De fictionibus iuris tractatus quinque. Quibus accessit Solemnis prælectio ad l. cùm societas. ff. pro socio. Auctore Antonio Dadino Alteserra antecessore Tolosano

발행: 1659년

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

161쪽

, s DE FICTIONIBUS IVRIs, si filiusf. stipulatus sit sub conditione sibi dari

& eonditio extiterit post emancipationem ; exstipulatu ac tio patri competit: quia stipulatio conditionalis existente conditione retrotrahitur ad tempus contractus, i si filius. de V. o. Eadem fictio retroactionis locum habet non modo in contractibus , sed etiam in distractibus: puta, sub conditione debitori si accepto feratur, postea existente conditione intelligimr iam olim liberatus, i. sub conditione. 1. de fiat. Conditio existens retrotrahitur etiam in testamentis: puta, si miles decesserit intra annum post missionem, valet eius testamentum iure militari, etiam si post vinum conditio institutionis extiterit, I quod dici rg. detest. milu. Et si praedium legatum sit seb conditione, existente conditione perinde debetur, ac si ab initio pure relictum fuisset,

i. sismiam. 1 de condit. σ demonstrat.

Secus, potestativa conditio non retrotrahitur;

quia stipulario factassib huiusinodi conditione pro pura laabetur, cum in potestate fuerit eam implere, L qui balneum. f. i. s. qui potior. in pius. l. iure ci--c de emat. st demonse. L Maevia. de anus letat

162쪽

FI cetro retroachionis valet etiam in sententiis iudicum a quibus appellatum est , destituta appellatione: ex. gr. damnatus furti, vel aliis semotis iudiciis, si prouocet ; pendente iudicio appellationis non notatur infamia, nisi post appellationem lapsa sint rempora prouocationis , id est deserta sit appellatio , quo casti retro infamis est, id est retro infamis fingitur, ιμ-Wip. de his qui not. insem. Sententia a qua appellatum, lapsis temporibus prosequendae appellationis in suo robore durat, & ad effectum perducitur, tamquam si ab initio non fuisset prouocatum', L mb. g. illud. C. de temp. es repari appellat. Quod si damnatus is

ti , vel aliis famosis iudiciis prouocauerit, Miniusta appellatio visa sit, hodie, non retro notatur, Ll. furti. quia in criminalibus appellatio ext uit, iudicatum. l. 1. 3. vli f. ad Turpili. Vnde si reus damnatus pendente iudicio appellationis decedat, crimen morte extinguitur , id est quaestio crimini L 3. C. si pend. anest. l. vlt. C. si reus vel aecus. l. m ratiam. eum quidam ad L Faleiae & sententia appellationis non retrotrahitur ad tempus prioris sententiae: eqndemnatio, vel absolutio ex praesenti tempore vires accipit, id est a confirmante, non i confirmata.

163쪽

In ciuilibus longe secus: si iudex appellationis confirmet sententiam prioris iudicis , sententia appellationis retrotrahitur ad priorem sententiam; quia rin his appellatio non extinguit, sed staspen dii iudicatum, si causa e ita. C. de transearii. cap. debitusue appellat. & executio iudicati non spectat ad iudicem appellationis , id est ad iudicem sententiae confirmantis, sed ad iudicem confirmatae, gloss. in l. eos. C. de appellar. Si ab excommunicationis sententia appellatum sit, appellatio non suspendit executionem sententiae: quia excommunicatio secum trahit executionem , cap. pastorasis. verum. de appellat. Aliquando etiam nuntiatio noui operis retroistrahitur, si impeditus nuntiare nouum opus, interim testetur se non posse nuntiare. Effectus huiusmodi testationis est , quod si nuntiauit postea, quod retro aedificatum erit destruendum erit, quasi petito die nuntiatione facta, s. quis i .

de oper. nov. nunt.

. Eadem fictio recepta est in cautione damni in- 'fecti: cautio de damno infecto postquam aduorsarius missus est in possessionem, ob non prae

stitam cautionem reducitur, seu retrotrahitur ad

tempus, quo damni infecti primum caueri oportuit, quali repetita die, i. inita. item videamus. . de damn. in ea. In actione legis Aquiliae retro occisus fingitur;

164쪽

qui hodie moritur : puta, si seruus letali vulnere percusius, postea ex Vulnere perierit, quasi de occiso datur actio legis Aquiliae; quia verum est eum

a te occisum tunc cum vulneratus est, huicscri

contractibus, quam in ultimis voluntatibus, fi per eum cuius interest non impleri, stet quominus impleatur in iure ciuili. de R. L L iure riuili L Iulius Paulus. in M. F. de condit. demonstr. l. cum quidam. C. de condit. insert. Si quis promiserit centum

dari sub conditione, si per debitorem stet quontinus conditio impleatur, tenetur perinde ac si impleta esset, d. L ivire Gili. σ-m exsecutione. g. vlt. de V. o. Si Titio decem annua legata sint quoad viueret, sub conditione si negotia nepotis testatoris gereret, & per eum non stet quominus negotia illius gerat; legatum debetur, quia con ditio pro impleta habetur, l. Maevia. in pr. de ann. legat. L. Cato. 3. Imperator. de alim. legat. Similiter, si

Seiae centum legata sint sub conditione si Titio nupserit; legatum debetur, si per eam non ster, quominus illi nubat, L in testamentop. de condit. st demonstrat. l. 1. C. de infit. , substit. eq.ficut ex literis. desponsalib. ut, & si annua legentur uxori sub

165쪽

iueo DE FICTIONIBVS IVRIs,

conditione si cum filio habitet, legatum debetur; si per eam non stet, L si quis ita. de cond. st demonstri Conditio quoque pro impleta habetur, si per

eum stet quominus impleatur, in cuius persona implenda est. Puta, si haeres institutus sub conditione si decem dederit, paratus sit numerare , deis cui debetur nolit accipere, I. de tandis. insis. l. Titius. L Iulianus. de eondit. σ demonsis. Conditio quae omnino extitura est, pro impleta habetur: hinc, quod debetur sub conditione quae omnino extitura est, solutum non potest condici

quasi indebitum, L quod si ea conditione. Is de condies. Miab. & qui stab conditione stipulatur quae omnis no extitura est, pure videtur stipulari, L si pupillui.

gitur decessisse primo captiuitatis momento. Hinc, fictione legis Corneliae testamenta eorum qui in hostium potestate decesserunt, & quae ante captiuitatem facta erant confirmantur, ac si in civitate cecidissent, nec in hostium potestate unquam

te m. milis. Idque hoc colore, seu potius fictione, quod qui apud hostes moriuntur, finguntur deincessisse primo captiuitatis momento , L in omnia

166쪽

bus. de eaptis. σ potaim. reuers Lex Cornelia confirmat non tantum principale testamentum eorum qui apud hostes moriuntur ; sed etiam testamentum pupillare, si filiis impuberibus fecerint substitutionem pupillarem, L lex Cornelia. F. de pupillar. L pater. L quod si filius. de captis. oe postlim. π-ues Et lex Falcidia locum habet in testamentis

eorum qui apud hostes decedunt 8, fictione sic. legis Corneliae, quae eorum qui apud hostes moriuntur testamenta ante captiuitatem facta confirmat, ac si in ciuitate decessissent, i. i. g. I. l. flius. in pr. ad i. Falcia. Potest fictio legis Corneliae plenius accipi, si is qui pro emptore. F. dev- seq. ubi si seruus eius, qui in hostium potestate

esset, rem alienam emerit a non domino , & istud hostes decesserit: usucapio a defuncto per seruum coepta prodest haeredibus ; civia possessiodi usucapio per seruum videtur quaeuta haereditati; quae vice persenae defuncti fungitur. CAPUT VII. Os Licλτio Ni purae tacite inest tempus ex adiectione loci, quo pecuniam solui portet: puta, si sine die stipuler Ephesi centum dari, ex stipulatu agi non potest ante diem quo Ephesum perueniri possit; quia dies tacite huic stipulationi inest, L 1. f. qui ita Dulatur 1 deco

167쪽

iue, DE FICTIONIBUS 'IURIs, quod certo loe. υ peculium ' si ita quis. de flatuli,

. Vbi dies non est adiectus obligationi, praesentidie pecunia debetur, L in omnibus. de R. I. l. eum qui Kalendis. g. quotiens. de T. o. M. Tuli. I. Tusculan. Natura dedit usuram vita tamquam pecuniae, nulla pra-stituta die o quid est igitur quod querare , si repetit cum

mis, ea enim conditione acceperas. Et Senec. I. Co

trou. 3. Zotiens tempus non adiicitur , praesens intellio'tur. Vbi inquam dies non est adiectus, praesentidie pecunia debetur , nisi locus adiectus spatium temporis imponat, d. eum qui Kalendis. Stipulatio

pura diem tacite accipit ex re, tempore, loco, L m-terdum. l. conti M. f. cum ita. eod. tit. Si stipuler decem hodie dari , eo ipso die agi potest; quia dilas

non morandae actionis causPadiectus videtur; sed quo praesens ostendatur, I liber homo. eod. Et quod dicimus haeredem fideiutari testatoris, quod ab eo ante aditam haereditatem lutum, est debere statim soluere: cum aliquo temperamento, scilicet temporis, intelligendum est, ne cogatur haereditatem adire cum sacco, id. est Ctim pecunia expedita ad manum, I. quod dicimus. deflui. Et quod i continenti solui dicitur, accipiendum est ciuiliter cum aliquo spatio temporis, i. i. g. item Lad l. Falcid. Eodem iure, si quis sine die constituat se soluturum ; datur modicum tempus non minus decem dis, ut exactio celebretur, t. promissor. de constit. pe- n. & praestationi operarum inest tacite tempus;

168쪽

quia operae per singulos dies praestantur,d

iculium. f. quadam. . t

Non habetur ratio modici temporis , in iure modicum tempus pro nullo fere habetur ; ideoque diuortio facto si breui reuertatur mulier, nec diuertisse videtur, c quidquid. de RI. & breui reconciliato matrimonio, uos elusilem matrimoniν .manet i & hoc non diuortium, sed iurgium vel fri- buseuluan catur ', l. quodsi non. de iur. dot. L cumiisflatus. g. quod si diuortium. de donat. inter vir.

xor. & donatio interim ne a non valet, scd morte . confirmatur, ut donatio inter Virum & uxorem ,.

d. L eum bis flatus. ,Inde dc mora facile purgatur, intra modicum tempus ; quia non intelligitur damnum esse in mora modici temporis, si ita quis .f. Sela. deHO. cap. mlt. de locat. Hinc qui sexagesimo primo die venerit, intra duos mentes adfuisse intelligitur, L mbi lex. de R. L.

CAPUT VIII. FIDE russo R accedere potest, tam futurae; quam praecedenti,id est iam contractae obligarioni, l. 4. , O. F. vlt. 1. desdeiuss. l. non quemadmodum. de iudie. l. eo tempore. in ' verssedfideiussorem delere L 3 idem fideisseri. is in B. aELVbi aligatio fideiusseria accedit tuturae obligationi, interim estitii pendenti; &ubi principalis obligatio contracta

169쪽

as DE FICTIONIBUS IURIs,

fideiutaria legis potestate reiicitur ad tempus principalis obligationis , d. I non quemadmodum. econtra, ubi obligatio fideiustbris accedit iam con- obligationi, retrotrahitur ad tempus principalis obligationis. Obligatio fideiu ris reiicitur, vel retrotrahitur ad obligarionem principalem ; quia est sequela &accessio principalis obligationis , sicut pignus

, sd i Deruum. f. nunc videammo vers accessiones. de V. O. Fiscus.& mulier praeferuntur prioribus creditoribus ; fiscus scilicet praefertur prioribus creditoribus,

feneralem hypQxhςcam habentibus , l. si pignus.

ωli. qui potior. in pign. ι 4. C. eod. Mulier praefertur prioribus creditoribus etiam specialem hypothecam habentibus , l. assiduis. C. eod. & hoc non absque fictione ; dos enim, & fiscus licet tempore posteriores , legis intellectu sunt priores. Hypotheca dotis pari commento assicit tam bona donata, quam retenta , licet dos & donatio ii dem tabulis contineatur i, quia dos legis intellectu est prior donatione : in coniunistis non spectatur ordo scripturae, sed voluntatis , . l. quidam. de pecu luat. l. nec enim. de μως' , . . Inter collegatarios non est locus praelationi, etiam si uni testamento, alteri codicillis relictum sit , quia non ordo scripxurae, sed voluntatis spori

170쪽

ctatur, t cum paten fidei sua. de legar. x. In testamento voluntas totum facit, i.s mihi. in m. de legat. I. Inter legatarios nullum ordinem obseruamus, sed simul omnes aequaliter tuemur, I 1.

SI unus ex creditoribus , alio quoquam nondum misso in possessionem bonorum debitoris rei seruandae causa, creditum suum exegerit non tenetur edicto fraudatorio, quia sibi vigilauit: quod si uno e creditoribus mista in possessionem bonorum debitoris, debitum suum exegerit , Lenetur hoc edicto , ut in portionem, & tributum veniat cum caeteris creditoribus: quia Vno e creditoribus semel mita in possessionem , iam parconditio omnium creditorum facta est, Li. 3 siem dum.F. quod infravd. cred. Si unus ex creditoribus missus sit in possessionem bonorum debitoris,omnium nomine missius intelligitur,& missio inpos sessionem unius prodest: caeteris creditoribus , Lgum unus. de rebus auei. iudic. post. Nam is qui possidet, non sibi, sed omnibus possidet, id est possidere fingitur , s*.siplures. ut in post legat. Inter chirographarios creditores non spectatur priuilegium temporis , sed cauta debendi, Iullegiast. de primi. cred. l. r. f. vlt. deposit. Sed oc pri-

SEARCH

MENU NAVIGATION