De partium corporis humani praecipuarum fabrica et functionibus. Opus quinquaginta annorum ...

발행: 1778년

분량: 223페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

61쪽

MEI. II. AD ARG. A 'ORBIS. SI passim provocarent, multa ad argumentum inde repetitum jam Rudischius respondit, primumque, etiam absque primaeva , & a natura creata glandulosa fabrica, folliculos tumidos varia materie plenos nasci monuit. Ita grandines o rotunda

sunt concrementa, continua membrana clausa,

quae materiem puris similem continet ; sed grandines manifesto in spatiolis subcutaneis cellulo sis oriuntur , & inde glandularum etiam suspicio abest. Iisdem in cavernulis etiam steatomata , & aquosi demum tumores, p frequentissimi reperiuntur : quotieS non in glandula certe, sed in cellulosa cavernula q, retenta materies stagnando congesta est. In omento , quod pariter ad pingues telas pertinet, perinde numerosete glandulae minimae visae sunt r , scirrhosa duritate. Ρraeter cellulosae demum telae Vulgo notum imperium , similes etiam tumores in aliis corporis humani partibus enati recensentur , in quibus ne adversarii quidem folliculum quaerunt , ut in cornea oculi tunica s , in optico nervo i , in tympani membrana V, in artubuS x ,

in pulmone . Et ipse quidem in pueri pulmone,

o Salomon Aberti de gran- p. 77. in 1 taphylomate. 'dinib. p. 42. t Ibid. p Qualem ipse Ill. Boerhaa- υ Idem Thesaur. anat. IV.mius descripsit de fabric. glan- n. 24. dAl. p. 19. x Huc adventitiae illae in se-q Ru ch de fabrio. gland. more & brachio glandulse Pho-

62쪽

sa Lib. VII. SECRETIO. rotundas , alba materie plenas , quasi grandines vidi a.

Ρorro,quoniam Cl. adversarii a nativum in receptacula vitio1e dilatata receptum humorem nobis opponunt, non omittere oportet, nihil omnino intercedere , siquidem sanguis in cellulosa spatiola saepissime exsudat , quin perinde in obstructo jecinore bilis , alioquin penetrabilis , aut ipsa

exhalet , aut certe humorem cellulosis cavernulis contentum suo colore Vitiet , quo adeo

frequenter & intestina pingantur, & peritonaeum. f. XII. Et ab hy atidibus Hydatides , quibus rotunda , suisque limitibus circumscripta figura est, propriumque Velamentum aquam comprehendit, & quas non bene

CL viri pro dilatatis glandulis habuerunt a' ,

plerumque in cellulosis cavernulis b nascuntur, in quibus humor effusus stagnavit. Nihil hoc vitio frequentius est circa renem , in circumjecto adipe, circa uterum , tubaSque & ovaria cin omnium viscerum extima planitie & peritonaei. Sed etiam de cordis superficie ejusmodi vesicae essioruerunt d, & sub extimo intestinorum Velamento e , & in omento f , in exteriori

63쪽

SH. II. AD ARG. DE MORBIS. 3 ambeunte membranae costas succingentis g cellulositate, in pulmone h, hepate. In ovium pelvi, pariter in cellulosa tela, frequens vitium est , grandesque bullae, non absque animalis inde contabescentis detrimento , passim generantur. Hic est Are ihydrops alius i , in quo vesicae parvae & frequentes, humore replentur. Manifesto etiam vidi , in morbo, quem pro magico plebs habebat, de ulcere femoris plurimas subinde hydatides exiisse, de quibus dubium non esset, in vicino celluloso teXtu natas esse. Simile exemplum Ρarisini Academici recensuerunt l. Ita ex ulcere sub costis quingentae hydati des t effluxerunt, R ex abscessu vis hydatidum , pariter , ut quidem Videtur , de fem Ore manavit m , inque aliis exemplis delumbis , de abscessu supra umbilicum. Ita in inguine hydatides resedisse leguntur ii , & sub trapegio musculo vastissimam o bullam, quae 36 alios folliculos sua caverna comprehenderet. Ita

Urinaria vesica , renes , Uterus , ventriculus, intestina, cor, peri cardium, in cadavere undique pendulis cystidibus aqua flava plenis evioruerunt p. In alio corpore , cum subinde perparacentesin ova quasi piscium prodirent, millenae hydati des, cum utero , hepate, mesenterio,

64쪽

totum per abdomen connexae , post mortem 3pparuerunt, cum nempe in universum tractum

cellulosum aqua se diffudisset q. Ita in cellulosa tela septi transversi r hydatides sacco membra

naceo comprehensae vise , aliaeque plurimae de sacco super hepar potito ue per in fluctum vulnus exierunt. Sexaginta hydati des in tumore aposteriori cranii sede ad scapulam descendente fuerunt l, cum reliqua pars, crassori adipe plena, ad steatoma, & atheroma pertineret. In utraque maxilla Cl. Heuermann D. Hinc cum aqua in hepatis hydatidibus sebum conmissum fuit x , inquilina cellulo e membranae materies. Ah hepate hydati des fuerint quas aegri vomitu & per alVum re-jecerunt. Inde etiam intelligitur, quare frequenter

adeo & duae; in hydati de membranae, & hydati des

legantur , quae alias sua in cavea continuerint a.

Nam vel duas laminas stagnans aqua sibi circumposuit , Vel unica praegrandis bulla , mire intumescens, super alias minores se superfudit. Prima haec hydati dum species est, superest Raltera. Nam etiam sanguinea vasa in hydati des degenerant a. Ipse Vidi , inque thesauris academicis conservavi b , vesicularem placentam,

65쪽

cujus bullae aqua plenae cum angustioribus peiadunculis ramosisque alternae continitarentur, Ut

Omnino manifestum esset , vasa fui se , quae in hydatides degenerassent. Idem Vitium, minus equidem frequens , in majoribus hepatis vasis olim Rudischius vidit c. Liceat paucissimas aliquas de origine hydati- dum opiniones e Xcitare , quas nΟS quidem reSipsa Vetuit recipere. Dudum d , iterumque nuper e , a lymphaticis vasis degenerantibus hydati des nasci scriptum est , ut lympha inter duo Valvularum conjugatarum juga inclusa sensim vasculi parietes extrorsum urgeret, donec rotundae bullie faciem induerent : ad quam sententiam hactenus God redus fidi00 f accessit, ut hydati des perinde etiam a lympha , sive a

nutritio humore in arteriarum venarumque inter-

Valla effuso , nasci admitte'et g. Addidit Richardus Mead h, eruditissimus olim medicus, se aquis innatantes funiculos vidisse, ex tenuibus& pene concatenatis limpidis vasculis factos ,

corruptarum lymphaticarum Venarum reliquias.

66쪽

Lib. VII. SECRETIO. Verum in universum multo latius patet hydati dum sedes , quam quidem lymphaticorum asorum , & multis in partibus corporis humani hydati des repertae sunt , in quibus nulla industria lymphatica vasa reperit , vel cerebri eXemplo i, & uterinae placentae. Quod Meadius vidit, omenti degenerantis vitium fuisse videtur. I dati des , quas pro vermium opere Cl. Tason habuit , pertinent ad mirificum animal, nuper etiam a Cl. Pallas descriptum, cujuS parS cylindrus est , pars bulla. g. XIII. Argumenta ex theoria repetita. Alia supersunt , quae pro causa si schiana dicuntur, & nihilominus pondus habent, etiamsi ab experimento , & ab anatomica administratione

non perinde cominus repetuntur. Et primo ,

facile ostenditur. absque folliculis arteriolas inter& excretorios canales positis , utique humores a sataguine separari polle. Ipsa enim res doceti, ex arteriolis minimis, in villos exhalantes ventriculi , & intestinorum , in poros vaporiferos cutiS , peritonaei , peri cardii , pleurae , & in tenues oculi vias, aquam purissimam vehentes, aquam etiam & gluten , anatomico siphone impulsum , facillime exire , alios , crassiores , lii In hemisphaerio cerebri frequens iitique spectaculurn dextro , inferiori loco , cystis Ru ch t. anot. XII. p. et tavesicae similis Iournal de Me- h P on l. c. decine 17s6. Μ. Fehr. Ρlexus i L. II. p. IOS. choroideus hydatidibus mistiis

67쪽

Sect. II. SECREΤIO ABSQUE GLANDULIS. quores minus facile, tamen etiam sequi. In his autem colis nullo micros copio aliquid globosi, aut cavi, aut folliculo simile conspicitur. Hactenus adeo ostensum est, absque folliculis secretionem esse posse. Deinde aquosos humores non solum absque folliculis parari posse , sed cum folliculis omnino non posse generari , quin propriam aquae naturam & limpiditatem amittant , continuo ostendemus. Ex Malpighiana sententia arterioliae in folliculos suum liquorem deponunt. ΡOne eum folliculum sesqui lineae diametrum habere , quales utique cryptae linguae dorsum circumstant. Ρone arteriam minimam rubram diametri esse, quae vulgo globulo adsignatur, siVe fias inlicis : pone arteriolam, quae solam aquam trans. mittit , rubrosque globulos excludit , dimidio tantum rubro vasculo angustiorem esse, sive diametro unius i 5 pollicis. Erunt adeo diametri arteriolae secretoriae, folliculique recipientis, inter

rum ex noti 1sima , saepeque a nobis repetita nlege, velocitas liquoris ex angusto tubo in amplum folliculum effusi est in folliculo ad velocitatem , qua per tubum aretiorem fluxit , tilumen tubi ad lumen folliculi. Erit ergo celeritas liquoris in folliculum depositi , ad celeritatem, qua per Vasculum minimum movebatur, uti 1 ad 23 ,2 2S. Ρone in eo vasculo eamdem superesse celeritatem , quae est in minima arte

m L. V. p. 99 κ L. VI. r. 22.

68쪽

riola rubra: si ea celeritas ejusmodi , ut vige-cuplo lontius , quam per cor sanguis per ejusmodi arteriolam o feratur. Describat autem eX corde exeuns sanguis in minuto primo pedes

39O p , describet in minimo vasculo pedes I9 liive lineas et O8 : in folliculo Verodis Ir, siVe paulum supra centesimam lineae partem, atque adeo tribus egebit horis & dimidia, ut unam lineam perCUr-rat. Nempe in folliculo humor aquosus ita retardabitur , ut ejus motus pro nullo haberi possit. Neque a calculis positis res ipsa differt : nam in iis partibus corporis , quarum humores Uere per folliculos generantur , lentissimus motus est, mucusque eX naribus nunquam sponte effluit, haeretque in organis suis, dum per emunctionis vim aut sternutationis ejiciatur. Verum humorum humanorum plerorum qile ea natura est, ut celeritate aliqua egeant, qlla ad usus necessarios adfundantur , & omnino pereXperimenta velociter moVeantur. Non ergo poterunt per colum parari , cujus natura VelΟ- citatem omnem destruit. Non ergo poterit aut

urina per solliculos percolari , aut perspirabile subculaneum , aut animalis ille nervorum spi

lentus, per folliculos generari poterit. Ea enim communis , R inseparabilis, omnium humorum humanorum natura est , ut retenti & immoti spissescant, exemplo bilis, nauci, seminis , adia

69쪽

nct. II. C sA RUYCHIAΝΑ VINCIT. F9pis , certaminis , lactis : adsunt enim undique per re Ceptacula sorbentes Venulze , quae de humorestagnante sibi bibunt, quidquid tenuioris aquae continet. Quare fluidos humores per solliculos percolari , rei ipsi1 , A Natum sapientiae repugnat.

f. XIV. Causa Ret schiara vincit. Cum rationes & istas , & alias, pro Ru Uchiopassim Cl. viri adferrent , ipse que causam suam

pulcherrimorum manu sua praeparatorum , cadaverum ostensione confirmaret , sentim factum est , ut ejus causa praevaleret. V1lcera nempe secretioni destinata , eorumque inprimiSacillos, glandulasque conglomerataS, meriS conponi vasculis , cellulo e tet se ope conjunctiS , eo cum vinculi robore , ut consistat acinus , aque

sui similibus , laxioribus filis sibi adnexis, totus Si integer deduci possit. In quolibet praeterea

acino, VasorumVe glomere , eX eadem sententia , duetus excretorius est , pluresve duetuli, qui de arteriola minima , tamquam ramuluS minor , & sanguini impervius , decedere Videntur , quae fabrica in re ne certo reperitur, in aliis quidem colis magna cum Veri specie eX conjectura admittitur. Secretio adeo a vulgari sanguinis circuitu hactenus differt , quod in isto quidem

arteriola minima , cylindrica , in venam sibi aequalem , aut ampliorem continuetur, quae sanguinem recipere apta sit ; in humorum vero separatione ductus excretorius , rubro Vasculo arterioso minor, tamquam ramus ex eo Vasculo

70쪽

co LIB. VIL S E E Τ I o. prodeat. Inter primos novae sententiae auctores Jeremias L sus fuit r, qui ab anno 16 8 I glandulas pro vasorum glomeribus habuit , quos glutinosae particulae connecterent. In renibus& earum glandulis eamdem , ab anno retro168O I. Conradus P er s sententiam docuit , deque glandulis in universum Bernardus Albianus t , & discipulus Ru schii , vir eloquio Ualens & ingenio II Godo foedus de Berger U. In Gallia , propria per experimenta , vasculosam viscerum glandularumque fabricam Romundus Vieu siens x adstruere adnisus est , quam J. CLAdrianus miselius 3 secutus est , & alii. Angli inter primos a Milpighianas glandulas rejecerunt Z, eorumque principes a glandulam ita definiverunt, ut ab arteria minima complicata non differret. Neque folliculos Petrus Antonius Mich

gius Chone phil . principL Vrelig. p. 29S. Theoo os acrit. and flora dineas es p. 6s. Jeremias Iminereri th ' animal secret. Prop. XI. eX ea vero arteria undique ductus excretorios

Philosoph. Transae f. n. 283. glandulam vocat glomerem arteriarum venarumque filis collectarum , quae eX commUni Venarum membrana oriuntur: Porro Thom. Morgan. philos principi. p. I 66. communenuic glomeri velamentum circumponit : Theophilas Lobb nu-tur. ineth. Curing. Leveryp. 27 fmplicem glandulam ita descrihil, ut vastillum sit eX rubra Erteriola ortum , serpentinum, eX quo vasa lymphatica undique oriunda partem humoris tenuioris resorbent , absque follieulis. Idem conglomeratam

glandulam systema facit glandularum simplicium ibid. p. 28.

SEARCH

MENU NAVIGATION