, Anglia, & Belgio. I

ter Diuitigoo by Coosl

SEARCH

MENU NAVIGATION