장음표시 사용
451쪽
ORDO ROMANUS XIV. aua. y. Galatano. 28stersis, praedictus cardinalis qui servit, immittat anulum digito Pontificis, S surgens stet juxta Pontificis sedem, donec instante hora qua Pontifex processirrus est ad altare, ipse procedat,& praeparet librum missa lem in sinistra parte altaris, supposita
ei tobalea complicata, cum qua Ponti sex manus abstersit, quam clericus, qui eidem cardinali servit de mitra, recipere debet de manu acolythi, quando Pontifex surgit ut veniat ad altare. Praefatus autem cardinalis diligent et quaerere debet in praedicto libro omnia quae Pontifex dicturus est, sive offerendo patenam & calicem, sive thurificando, sive etiam prosequendo secretas orationes, & cetera quae ad ossicium Missae spectant. Debent etiam, cum opus est, sollicite ac modeste vertere so-
Iia , & ostendere Pontifici digito quae dicenda sunt, si quando
fuerit opportunum. Sic autem Pontifici assistat juxta librum attentus & reverens usque ad Agnus Dei. In elevatione tamen dominici corporis poterit ad modicum flectere genua, & idem similiter facere in elevatione calicis, adorando videlicet corpus&sanguinem consecratum.
Ceterum postquam dixerit Amus Dei cum Pontifice, & ipse
Pontifex incoeperit dicere Orationem, Domine Jssu-CHRisTEqui dixisi, &c. quae videlicet dicitur ante pacem I tunc saepe dictus cardinalis relicto libro in sinistra parte altaris, transferat se ad dextram, & Pontifice se convertente ad dandam ei pacem , ipse cardinalis inclinet se ante eum prosunde; non tamen flectat genua: & cito se erigens, reverenter accipiat pa cem a Pontifice, ac subsequenter osculatur crucem pallii quae
est in pectore Pontificis: deinde prout opportunum sore prospexerit, aptet ei planetam primo super dextrum, postea super sinistrum brachium I poterit etiam trahere a parte anteriori. Subsequenter aptet pallium hoc modo. Partem illam fanonis, quae dependet ante pectus Pontificis, aptet decenter sub praedicta cruce pallii: deinde super eamdem crucem ponat digitos manus dextrae suae, & cum sinistra trahat pallium inserius, & col Iocet in loco debito super dextrum brachium Pontificis: postea digitos manus suae sinistrae imponens eidem cruci, cum manu sua dextra trahat & aptet sinistram partem pallii. Est autem Iocus conveniens pallii super brachia, ut videlicet nee tantum ascendat, quod appropinquet ad cubitum : sed sit quasi in m dio ut cubitum ultimam partem, anteriorem pallii, quae
videlicet dependet inserius, faciat certo dependere per median
452쪽
planetae. Modus autem aptandi planetam di pallium, ut supra tangitur, melius percipi potest exemplo diaconorum cardinarilium, quorum est hoc frequenter lacero in Missa, quam possit per scripturam tradi. His peractis, cardinalis predictus convertens se ad antiquioarem ex diaconibus cardinalibus, qui circa altare assistunt, det ei pacem; ita tamen quod si is qui evangelium legit, est antiquior, non ei, sed antiquiori post eum pax dari debet. Deinde cardinalis praedictus vadat ad episcopos cardinales, & det pacem antiquiori in parte dextra, & alteri antiquiori in parte sinistra. Subsequenter vadat ad presbyteros cardinales, & det pacem antiquiori in parte sinistra. Ultimo ad alios praelatos qui sacris induti sunt, & det pacem uni qui primum locum
tenet, vel pluribus eorum, si sorte non omnes fuerunt in ord, ne eodem residentes. Ipsum autem cardinalem sic euntem ad
dandam pacem praecedere debet unus de acolythis, & aliquis vel aliqui de cursoribus domini Papae. Data pace, revertatur ad Pontificem quem invenerat rececsisse ab altari, & venisse ad sedem suam, eique communicanti assistat. Nec oportet multum sollicitari eum de libro tempore communionis: sed ipse, cui liber est commissus , tenere debet ante Pontificem aptata dextra super ipsum librum, ut legera possit quae illo tempore dicenda sunt. Ipse vero cardinalis a cipiens de manu acolythi pannum, cum quo abstersurus est Ponti sex os & digitos post communionem & ablutionem, &cum ipso panno accipiens calamum, cum quo Pontifex dominicum sanguinem sumere debet ; quando Pontifex sumpserit partem hostiae, quae sumenda est ab eo,& debuerit sumero sanguinem, dictus cardinalis porrigit ei calamum, osculans manum ejus. Cumque Pontifex post datam sacram commonionem diacono cardinali & subdiacono resederit, dictus ea dinalis tenens praedictum Pannum suum in manu dextra sua , genua flectat a dextra parte Pontificis, & tobaleam extenden dam per acolythum super gremium ejus teneat manu sinistra. eodem modo quo superius scriptum est. Tunc ille episcopus qui aquam ministraverit, accipiens de manu acolythi manu sua dextra urceolum cum vino, & manu sinistra vasculum, in quo ablutio recipienda est, Vasculum ipsum supponat digitis Pontificis, & cum urceo superfundat vinum paulatim α
453쪽
ORDO ROMANUS XIV. aucl. 3. Gaietano. 23 cipiat pelves exhibendas sibi per aliquem de familiaribus Pon
tificis , & subsequenter super eosdem digitos aquam fundat eo modo, quo supra in ablutione manuum traditur. Ablutis digitis, sepe dictus cardinalis qui servit, porrigit dictum pannum Pontifici ad extergendum digitos. Praefatus autem episcopus qui vinum fundit, urceum reddens acolytho, vasculum cum ablutione portet ad altare diacono cardinali qui evangelium Iegit, qui eamdem ablutionem bibere debet, & vasculum episcopo reddere 3 ac ipse episcopus vasculum tradere acolytho,& sic redire ad locum suum. Cardinalis vero qui servit, exspectet manens sic genu flexo, donec subdiaconus offerat Pontimci calicem cum vino, & ipse Pontifex sumat de eo ad ablue dum os: & tunc iterum dictus cardinalis porrigit ei pannum praedictiam ad os abstergendum : & exinde cardinalis restituens dictum pannum acolytho, surgere debet, & instante hora Pontifex ad altare redire debet. Ipse cardinalis praecedat eum, & sit in dextra parte, habens ibi librum missalem cum t balea supposita, ut supra dicitur:& veniente Pontifice ad altare, assistat ei dum dicit orationes dicFdas post communionem , quas diligenter quan ere & ordinate studeat praesentare Pontifici. Cumque, finitis orationibus omnibus, Pontilaa dici:
dictus osculatur primo altare, demum crucem pallii quae est super dextrum brachium Pontificis, & se recedat ab altari,& vadat ad locum in quo sedit, stans ibi donec post benedictionem datam Ponti sex redeat ad sedem suam, juxta quam dictus cardinalis assistens amoveat anulum de manu Pontificis, di reddet acolytho. Deinde divertens exuat se sacras vestes,& induat communes , ac denuo redeat ad Pontificem , & ass,
stat eidem, & serviat in Hora illa, quae post Missam dicenda est, sicut dictum est superius de Hora, quae Missam praecedit. Si autem exuto Pontifice sacris vestibus imponenda est ei mitra , dictus cardinalis adsit, & nullus diaconus cardinalis advenerit , saepe dictus cardinalis mitram imponit ipsi Pontifici. Finita vero Hora praedicta, cardinalis ipso recedere potest , peracto videlicet ministerio suo.
454쪽
XLVIII. De his que Obs anda sunt circa musterium, quando
episcopus cardinatis Missarum sollemnia celebrat quos miniafros debet habere . de vestimentis seu ornamentis Pontiscis ipsorum. Quando episcopus cardinalis Missarum sollemnia celebriaturus est in ecclesia aliqua, clerici ejus , quibus capellae cur Committitur, praecedere debent ad eamdem ecclesiam cum
ipsa capella, & sollicite providere quod omnia deserant quae necessaria sunt ad ministerium tam pro persona Pontificis, quam pro ministris ejus, & pro sacro altari. Ministri autem , quos Pontifex omni tempore habere debet, sunt hi: capellanus, di conus & subdiaconus, & quatuor acolythi ad minus, videlicet unus qui mitram servare debet, unus qui sit thuriferarius, i cduo qui sint cero ferarii. Cum opus est, poterunt nihilo minus aliqui alii de clericis celebrantis induti superpelliciis eidem assistere cum praedictis ministris. Vestimenta vero seu ornamenista pro persona Pontψcis deserenda haec sunt: caligae, fanda lia, amictus, alba, cingulum cum subcinctorio, quod habet similitudinem manipuli, & dependere debet a cingulo in sinistra parte I crux pectoralis, stola , tunicella, dalmatica, chirothericae , planeta seu casula, & manipulus, pallium cum tribus spinulis aureis , si Pontifex pallio utitur 3 mitra & anulus pontificalis. Cambuta seu baculo pastorali non utuntur summi Pomtifices, nec episcopi cardinales in Romana curia. Sunt necessaria pro persona Pontificis pectem & tobalea circumponenda collo ejus quando pectinatur, pelves & tobalea ad abstergendum ma nus, sal distorium cum scabello & cussinis supponendis sal distorio, & pannum ad tergendum ipsum. Capellanus autem camiseam lineam super communes vesteti superpellicium seu cottam, amictum, & pluviale habere deis hel. Diaconus amictum, albam, cingulum , stolam , dat matbcam & manipulum. Subdiaconus amictun , albam , cingulum. tunicellam, & manipulum. Acolythi omnes debent esse induisti cottis secundum consuetudinem sanctae Rotnanae ecclesiae, Et notandum quod diaconus & subdiaconus diebus, quibus est usus violacet seu nigri coloris, non dat maticas & tunicellas, sed planetas sacerdotales habere debent.
Provideant etiam praedicti clerici, quod deserant cum αδ
455쪽
pella altare portatile, nili sciant quod altare, in qtro celebrandum cst .sit consecratum; & pannum sericum, qui dicitur dorsile,& auristigium ad adornandam faciem altaris, crucem ponendam super ipsum altare, pallam, corporale, calicem, patenam, mappulam ad tergendum calicem, ampullas pro vino dc aqua ad sacrificium, vasculum quod continet hostias, batillum scit vas unde deserant vinum pro sacrificio, & aliud vas pro aqua nece Asaria in ministerio. Deserant etiam thuribulum&naviculam cum thure & cochleari; & libros, videlicet mittitem, librum evangeliorum, & librum epistolarum, iobaleas etiam, quarum unam tenet capellanus, Vul aliquis alius de ministris porrigendam Pon. tifici, cum opus suerit, ad tergendum os, vel nares. Tobaleas
habeat is qui serviat mitram, ad tenendam ipsam mitiona: aliam etiam ad extendendum super gremium Pontificis, quando sedet. Nihilo minus habeant paratas & alias iobaleas aliquas, & aliquem alium pannum, seu pannos sericos, quibus uti possint ad alia mysteria quae praedicta sunt, si necessie suetit, utpote ad Ornandum ambonem, vel posteriorem partem altaris, si eius dispositio id requirat, vel aliquem alium Ornatum. Deserant quoque aestivo tempore flabella ad abigendum muscas a ministerio :insuper deserant tapetia plura sternenda sub faldistorio, & ante altare & super sedilia, in quibus debeant ledere ministri. Praeterea praevideant supradicti clerici capellae, quae vestimenta Pontifici & ministris conveniant, & sint coloris tempori congruentis.
XLIX. De diversitate colorum, quibus Romana eccleVia in Lucris usibus die rem temporibus uti solet. Circa quod sciendum est, quod sancta Romana eccletia
quinque coloribus utitur in sacris vestibus, videlicet a icto, rubeo, viridi, violaceo, & nigro. Quidam autem duos hos ultimos pro uno reputant. Colore albo utitur a Vesperis in vigilia Nativitatis Domini usque ad octavam Epiphaniae inclusive, exceptis festis Martyrum , quando interveniunt. Item seria quinta in Coena Domini. Item a Sabbato sancto in om-cio Missae usque ad octavam Ascensionis Domini inclutive, quandocumque ossicium de tempore agitur, praeter dies Rogationum, & praeter Missam quae dicitur in die sancti Marci de officio Letaniae. Item in omnibus festis sanctae Dei
456쪽
2αo ORDO ROMANUS XII. auct. 3. Gaietano.
genitricis Mariae. In receptione tamen candelarum in festo Purificationis beatae Mariae virginis utitur colore violaceo, &postea in Missia albo. In festo omnium Sanctorum, in festis Angelorum, in festo Nativitatis sancti Johannis Baptistae, in principali festo sancti Johannis Evangelistae, in Conversione sancti Pauli, in Cathedra sancti Petri, in festis omnium Con.
sessorum, & omnium Sanctarum, quae martyres non sunt. In Dedicationibus ecclesiarum, & per octavas praedictorum sesto. rum quae octavas habent, quando de ipsis octavis agitur.
Rubeo colore utitur a vigilia Pentecosten in Missa iisque ad sabbatum post festum ipsum inclusive. Item in festis sanctae Crucis, in sesto Decollationis sancti Johannis Baptistae, in festo omnium Apostolorum, & Evangelistarum, praeter principale festum sancti Johannis Evangelistae, & praeter festa Conversionis sancti Pauli, & Cathedrae sancti Petri. Item infestis omnium sanctorum & sanctarum Martyrum , praeter se-stum sanctorum Innocentium, quando extra Dominicam venit: sed si in Dominica veniat, utitur rubeo, & in octava rubeo, quacumque die veniat: si autem extra Dominicam veniat, tunc utitur violaceo colore, sed in octava rubeo utendum est :per octavas praedictorum festorum quae octavas habent, quando de ipsis octavis agitur. L I. De colore viridi. Colore viridi utitur inter octavam Epiphaniae & Septuagesimam, & inter sestum Pentecosten & Adventum, quando do-iininicale ossicium agitur. L II. De colore violaceo.
Colore violaceo utitur a prima Dominica Adventus usque ad Missam in Natale Domini inclusive, & a Septuagesima usque ad ossicium Missae in vigilia Paschae exclusive, quandocum. que in praedictis temporibus ossicium de tempore agitur, exceptis seria quinta in Coena Domini, & seria sexta in Parasceve. Et est intelligendum, quod in Sabbato sancto in toto ossicio, quod agitur ante Mistam, utendum est violaceo , hoc excepto, Di illa d b,
457쪽
quod diaconus qui cantat benedictionem cerci indutus dat malica, subdiaconus, vel subdiaconi, qui illa die ministrant induti, tunicellis utuntur albis: sed benedictione cerei cantata, diaconus, amota dat matica, assiimit planetam violacci coloris, &teneat eam usquedum inchoatur ossicium Missae : subdiaconi
vero non mutant vestes. Utitur autem colore violaceo in quatuor temporibus semper, ut in vigiliis Sanctorum, in quibus est jejunium, quando Missa est de vigilia, & in diebus Rogationum , & in Missa quae dicitur in die sancti Marci de ossicio Letaniae. Item in die festi sanctorum Innocentium, quando extra Dominicam occurrit. Item in festo Purificationis beatae Mariae in receptione candelabrum in processione.
Colore nigro utitur seria sexta in Parasceve, in Missis defunctorum, & in processionibus, quas Romanus Ponti sex nudis pedibus facit. Sciendum tamen est, quod diebus quiqus est usus nigri coloris, uti violaceo non est inconveniens. Cum ergo praedicti clerici, capellae curam habentes, pervenerint ad ecclesiam cum eadem capella, de convenienti loco, in quo Pontifex sacris vestibus indui debeat, provideant, ita quod si in ipsa ecclesia secretarium sit sive sacristia conveniens, in qua Pontifex celebraturus indui soleat, ibidem faciant deponi capellam , & sternantur tapete seu tapetia, & praeparent sal distorium cum cossino & panno qui ipsum cooperiat, & scabello. Exponant etiam in apto loco, prout melius poterunt, sacras vestes, quibus Pontifex &ministri induendi sunt, & alia quae ad mysterium sunt opportuna, ut in promptu haberi possunt. Si vero in eadem ecclesia non sit secretarium seu sacristia conveniens, deponatur capella, ut fiant quae praedicta sunt, in aliquo apto loco prope altare: & si sorte in ecclesia illa consuetum esset, quod Pontifex longe ab altari induatur, & cum ordinata processione ad ab
tare procedat, consuetudo servanda est. Praeterea dicti clerici sternant ante altare sacrum tapete seu tapetia, & provideant quod ipsum altare, priusquam Pontifex a cedat, sit decenter ornatum, sive pannis, quos ipsi deserant, sive sint ejusdem ecclesiae. Ponant insuper super ipsum altare crucem , quae sit contra faciem Pontificis, quando stabit in medio aliaris. Hoc vero quod dicitur de Ornamento altaris,
458쪽
αο, ORDO ROMANUS XIV. auctor. 7. Gaietano. differri potest usque post evangelium vel post praedicationem, quando nimius est concursus populi. Ad ipsum altare debent ipsi clerici induti cottis sacra ornamenta tra
Igitur Pontifex ad ecclesiam veniens, postquam inclinaverit,& brevitor oraverit ante altare, divertat ad locum ubi capella praeparata est, & stando dicat cum clericis suis Tertiam, vel aliam Horam, quae dicenda est ante Missam pro tempore: &quando dicet orationem, capellanus ejus, sit opus est, teneat ante
se ipsum librum, in quo oratio scripta est. Cum autem ipse dicet praedictam Horam, diaconus & subdiaconus induant se omnibus 1acris vestibus prieter manipulos, exceptis diebus in quibus iidem ministri planetis uti solent: tunc enim ipsas planetas non debent induere usque in hora, qua Pontifex processurus est ad altare. Capellani vero & ceteri ministri sint induti cotiis, ut serviant ipsi Pontifici dum induitur. Postquam ergo Pontifex dictam Horam compleverit, resideat in lal distorio, & incipiat ac prosequatur psalmos: Quam amabilia, &c. cum orationibus quae dici solent, dum Pontifex calceatur. Interea dum unus de familiaribus ejus accedens detrahat ei calciamenta communia, & subdiaconus do. ferens caligas & sandalia genuflectat coram ipso, & calciet eum, ita quod primo calciet dextrum pedem, deinde sinistrum, &unus de acolythis eumdem juvet ad calciandum Calciatus Pontifex surget, & stans super scabellum cappam deponar, & remaneat in camisi. linea, quam semper debet habere1upra laneas vestes, quando ad celebrandum vadit, etiamsi religiosus sit. Et ipso Pontifice super faldistorio relidente, diaconus& subdiaconus accipientes ab acolythis tobaleam suam & pecten, c tendant iobaleam circa collum, de caput ejus lex iter & decenter pectinent, videlicet primo diaconus a parte dextra, deinde subdiaconus a sinistra. Quod ii diaconus & tubdiacous ad hoc docti non sint, capellanus hoc saciat vice eorum. Quo facto acolythas extendat super gremium ipsius Pontificis aliam tobaleam,
S ponti sex amoto anulo suo, quo utitur communiter, tradat ipsam servandum capellano: qui accipiens ab acolytho pelves cum aqua, & tenens inferiorem pelvim manu sinistra, i periorem vero dextra manu, flexis genibus sundat aquam super manus Pontificis, assistentibus interim ipsi Pontifici diacono a parte dextra, di subdiacono a parte sinistra genibus nexis, & tobaleamrra dictam tenentibus.
459쪽
ORDO ROMANUS XIV. auct. y. Gaietano. 293
Cumque Pontifex manus abluerit & absterserit, surgens &stans super scabellum, & ministri reverenter & diligenter induant eum, ita quod acolythi deserant vestes, & diaconus a parte dextra, & subdiaconus a sinistra recipiant easdem vestes, ct induant eἀm: quos juvare poterunt capellani & a lii clerici Pontificis induti cottis astantes, prout opportunum suerit. In primis ergo acolythi deserant amictum, quem ponat super caput Pontificis diaconus, & ejusdem amictus chordulam sinistram diaconus, dextram subdiaconus accipiat, & post tergum Pontificis ducant & reducant ad anteriorem partem super cingulum, quas invicem colligare poterit ipse Ponti sex. Deinde induant eum alba, quam diligenter aptant circa collum &circa manus 3 & subsequenter subcingat eum cingulo cum subcinctorio, uno de ministris levante ipsam albam anteriori parte circa pectus, & ipsius cinguli chordulas diaconus invicem liget & stringat, vel ipse Pontifex stringere poterit, sicut ei placuerit. Ministri vero albam ipsam aptent circa fimbrias , ut ipsae fimbriae terram non tangant, & aequaliter disten: a terra. Aptent etiam manicas ipsius albae , complicam do eas decenter inter armum & cubitum. Con2quenter accipiat Pontifex crucem pectoralem, ipsamque deocculans appendat collo suo; ita quod pendeat ante pectus. Deinde accipiat stolam, & deosculatam circa medium ejus ponat circa collum suum, nec reducat partes ipsius stolae hinc & inde in
modum crucis ante pectus, sed permittat eas inserius dependere sicut a collo veniunt, & ministri utramque partem stringunt cum cingulo , ne defluere possit. Post haec ministri induant eum tunicella , aptantes eam circa collum & circa manus : deinde induant eam dat matica, aptantes eam circa collum & manicas ejus replicantes, ita quod ipsae manicae non
tangant manus Pontificis, sed distent ab eis, quasi per spatium dimidii palmi.
Post haec Pontifex iterum resideat, & recipiat chirothecas offerendas sibi ab acolytho, immittente eas manibus ejus diacono dextrae, & subdiacono sinistrae, quibus acceptis, surgat,& praedicti ministri imponant ei planetam: & si Pontifex ut, tur pallio, imposita planeta immediate , acolythus offerat ei
pallium tenens ipsum cum pulcra iobalea manibus extensis, ita quod dextra manu teneat pallium circa crucem sinistram,& sinistra manu circa crucem dextram. Ipse autem Pontifex
460쪽
osculetur pallium in cruce posteriori. Deinde ministri imponant ei pallium ipsum, diacono elevante partem illam, quae debet posterius dependere. Et attendant ministri, quod illa pars pallii, quae duplex est, veniat supra sinistrum humerum. Post acolythum deferςntem pallium sequatur is , qui mitram
servare debet, deferens eam In manu dextera mediante ioba
Iea, & in sinistra spinulas infigendas pallio. Quo imposito, ministri infigant spinulas ipsas, videlicet diaconus unam in
cruce anteriori, aliam subdiaconus in cruce super sinistrum humerum, tertiam unus ex alii S ministris in cruce posteriori.
Ipsae autem spinulae sic infigendae sunt, quod quaelibet tertio transeat per crucem cui infigitur, & quarta vice acumen spinulae infigatur pallio ultra crucem, proviso quod numquam spinula perforet pallium, & nullo modo acumen ejus tangat planetam , proviso etiam quod cujustibet spinulae caput, in quo est gemma, sit a dextra parte infigentis ipsam spinulam. Subsequenter diaconus a dextris, S subdiaconus asinistris planetam super brachia Pontificis apte complicent. Et si Pontifex prope altare induitur, subdiaconus in ipsa pibeatura sinistri brachii collocet, & quasi abscondat manipulum Pontificis tradendum sibi ab acolytho. Quod si Pontifex
Ionge ab altari vestiatur, non debet subdiaconus tunc imponere manipulum , sed debet ipsum portare cum libro evangeliorum: & cum Ponti sex pervenerit ad altare, imponat &aptet manipulum praedicto modo. Planeta vero complicata, ut praedictum est, diaconus de capite Pontificis amictum deponat, & aptet circa collum ejus; & provideat quod planeta plane jaceat super humeros, & trahat ipsam a parte anteriori: deinde pallium componat ita, quod crux anterior sit ante pectus super auristigium planetae, & ipsi cruci ponens extensos digitos dextrae manus cum manu sinistra trahat pablium super dextrum brachium Pontificis versus cubitum rpostea imponens eidem cruci digitos sinistrae manus, cum
dextra manu pallium super sinistrum brachium Pontificis trahat, providens quod ipsum pallium super brachia descendat quasi ad medium inter armum & cubitum : & juxta hune
modum aptetur pallium , quotiens Videbitur opportunum. Deinde diaconus accipiens mitram ab eo qui ipsam servat, imponat eam capiti Pontificis. Interim capellanus induat se
pluviali; & imposita mitra Pontifici, ipse capellanus immittat Disit rod by Coo le
