장음표시 사용
2쪽
Um Philosephiae Sinicae nomen huic libro
praefixum intueris, Amice Lector, ne cogites velim cursum Philosophicum, qualem moderni nunc Philosophi tradunt. Rem, non artem loquor; materiam & scientiam, non formam &ordinem propono; Veterum more Philosophiam ap pello. Haec juxta illos nunc virtutis, mentisque cor rigendae studium; nunc reme rationis operatio ac vitae lex; nunc rerum divinarum humanarumque scientia ; nunc habitus intellectus sapientia & prudentia constans, & hominis actiones gubernans nuncupatur. Unde duplex Philosophia exurgit; altera speculativa, quae in perscrutanda reru veritate suam exercet industri am; altera practica, quae in dirigendo humanarum actio num ordine, certas leges p aescribit. Illius praesidio, quod rverum est, attingimus; hujus ope, quod honestum est, asseq uimur. Istam igitur Philosophiae rationem in hoe opusculo, quod in tres partes seu Tractatus distinxi, sequor. In primo Tractatu, speculationis veritatem; in secundo & tertio, operationis honestate .maxime specto. In primo de sublimissima antiquorum Philolo phorum indagatione, de vera, inquam, primi Entis cognitione, ad quam pene tota Aristotelis Philosophia
3쪽
ultimo reducitur , singillatim edissero ; & utrum Sinae veram primi Entis, primi Principii, primi rerum Effectoris aut Dei notitiam tum olim habuerint, tum hodieque habeant, investigo; nec tantum intrinsecas primi Entis persectiones, & extrinsecas ejus operationes
juxta Sinarum mentem discutio, sed etiam quid ipsi de Intelligentiis aut Spiritibus sentiant, perquiro.
In Secundo variae Sinarum Ceremoniae tam erga
Parentes, quam erga Benefactores desunis os adhibitae&recensentur dc perpenduntur, moralisque illarum honestas indagatur; sive inquiritur, utrum isti parentales actus, qui sunt & satis singulares & plurimi, aliquam rectae rationi dissonam, naturalique lumini, quod Deus signavit super nos, adversantem deformitatem; an potius ingenitam & specialem debitae gratitudinis aequitatem includant ZIn tertio ea, quae Sinae circa rectam humanaru actionutam privataru &domesticaru, quam publicaru normam sparsim in suis libris sine ordine, & ex data occasione tradunt, documenta ac praecepta succincte reduxi ad ordinem Aristotelicum; & ex iis brevem Ethicam Mo. nasticam, Oeconomicam, Politicam efformavi. Denique ut istarum rerum Sinensium dissertatio, nes fierent Τibi, Amice Lector, clariores, notiores, iucundiores; historicam notitiam tum Rituum quos habent, tum Spirituum quos norunt Sinae, ex ipsorum libris excerptam, ad finem operis judicavi annectendam. Itaque
4쪽
Itaque quemadmodum antiqui Philosophi, ac maxime Platonici Philosophiam distribuerunt in Rationalem, Naturalem, & Moralem; sic Rationalem in primo Tractatu, Naturalom in secundo, Moralem in Tertio utcumque & quasi expreissam, aut saltem adumbratam
Quod attinet ad veram primi Entis notionem; non tibi mirum videatur, si illam Sinae recentiores terminis paulo abstract i oribus aut obscurioribus involvant; dc plerumque generalibus Caeli, Naturae, Rationis, & ejuLmodi nominibus Primum Principium exprimant; cum istae voces & locutiones antiquis Graeciae Philosophis, disserentibus de prima omnium rerum Causa, adeo fuerint familiares. Quid enim frequentius apud illos re perias, quam istud nomen Διναι, seu Ratio p quid usitatius quam natura Z Unde si illa abstram nomina ad
veram Dei essentiam indicandam non suffcer'at; necesse foret non tantum Sinas, sed etiam omnes illos veteres Philosophos nigra Atheismi labe condemnare, adeoque asserere totum mundum, excepta Iudaea, parte exiguissima, ante Christi ortum per tot saecula, veri sui Conditoris & Remuneratoris ignorantia laborasse ;quod certe nec fana ratio admittet, nec Divinae proVidentiae videtur conforme.
Deinde nec verba ambigua, obscura, imo & pene adversa, quae quandoque in libris Sinicis reperiuntur, huic insitae veri Numinis cognitioni obsunt, cum illa
5쪽
notioribus & clarioribus satis alibi explicentur aut refellantur. Ecquos enim in orbe libros proferes, praeser. tim doctrinae praecepta tradentes, in quibus sub inde obscura & ambigua non reperias Z imo in ipsis sa cris codicibus, si soli verborum cortici inhaerere volu
eris, quam multa dissicilia, & primo aspectu quasi pu
gnantia invenies 3 Haec pauca, quae possunt ad nostram rem facere, tantum appono. Fides docet Deum esse unicum; & tamen Deus ipse Moysi dicit: ecce con tui se Deum Pharaonis. Exod. 7. I. Dii fortes terrae vehementer elavati sunt. Psal. 6. IO. Deus serit in Θnagoga Deorum; in medio autem Deos di dicat. Psal.
8 I. I. Deos vidi Mendentes de terra. I. Reg. 28. I 3.
Ex his non infers dari plures Deos. Pari modo spiritus Dei est bonus; & tamen dicitur: Ros Hem alteram inis
vasit spiritus Dei malus Saul. I. Reg. IS. IO. non datur in mundo vacuum, aut nihilum; & tamen dicitur: extendit Aquilonom super vacuum, oe Usendit terram super nihilum. Job. 26. 7. Caelorum concentus sunt somnia Puthagorae: & tamen dicitur: tauis enarrabit caeso-rsi rationem, di concentum caeli quis dormire faciet Z Iob. 38. 37. Non hinc arbitraris ista infinitae Dei bonitati, veracitati, sapientiae adversari. Praeterea Angeli in libro Jobi dicuntur filii Dei. Euadam autem die cum ven sent filii Dei, ut auferent coram Domino. Job. I. 6. &tamen Gen. 6. a. dicitur: Videntes s ii Dei filias hominum, quod essenipulchra, accceperunt bi uxores ex Omnibus
6쪽
inibus quas elegerant. Non inde tibi fingis Angelos matriimonio conjunctos, aut ista de Angelis intelligi.
Quemadmodum igitur hujusinodi sacri textus nec verae Dei, nec verae Angelorum notitiae repugnant; ita etiam ea, O ed exclusa prorsus quacumque similitudinis aequa litate quae in Sinarum hbris obscura ac implexa interdum occurrunt, non debent veri Numinis, & Intelli, gentiarum secundarum aut Spirituum cognitioni adversari, dum ea in aliis locis clare &nitide exponuntur. Pari modo in parentalibus Ritibus, etsi insolita externorum actuum pompa, & nonnulla interdum verba, vehementis aut doloris aut amoris expressiva, quasi videantur communem agendi honestatem excedere; non
ideo tamen confestim existima aliquid indebiti cultus
aut superstitionis in iis latere. Non vana rerum Species, sed actuum externorum scopus ac loquentis mens attendenda est ; imo plerumque in ipsis sacris paginis
nec ex sola exteriori specie, nec ex nudis verbis potes sententiam serre, vel certe erroneam non raro feres: v. gr. dum S. Scriptura ait: Ranem tuum retinum tuum
inpersepulturam Iusti constitue. Job. . I 8. Bona abson dita in ore clauso, quasi Upositionos epularum circumpositae Hulchro. Eccli. go. I 8. An sorte dices escas ad sepulchrum apponi, ut homines destincti comedant Z dum ait': incens jecore si is , gabitur daemonium. Tob. 6.19. An tibi finges in hoc sita perstitionem ξ dum ait: Unus interitus es hominis oe jumentorum, oe aequa u- inusi
7쪽
ιri que conditio .... nihil habet homo jumento amplius. Eccle. 3. I9. Mortui vero nihil noeterunt amis ius, nec habent ultra mercedem. Eccle. 9. S. An hine inferes hominum animas mori Z Dum ait: homines rejumenta famabis, Domine. Psal. 3S. 7. Ego dispono Ῥobis ......... ut edatis re bibatis super mensam in regno meo. Luc: a 2. 3Ο. Credesne forsan bruta cum homi. nibus in caelo beari; & homines in caelo comedere &bibere Z Haec autem ideo tantum affero, ut non velis in libris Sinicis exigere raram illam claritatem, quae nulla prorsus explicatione aut interpretatione indigeat , cum eam nec in aliis requiras, nec invenias.
Deinde quando asseritur in S. Scriptura Rex Salomon suisse sapientior omnibus qui illum praecesserunt S sub secuturi sunt, numquid si cum Adamo, Prophetis, Apostolis, B. Virgine, Christo conseratur, istud sua explicatione indiget Z Quando igitur Sinae adeo multis,& nimiis fortasse laudibus suum Magistrum Consuci
um extollunt, agnosce etiam ista laudum praeconia in . tra suae limitationis terminos esse omnino coarctanda;& sicut sacri Interpretes haec de Rege Assuero dicta:
Rex Sero Assuerus omnem terram, oe cunctas maris Insulas fecit tributar/as ; Esther. Io. I. ad veritatis declarationem certis limitibus circumscribunt; ita etiam Sinae suorum verborum auxeses ad limitata tantum justae moderationis spatia norunt extendere.
Quare ut libri Sinici, quibus haec tota Philosophia
8쪽
nititur, ritὸ possint intelligi, spectandus est totus illo.
rum scopus ac verus sententiarum sensus, non sola quaedam disjuncta & avulsa verba; uti ipsemet Doctor Sinicus Memcius lib. a cap. 3. sic ait: Prudens libri Carminum interpres non debet abuti xu is verbis ad nocem dum sententiis; nec nudis sententiis ad nocendum sententiarum sensui. Idcirco non tantum ea, quae pro hujus
Philosophiae veritate faciunt; sed etiam multa, quae ipsi videntur adversari, diligenter attuli; & plures soriaste dissicultates mihi objeci, quam quivis Adversarius o jicere potuisset; sed objectas etiam ditatuere curavi ;& rationibus quidem ex ipso librorum Sinentium sonte desumptis, ut sic non possint liberae proprii intellectiis inventioni, aut opinantis mentis arbitrio adscribi. Et quamvis singulae dissicultatum selutiones seorsim
sumptae non semper intellectum convincant, quod in omni alia re vix exigi aut sperari potest; collectimi, men acceptae non videntur ullum prudenti judicio poLse relinquere ambigendi, aut in contrariam partem abeundi locum. Nec ipsi libri Sinenses, quos assidue cito, possunt ingerere suspicionem favendi uni sententiae aut opinioni potius, quam alteri; vel enim conscripti suerunt, uti pene omnes quos adduco, ante exortas de Philosophiae Sinensis rebus contentiones, vel post illarum exortum ; illos prioris temporis conditio, haec Auth
rum suorum fama ab ista suspicione absolvit. Horum λquidem Authores sive Christianos, sive Ethnicos volu-
9쪽
isse suum nomen ignorantiae opprobrio, & Litteratorum risui exponere, numquam, ut arbitror, vir prudens sibi persuadebit. Denique haec pauca sequentia, rursus te praemonitum volo :Primo, animadverte me in toto hoc opere semper loqui juxta mentem Sinarum litteratorum, qui veram sui regni doctrinam, dictam Ju Mao, profitentur; nam de iis, qui pravas Idololatrarum Lao aut Re Sectas ac falsa dogmata fabulasque sequuntur, non est hic quaestio. Secundo, omnes pene libri, quorum testimonia aut .textus in decursit profero, eChina in Europam allati sunt,& Romae asservantur, ut si quandoque opus foret Originalia illorum loca insipicere, in promptu haberi possint. Tertio , ad significandas parentales hominum De-sunctorum Ceremonias, quas Sinae vocant cy, consulto abstinui a latina voce oblationes, & usus sum indifferenti& generali voce Ceremoniamquia cum oblationes juxta Calepinum & alios Authores proprie dicantur, quae Di is offerebantur, nec Defuncti homines apud Sinas
litteratos pro Diis habeantur; ideo ad evitandam vel in ipsa vocis significatione omnem superstitionis speciem, ab illa abstinui; quamvis per se ista vox oblatio, uti omnibus liquet, sive ad sacrum, sive ad profanum donum significandum usurpari possit. Euarto, ut te levarem labore ae fastidio legendi tot allatos librorum textus, quibus tota haec Philo
10쪽
phia Sinica innititur, saccinctum eorum sensum aut compendium in cujusvis Quaestionis, Sectionis, ae Paragraphi contextu semper inserui, & ad calcem fuse illos, prout in libris Sinicis jacent, apposui; dc utrobique eumdem litterarum Alphabeti ordinem sibi invicem respondentem servavi; ut, dum volueris vel solum textus sensum ac compendium, Vel totum dumtaxat textum,
vel utrumque simul legere, statim possis tuis votis satisfacere. into, quamvis sinae careant vino ex vite conse-
ad significandum tamen potum illum, quem ex oriza dc aliis rebus consciunt, adhibentque in suis Ritibus de usu quotidiano, semper usurpo vocem vinum, propter quamdam modicam cum vino ex vite confecto similitiidinem. Atque haec simi quae ad clariorem rerum dicend tum intelligentiam tibi, Lector, praemittenda judicavi. Si quid postea in ratiocinationibus erratum inveneris, emenda; si quid in versionibus, bene linguae& librorum Sinensium peritus restaura. Fruere labore non modico, & Vale.