De partium corporis humani praecipuarum fabrica et functionibus. Opus quinquaginta annorum ...

발행: 1778년

분량: 223페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

11쪽

LIBER SEPTIMUS.

HUMORES.

f. I. SEcRET PONis minus equidem latino nomine intelligitur ea corporis animati functio , qua, de communi sanguinis massa , alii , & a sanguine diversi , & a se ipsis varii , humores ea lege parantur , ut in qualibet ejus corporis particula idem constanter humor generetur. Multa in physiologicis obscura sunt, obscurius hac ipsa functione nihil. Omnia enim in minimis vis.cerum glandularumque quasi elementis aguntur , quorum fabrica neque sensuum auxilio , neque rationis meditantis acumini accessa est. Sed neque experimentis valde locus est , quibus naturam imitantes deprehendamus : aut certe nondum quidquam hac quidem via tentatum fuit. Inde, cum hiatum aliquem in systemate homines aegem rime admittant, factum est, ut hypothesis sedificaverit , quae anatome fabricare recusabat. Sed ego hypotheses quidem hactenus non excludo,

quin placere possint aliis, quae mihi parum im-

12쪽

probabilia videntur : deinde quod semina saepe

veri aut certe ad experimenta facienda praelucentes scintillae , ex hypothesibus utiliter emicuerint. Firmi quidem promitto parum , in id maxime intentus , ne proe VeriS laudem , quae

non sint nisi probabilia ; lectori non longe dux

futurus, ut tamen in errorem non abducam

ordinem. eum videor utiliter sequi , quo humorum primum classes & variam indolem dotesque diversus repenseam z deinde organa , in quibus eorum humorum quisque de sanguine separatus secesserit. Ita fore speravi , ut aliquanto propitis si eam eausam accederem , quae facit , ut de sanguine definitus humor secedat neque alius. Si enim in particula definitae fabricae & unice , A semper , idem suas perdotes puriter definitus humor nascitur , valde quidem mihi probabile videtur , in ea fabricaveram causiam peculiaris indolis esse , quae in eo humore est, qui ea in parte separatur. ΡrΟ- pius utique ad verum accederem, si rectius , Rplene , ea fabrica innotuisset y nunc tantum citra scopum subsistere necesse est , quantum a cognitione fabricae distamus.

f. II. Clases humorum. Nimis parca mihi videtur divisio , quam prior Archibalatis Pitcarne a proposuit , inde recepit Vir olim Cl. Petrus Antonius Michelouus b.

a De cisculat. sanguin. per . . n. I9. h De leparat. humorum c. g.

13쪽

Sect. I. CLASSES II U ' O RUPI. 3Sum cere putarunt hi quidem cel. viri, si crastbs humores a tenuibuS separarent. Ρaulo con

tractior contra mihi olim divisio placuit, quam quidem claro in naturae historia auctori Johauni duechath I sterio c , & sanguineri, quidem omitto , de quo dictum sit : sed spirituos qetiam humores nimis ignoratoS , nunc quidem praetereo. Supersunt , quae olim d proposui , alii vero elari viri adoptarunt , genera humorum quatuor : aquω0rum , mico Orum , gelatian0 Ortim , 0DU0rum : hoc ordine eos humores enarro , quo ipsos natura eVidenter produc1 Aqua enim de terra sorbia, sive in foliis , sive in stipite, sive in semine hunc naturae laborent requisiveris, in mucum primum perficitur, ex quo vegetabilia omnia prodeunt, in quem omnia resolvuntur. EX muco aliquanto major maturitas gelatinam , perfecta demum , in semine Oleosam farinam parat d . Eo itinere tritici farina ex aqua sensimque spissiori muco nascitur Sincerioribus his humoribus alios compositos mistosque addemuS.

His humoribus commune est , aquae habere ad reliqua elementa rationem quam maXimam ;hinc expeditissime fluere , neque fila trahere. Ab igne iidem huinores toti, fere minimo terrae

14쪽

L I B. VII. SECRETIO. momento superstite , dissipantur , neque abalco hole vini , aut a meracissimis de metallico etiam sale stillantibus acidis liquoribus coguntur. Admistas utique R ipsi terreas glebulas habent, &sales, & denique olei aliquid: Sed neque a sentium aqua ejusmodi firmiora clementa absunt. Eorum humorum in homine magna portio est. Aliquide corpore amandantur inutileS , qUOS eXcrementa Vocant, urina nempe, cujus in homine

sano quidem natura nunquam spissabilis est, deinde perspirabilis a Sanctorio e appensa materies , deque pulmone exhalans s anima. Nam sudoris indoles misti generis est , cum ex Oleo subculaneo , ex sebo saepe glandulose, , & extenuiori aqvula Valarum perspirantium compo

natur.

Sed etiam inter inquilinos humores , qUOS ad suos usus in corpore animalis natura reservat , sunt quibuS praeter aquam parum omnino alterius indolis in est. Eo salivam refero , veriorem illum , aque muco longe di Versiam , tum similem salivae pancreaticum humorem , Alacrumam denique , quae raris in occasionibus profundatUr, perpetuo caeterum nares de oculiqdenuda irroret. Sed etiam in oculo purissima& pellucidissima aquilla , & inter corneam membranam sentisque crystallinae anteriorem faciem effunditur ,st & in fibrarum intervalla ,

ε Ρerspirabilis vapor frigido de fabrio. glandul. p. 6. Prin- vitro susceptus in aquam mo- leel. T. III. p. s O. dice salsam cogitur Boe, hause s Idem ibid.

15쪽

Sec Z. I. HUMORES AQUOSI. 'UCOS I. squibus haec ipsa lens conponitur , & in vitrei

humores cellulas , eademque corneae membranae

laminas inebriat. Neque specie caret Veri, etiam alios , sed sensibus inaccessos , ejusmodi dia-phanos latices passim per corpus animale latere: neqUe absque magna auctoritate forem , si ner-veum celeberrimum succum huc referrem. g. IV. Mucos Ita fores. Aliquantum ab aqua recente muctis differt, Scipsa aqua , quando stando vitium contrahit , visci iam una , mucique similiorem , naturam induit , inque vegetabilium Vasis plerumque muci dotes imitatur. Ab aqua mucus hactenus distat, quod minus fluidus se trahat , filaque ducat, & ad solida corpora fortiter adhaerescat. A frigore non congelatur , ut mucus animalis potentissime hiemis inclementiae resistat. In aere libero potius densatur, a phlogisto & ab aere inflammabili fluidior fit g. Caeterum CV m a Uanon facile miscetur g' , in Cl. For P de nuperis eXperimentiS, etiam si caloris vim addideris Odore caret & sapore , R demum colore , nisi caerulei quiddam plerumque subesset. Parj ter ab igne , & a fervida non cogitur , ne Vein ali umen abit. A putredine adeo aliena binuci natura est , ut integro anno adservamR

16쪽

LIB. VII. SECRETIO. absque faetore i manserit , nisi aqua dilueris. Pondus est quod aquae, aut aliquanto minus hquando aere purus est. Solidi elementi quam aqua plus habet , certe in nonnullis Gemplis , Ut siccatus, postquam aquam e*halantem amisit l, in crustas asperas , fragilesque abeat, grum misimiles , neque cum aqua miscendas , nam de omnibus muci generibus , deque Urethrae muco S intestinorum , experimentum non habeo. In omni muco globulos oleo familiares olim G0rnitis nu vidit. Cum oleo non bene miscetur , cum muCilagine ex plantis melius , qu2e utriUS Uenaturae particeps sit n. Nam in plantis uniVersis , R in olivis ipsis, mucus in oleum abit. V irides viscidum mucum dant , maturae oleum Q. Chemica experimenta in muco facta rara

eX stant. In calida induratur p , inque igne in carbonis speciem amburitur q : sed etiam lena

crystallina, aliaeque aqueo succo ebriae corporiSparticulae , perinde ab igne mutantur.'

Liquor de vino destillans , qui passim ignis

phaenomena imitatur , etiam mucum aut non

cogit r, aut leviter, sive purus fuerit, sive argi Comment. Acad. Scient. Pe- o Lemeo fraite des alimens tropol. v. XIV. p. zO9. Τ. I. p. 3OR. Senae l. c. ob adi ustum p Sena l. c. puto aerem , graviorem enim q Idem ibid. p. Ioa. pise convenit, qui plus terrae v Andreas Eudiger, vel Chrsep0ntineat. fiantis Adumtis Goxn , queml senae l. o. Boerhaase de titulus auctorem vocat , in fabrio. gland. p. Io. Unci diff. de pituita I spitae ann. 1718. aeon. an m. T. II. p. 343. edita , D in Tomo VII. col l ec-m Dis s. de pituita n. 38. tionia meae recusa z. t. n. 18.

17쪽

Sect. I. MUCI AN A LYSIS. modice fucato spiritui essentiae nomen imposuerit

cum tamen gum irai in aqua solutum cogatur.

Qui de nitro , sale , alumine , Vitriolo , acidi latices vehementiori igne eliciuntur, adeo meraci , ut vaporem in aerem conspicuum dii fundant , ii pituitam adeo non cogunt, ut solvite visi sint s , in Cl. Foroce tamen eXperimenti Stentescit; a debili vero acore non tangitur. A vitriolo tamen cupres cogi dicitur fAE , D ab alumine sην.

Lixiviosi sales mediique pituitam non solvunt tnisi caultici fuerint. Adhibito igne , absque emisso odore t , in carbonem insipidum , &insulsum abitυ. Clausis

in vasiis igni eXpositus x mucus recenS 3 qude partem maximam edit, ut omnino decima octava

parS non aquea sit. Olet hahet centesimam quadragesimam partem x , a quo procul dubio, naturam viscidam habet. Salis volatilis sicci P inest: nonagesima sexta pars , & tantumdem

oleo si liquoris , qui salem dissolutum continet , & spiritus audit. Demum salis lixiviosi , in igne persistentis , particula est millesima quadringentesima quarta. Adeo parum aut oleis Idem l. c. n. 7. II. Laissus

,' Rut Dno . p. 262. 263. etiam in aqua minerali cuprens. 29Ι. de sputo enim, aut mU-co faucium intelligo , etsi Vir Cl. salivam nominat. Martium vitris tum salivam non cogit p. 239. aqua vitriolica etiam minus Idem p. 268. Ruto P. 2II. t Goru n. I . Etiam cogunt Rut p. 4 . Solvunt L sus. ' Lastis l. c.

dagra p. 2Ις.

Σ Ρardissimum mnesti. x ' Ι11 scorbuticis habet ejus salis momentum, sed minus P

18쪽

8 LIB. VIL SECREΤIO. cum habeat , aut salis , adparet , quare neqUelinguae papillas emoveat, neque narium. Ea ipsa nota praeter alias , etiam a lympha differt F. Terrae aliquid inest 3 . AdservatuS, post integrum annum , hactenus mutatur, ut acerrimum

oleum, & salem volatilem nunc fundat, de aspera arteria su intus a. Gummi arabicum ad ignem acidum liquorem dat. . Etsi non ubique undem natura muci est , liuo tamen pertinet lubricus humor a , quo tota aeri S, ciborum, urinaeque via late Obungitur , in naribus, palato, linguae facie postrema, faucibus, broncho , pulmone , Desophago , Ventriculo , ductibus bilariis, intestinis , vesica urinaria , urethra utriusque sexus, utero , Vagina muliebri. Eorum linimentorum siccissimum est , quod nares obsidet, inde sensim, ut ad interiora

corporis receditur, ita fluidior naucus generatur :pariterque a crustacea natura alienior in iis partibus reperitur , quae lolium aut semen trans. mittunt

Lubricus inprimis piscium cutem obsidet b.

nam in homine unguen culaneum alterius indolis est. Ad muci naturam ctiam succus funiculi umbilicatis accedit, & verior pars seminis, qUaen teste advenit , nisi quod ea quidem odorati S& volatilibus particulis abundat. perinde tamen

' Ex sanguine n laceis a Cons. Boeri nave l. C, p. 9.lymphati eis, secedentc parte seqq. ut nunen admisti lan passim salin , fit muccus sit nai'υ. sebum subculaneum separes.contin. T. I l. p. 9. b De eo unguine dicetur γ' Piuρlli. L. XII. Vide interim Coimmonb. 2 cc m. Acad. Petrop. I. e. ad, doerh. praeleci. T.III. P.S47.

19쪽

SH. I. MUCI AN A LYSIS. 9 semen glutinis simile fila trahit, aque acido latice solvitur e , a lixivioso sale potius cogitur ZAuno 3O A. C. N. a Sanhedrin facto experimento constitit , semen ab album ine hactenus differre , quod ad ignem dissuat , albumen cogatur d . Ad mucum denique etiam referri potest, quod adhaereat, & in aquam facile se diffundat , nigrum illud pigmenti genus , quo

aversa uvet anuli facies in multis animalibus obducitur. Utilitas manis es a nauci lubricique humoris est , teneros , & acriter sentientes nervulos tueri : quos sicci aeris Vis , aut Velie mentior frictio , aut asperi salsique humoris transitus ingratissimo sensu adnceret, nisi benefica mucivis intercederet. Qui urethrpe mucum scri aliquo humore injecto abras erunt, ii nimis eXperiuntur , quam intolerabile absque muco ipsius uri e iter sit, quam ip1am sani homines absque incommodo emittunt. Sed etiam in acutis morbis , aut acriori cntarrho , per nares pelaitUS siccus, ingratissimus transeuntis aeris sensus est, neque blandius aut per eluta salibus purgantibus

intestina , nudatam vi muco vesicam, aut feces ulvi transeunt, aut lotium. Aspera arteria etiam cum muco ne aquam quidem tolerat.

c Gorn l. c. n. 26. nouro de

femiue V tesib. p. ς .d Gorn l. c. muro thid. Primum sumen lentissimum Mon-ro ibid. Idem a spiritu vini non stogitur , Certe de Cadavere , deque seminalthus vesiculis

20쪽

Io Lib. VII. SECRETIO. f. V. Et gelat in .

Horum quidem humorum naturam duduin exposuimus , quando lympham descripsimus e sanguinisque serum. Omnibus ea communis natura est, ut igne admoto, aut fervida adfusa , aut liquore , qui de vino stillat, meraciori , aut acore demum minerali, in floccos , grumOS, geluque demum cogantur. Iidem humores, dum infra I 8 gradum salirenheltianum calent, fluidi sunt, minusque quam mucuS se trahunt, neque multum aquae ipsi hactenus meabili sua natura cedunt , eamdemque adservati , ad putredinis initia foti , ita augent , ut nulla porro admisti liquoris acidi, aut vinosi , vi se cogi patiantur s. Plerisque blandus aut lenissime salsus sapor est. Siccati in crustas abeunt succineas g , ut plUS ,

quam muci S , partium terrearum , plus etiam olei continere videantur.

Ad hanc classem pertinet ergo sanguinis serum,& lympha vasculorum valvulosorum h , & ovi album en i, & humor qui pullum in oV0 circumfluit & amnii humani liquor . muci quidem similior, sed tamen coagulabilis quando satis recens deprehenditur l. Eadem natura est eX

mentis , in fila flocculosque abiit, ut lympha solet.

SEARCH

MENU NAVIGATION