Bibliotheca Graeca. [Lib. I-VI] Sive notitia scriptorum veterum graecorum, quorumcunque monumenta integra, aut fragmenta edita exstant tum plerorumque è mss. ac deperditis

발행: 1707년

분량: 812페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

QVI MOLESTUM EuM APPELLABANT.

sident vis est. Imo sunt nonnulli eorum ingentibus domorum substructionibus graves vicinis, quo libera luce frui possint impedientes. Iam vero isti nihilne vobis

perperam facere videntur rerum statum mutantes atq; evertentes

Et tamen si quis istis de rebus silere non potest , gravis audit atq;molestus. XXVII. Atqui tu quidem si aequalium aliquis opulentia par tibi evadat, rumperis, nec toleranda tibi res illa videtur, quin etiam dicam propterea fortunae scribere

cuperes. Me Vero eam tanquam a

justitiae observantissimam praedicare jubes, cum tam injuste erga homines utrinq; se gerat, atq; evertat quidem quibus bene facere fas erat,opes autem eorum scelestissimis atq; impurissimis quibusq; indulgeat. Nonne etiam si illud a me postules) agitatorum a mihi laudandae divitiae erunt, &eorum qui aliorum risui atq; hilaritati inserviunti Ars item eorum qui crumenam aliis apte suffurari norunt' quin&quod impudic juvenes se gerant, patresq; id videntes conniveant i quod totas fere dies stertant, noctem Vero balneationum expectatione terant Z quid autem & qua ratione dum praestolantur agant, dicere supersedeo.

Libri sti Pars Tertia.

222쪽

Lib. R cap. st.

LIBANII AD EOS

XXVIII. inatuor erant illi,cujus res praeclaras nunquam sin animi dolore possum commemorare notarii, & septemdecim Α- gentes in rebus. Qui autem hisce praeerat , multorum annorum mercedem, metallorum Comiti-Vam reportabat, reliqui vero urbibus ornandis adhibebantur. Hodie contra illorum viginti supra quingentos , istorum plus quam decem millia aluntur. At-q ve ei qui illis praeest quandocunque in mentem venerit, praefecto praetorii fieri licet. Haec sunt quae pungunt animam meam: de his quo minus ea quae fas est dicam , cohibere me nequeo. Et habeo ego quoq; approbatores meos, quemadmodum & vos in egregiis istis conviviis vestris invicem vobis asstentamini,) in quibus nimirum multa nivis copia est, multaque insolentia, & turpes contentiones, victoriaeqi parum jucundae , Deorum autem loco celebrantur hymnis ii qui praesentium malorum nobis causa sunt. XXIX. Ait, inquiunt, ideo molestus es, quod saepe adeo hoc facias. Anne vero ea quae recte dicuntur , si dicantur saepius, justae contra eum, qui dicit, crimina

tioni locum possunt facere y id quaeso qui fieri queat ὶ Non justa

, οι αλλοι τας πόλεις

τα δε αντὶ τῶν Θεαν οι τῶν κακῶν τῶν παροντων α Ποι.

223쪽

QVI MOLESTUM EUM APPELLABANT.

cet. Nisi forte ea quoq; quae fieri decet injusta saepe esse quis dixerit. Vides quam iisdem quotidie

nos invicem verbis salutem nec molesti propterea audimus , nec quenquam verbis nostris ostendimus : quin potius ut hilarer magis faciem induant efiicimus: contra si aliquem salutare negle-Xeris, contumelia eum assecisso videris. Imo & Juvenes qui mensis adstantes canunt , quorum qicantu vos demulcente bibitis, nonne iisdem semper usi cantilenis calices vobis tradunt, & svaviores tamen ipsa potione vobis

videntur ὶ Qui itaq; fit, ut hoc quod ego facto, non vero illud

molestum videatur Sane enim si compotationibus hoc esse dicas conveniens,illud quoq; calamitatibus nostris conveniens esse de

fendam .

XXX. Sed & complures ego novi qui ob graviora quae ipsis e-

Venerant, intermedias lacrymas e vita exitum invenerunt, quibus nemo tamen unquam dicam scripsit, quod antequam id fieret flendi finem non fecerint. Quin potius eo quo decet malorum sensu affecti fuisse videntur , eo qVOd non nisi cum vita luctus eos deseruerit. Fac modo ut finem sortiatur quae singulis rebus nunc inhae- Cc 2 ret

224쪽

Lib. V. c.st.

ret labes , moxque videbis meis etiam ea de re sermonibus te finem imposuisse. Ea autem si semper procedit, cur linguam meam pergere vetasὶ Ipsa enim rerum conditio ad verba sejusmodi)me impellit: Tu autem idem fere facis quod medicus, qui si sanare

non valeret ulcus, prohibere tamen ei qui graviter eo assicitur vellet,lae gemitum ullum emitteret. Redde Ueterem urbibus Vigorem & pulchritudinem, moX-que palinodiam a me audies. Restitue priori suae dignitati eloquentiae studia , &tunc ab ea ut tempora haecce commendet postula. Si vero altius serpit morbus, majoraq; semper incrementa malum capit, & exigua videntur si cum praesentibus compareo tur praeterita, & in honore deteriora sunt,meliora contra contemta jacent, cur laudare me tantam corruptionem cogis XXXI. Omnino itaq, ea qVae universum qua habitatur orbem assiciunt bona atque mala, ad me spectare arbitratus sum, atq; talis sum qualem illius me fata esse jubent. Odium autem non meretur qui orbem universum amore complectitur. Licet autem Vel maxime iis quibus patriam limitibus curam meam aliqvis cir

μοι τὰς περὶ ἀυτης λογους. Eι δε ε κείνη χωρῶ , τί μοι την

γλωτΤαν άπος ρεφεις ς ἀυτἀ γάρ μακινεῖ τὰ πράγματα πρὸς τῶ φη-

προς τῶ νυν , τιμιωτερα τἀψαυλοτερα , ατιμότερα τἀκρειτΤω , τί με την φθορὰν ἀναπκαζεις εγκωμιάζειν;

225쪽

QVI MOLESTUM EUM APpELLABANT.

νοιαν , ἀτυχῶν μοι ταῖς α- τυχίας αυτη πολ ἀν τινῶν , οἱάς αυτῶν καταλιποντες πόλεις γ

rum feliciter agere mihi Videtur, infelicitatis ej' autorib8 plurimis illis, qui postqva proprias suas urbesin domos, si tame domos illas appellare fas est, leseruerui, &ne per somnium qui de lave quiddaatq; amoenum in natali solo suo obvenire sibi viderunt, in cives se peregrinos imperium tenere fas esse existimant : parum veriti ne Imperator de opibus cum Omnium stupore congestis inquisitionem instituat. Quibus non sufficit nostra possidere bona, sed Isi de fortuna aliquis querula Irta vocem edat, indignantur, molestusq; illis qui animadversione uti

velit videtur. At enim Vero, eo usque vos, istius conditionis homines , processisse audaciae, nonne omnium longe gravissimum est XXXII. Si vero aliquis qui agris colendis operam navat, sementem semper faciens, nihilq, inde ad horrea sua sentiens pervenire,de annis quereretur, qui hoc quidem quod sementi impenditur) aufferant, fructus autem nullos reddant, an importunus qVae' solis dicatur , qui ista quotannis ab eo audiunt i Cur itaque alias siccitates, & inundationes morbosque, admissaq; in semente damna lugere non liceat i Sed & matre diuturnis contabescente morbisCc 3 lacry-

226쪽

eto6 Lib. V cap. p. LIBANII AD Eos

lacrymas fundere fas est : patria Vero, qVae matre etiam potior es te

debet, male sese habente, festivis- gaudiis est indulgendum Noveram ego iis quae feci rem gratam me Diis illius praesidibus me facere. Hoc vero justum esse scivi. Iusta igitur faciens perperam

certe non egi.

XXXIII. Unum quidem hoc,

satis magnum, oratione lenire dolorem: speravi tamen aliud quoq; non minus me sermonibus meis consecuturum, ut nimirum medelam quandam illi afferant atq; emendationem, aliis nimirum ad alios eos deferentibus, usque dum ad Imperatorum aures pervenirent. Verum haec quoq; reliquis accessit infelicitas , ut frustra istud speraverim. DeqVacunque enim alia re potius cur Imperatoribus sermocinantur,

quibus id faciendi facultas est, a que res utiles silentio praetereuntes, ea dicunt quibus ad gratiar eorum se insinuent. Verum quid alios reprehendere opus ne i- sum quidem praetorio praefectum

movere potui, ut curiarum gereret curam, cum tamen dixerim,

quod quemnam quaeso non permoveretὶ ) penitus defecturum istud hominum genus, cum nulli futuri sint decurionibus l1beri, utpote cum quibus nullae contra--rsis. R , σ1 ε G της μητρος άν a , κακως λζ κειμενης εορτάζειν

γγομένων , ζ βουλεύειν κακου ει-

227쪽

QVI MOLESTUM EUM AppELLABANT. ro

ζ μα ιλεως ὀργης-hantur nuptiae, eo quod omnium malorum extremum esse videatur decurionis munere fungi. Et ille quidem quo refutaret istam orationem non habebat, sed in tres aut si vatuor eorum qVi magistratibus funguntur maxima ira invect us,satisfecisse ossicio sibi visus est, atque scribere rursum ince

pit. Quid itaque faciendum O

randi Dii ut manus templis suis,& agrorum cultoribus, militibusque & curiae, quin & Graecorum lingvae porrigant, atque eos qui praeter jus & fas incrementa ceperunt exiguos faciant, eos autem qui injuste opprimuntur sua recuperare concedant: mihi vero loco praesentis tristitiae laetandi causas suppeditent.

LIBANII ORATIO

GODFRIDO OLEARIO Interpret .

I. Quae ego, Viri Antiocheni, pro urbe vestra apud Imperatorem dixerim, qVamque nec contendendo nec supplicando praeterrniserim quicquam, partim a me ipso audivistis , non ut apud vos me jactarem , sed ut placid

vos admonerem, ea commemoran. Iuliani,ad quem Oratio Libanii pro Antiochenis Iegitur T. a. edit. Moreli. p. a D. R.

228쪽

2o, Lib. Rev.ν. LIBANII AD ANTIOCHENOs

rante:partim,& magis quidem luculente , Imperatoris indicio di. dicistis, qui&hac ipsa in urbe Sacerdoti fassus est interpellatum turbatumque se a me fuisse , rursumque idem in mansione ad Commune nostrum dixit. Jam itaque quae vos audire fas est de iis quibus constringimur adversitatib8, deq; accensa in vos Imperatoris ira: & quo modo extinguere illam debeamus, quaeq; via ut meliores facti esse videamur sit ineunda, oratione persequi nitar. Etenim

coram eo quidem danda Opera erat ut culpa vos liberarem, nunc

Vero ut ne quidquam latere vos sinam , de quo merito aliquis vobiscum expostulet. Illud enim veniam invenit, & optato successu non caruit: hoc autem quod attinet, vel maximam incurremus

offensionem, si quasi nihil peccatum a nobis fuisset, eandem animi sententiam teneremus. II. Equidem non ignoro , vel omnes, vel saltem plerosq; mea dicendi libertate, offensurum me esse. Verum praestat oratione o fensos , ex rebus q vae ab ista pendent commoda percipere ὸ qvam ea quae placeant nunc audientes pro exigua Voluptate maximum gravissimumque subire damnum.

Certe si fieri id posset, ut simul &laudibus vos prosequerer, &qva

οί πλέω δὲ Γ βασιλέως μεμηνυ

μου τετυχηκε καλως ποιῶν ,

πλέους ἀνιάσω - της παρρησίας,

229쪽

DE IMP. IULIANI IRA. 2o'

προ των κολακευοντων ποιησαιο .

τίω, κω λάβω UM *οβον ιν εἰκος ratione periculum evitare valeamus, exponerem,stultum esset istam in dicendo rationem non sequi. Verum cum aliter evenire nequeat, quam ut gratiam dicendo sectantes, id quod rebus nostris conducit perdamus, prudentia omnino requirit, ea quae salutem nobis parant anteferre iis quae aures animosq; titillare valeant. III. Equidem Demosthenes Cives suos graviter assectos animo, affatus, ne tales essent hortatus fuit, nec ita eos apud se statuer jussit, ac si spes luculenta iis non superesset. Ego autem tantum ab eo absum, ut vobis suadeam animi deponere aegritudinem,ut alia ratione salvam urbem esse haud polse putem, quam si plus adhuc aegritudinis ei qua nunc amigimur addamus, atq; Omnes eos qui unquam supra modum luctui indulsere, nostra superem' tristitia. Ita nimirum se res habet: Si praesens tempus tanquam nihil admodum grave habens considera-Verimus, ut maj' malum nostrum evadat faciemus: dum scilicet omnibus manifestum reddimus,

nihil a qooqvam proficisci pos G

lam acerbum , quod urbem nostram valeat commovere. Si autem de meliori conditione desperantes istum induamus me-D d tum,

Libri sti Pars Tertia.

230쪽

2Io Lib. . cap. s. LIBANII AD ANTIOCHENos

tum, quem sentire animo eos parem qui de ipso solos patriae) periclitantur ; primo qVidem rectius consulere de reliquis rebus isto timore in consilium simul adhibito poterimus : deinde id satisfacere forsan sibi patietur Imperator, urbem, quae nullo non tempore altum visa est Capere , perculsam esse animoqv dejectam, & suum exitium expectare. IV. Certe quam plurimis quidem semper maximisque chadibus misera haecce urbs involuta fuit: Et forte bonis auspiciis condita ea a Seleuco non fuit, qVamobrem Persarum copiis nunquam non triumphare de nostris malis licuit , non secus ac luctatori eundem saepius adversarium prosternenti. Quod enim quaeso tempus abiit , quo incursionibus regionem hancce non amixerunt aut quando facta incursione eam non evastarunt, ea qVidem quae potuerunt demolientes, reliqua vero igne destruentest Et tamen utique pervicaces majores nostri fuere, nec agnoverunt a Diis sedibus istis sese expelli: q vos omnino secum reputantes, invidum aliquod fatum regioni huic graviter incumbere, post primam statim, aut saltem post secundam ruinam, solum mutare, Phocaeensium isto-

SEARCH

MENU NAVIGATION