Bibliotheca Graeca. [Lib. I-VI] Sive notitia scriptorum veterum graecorum, quorumcunque monumenta integra, aut fragmenta edita exstant tum plerorumque è mss. ac deperditis

발행: 1707년

분량: 812페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

IN IULIANUN IMP.

oratione praemissa, quam lubens volensque huic ipsi sermoni inseruissem, verum cum leges nobis circa ista propositae minime id patiantur, hoc saltem erit dicendum : dulcius tum quidem fuisse militibus bellum & praelia, quam otium antea ipsis fuerat.

XXVI. Atq; visum quidem fuit equites in utroq; cornu, in media autem acie pedites esse collocandos optimum veroqvemq; ex

iis in dextro cornu circa ipsi in Caesarem. Atq; id quidem latere hostes debuisset: verum latere non passa est transfugarum quorundam perfidia . Cum itaque fluvium trajicerent Barbari, impediri quidem id facile poterat, hoc

tamen noluit fieri Caesar, imo nequidem cum exigua nimis eorum manu praelium voluit committere. Postquam vero triginta millia eorum illum superassent, in eos irruit, priusquam plures multo ipsis subvenire possent: fecerant enim, ut postea nunciatum fuit, decretum, ne cuiquam bello idoneo domi considere liceret. Lltrumque itaq; laudem & admirationem meretur, tum illud quod in primos statim non fuerit facta irruptio dum hoc, quod omnibus quae ad pugnam illam adduceban. tur copiis fluvium transmittere non fuerit datum. Illud enim ma-

272쪽

Lib. Q c. p.

LIBANII PARENTALIS

gnum non erat atque egregium, hoc vero maximo non caruisset

periculo : & illud quidem animi

parum generosi, hoc vero imprudentis tuisset atq; temerarii. Atq;proinde plures quam ipse ducebat , & quidem multo plures, transitu non prohibuit, at impetu in eos tempestive facto, ne plures ad eos assiverent effecit.

XXVII. Barbari autem, quibus

cuncta fuerant prodita, robur omne exercitus, illi adversae aciei parti, quae maxime valebat,opposuerunt. Dextroq; cornu suo subsidiariam destinarunt turmare , quam sub aquaeductu quodam edito occultabant , arundinibus densis fuliginosus enim erat ille Iocus) eos, si subsiderent, abscondentibus. Non potuerunt tamen fugere oculos Romanorum , qui editum quendam a parte sinistra occupaVerant locum : qui simul ac eos viderunt , clamore sublato accurrentes, hos quidem surgere coactos insecuti sunt, in mediam autem aciem intulerunt term rorem , fuga fugam pariente , prioribus nempe ultimos trahen tibus. Factum autem simile quid in ea pugna fuit illis, quae in navali Corinthiorum contra Corcyraeos praelio evenerunt : in hac enim etiam & vincere & vinci utriq, parti contigit. Vicit nam q,

XXVII. Τοῖς βαρβαροις δε

χάμα πεπυσμενοις , ν α'

μένους ἀφανιζόντων. , μLὐ τίς

273쪽

IN IULIANUM IMP.

τ ον τη κορυφῆ φύλακες άγησαν τ γιγγομενων μεταχῶν. ως sinistrum utriusque partis cornu, adeo ut prostratum victumque fuerit cornu dextrum, quod Caesarem ambiebat: delecti nimirum milites a delectis. Et ne signiferis

quidem, quibus vel maxime aciem servare alias curae est, pro more suo hic agere integrum fuit. XXVIII. Cum vero tam inclinaretur acies, altum inclamans

Caesar, & Telamonii sermones imitatus Graecis enim navibus amissis reditum esse praeclusum, iste, ille vero, victis urbes Occludendas esse, nec fore qui Victum suppeditet, monuit in postremo addidit, quod si fugam arripere fuerit constitutum, se primum ab iis esse interficiendum , & tum demum terga hostius obvertenda, vivum enim se neutiquam illud esse permissurum, simul vero Baris

barorum manu monstrabat cater-Vas , q vae alia ex parte ab urgentibus eas Romanis fortiter profligabantur. Cum igitur illa quidem audirent , haec vero oculis etiam cernerent suis, & partim quidem pudore, partim Voluptate assic rentur, in aciem reversi pugnam redintegrarunt. Sicq; turpitudo illa fuit ablata, omnes'; in persequendo hoste occupabantur, adeo

ut ii quoque qui sarcinis in loco sublimiori appositi erant cust des, in eorum qVae gerebantuC

274쪽

partem venire cuperent. Illi itaque cum festinato gradu appropinquarent, omnibusq; eos accurrere fieret evidens, majoris exercitus speciem Barbaris praebuerunt, nec quisquam eorum erat, qui in acie ulterius subsistere cuperet. Atque adeo campus quidem intememtis fuit obtectus, Rhenum autem eorum corpora qui nandi imperitia suffocati fuerant, absconderunt: erantq; Insulae fluvii cadaveribus obtruncatorii refertae,

victorib'in eos quoq;qui in sylvis

sese occultaverant, irruentibus. XXIX. Longissime vero remΟ-tis Barbaris, interemtorum cadavera, & arma secundo fluvio delata, comissi praelii nuntii fuerunt. Maximum autem victoriae huic afferebat momentum, qVodduinin Insulis, propemodum ut feras, retibus Barbaros quasi nostri venarenturin egem quoque eum subditis in illa venatione nacti fuerint. Quem manibus apprehensum, arma haudqvaqvam jussum deponere adducebant: Virum proceritate formaeque praestantia maxime conspicuum, omniumq;tam ob corporis concinnitatem, quam ob armorum speciem in se oculos convertentem. Atq; sol

quidem postquam praeclari adeo facinoris fuisset spectator occidit. Virum autem istum Caesar, cum

275쪽

iN IULIANUM IMP.

ob ea quae ausus fuerat rationem reddere juberet, tam diu quidem magni fecit, quamdiu prudentiatque decente ille utebatur oratione. Cum autem postremo abjecta quaedam atque humilia prioribus sermonibus suis, generosam mentem spirantibus , adjiceret, seque de capite metueret

proderet, suaeque salutis supplex

mentionem faceret, odio quasi illum fuit prosecutus. Gravius tamen nihil in eum statuit, nec in vincula illum conjecit, Verecunde secunda sua, qua tum utebatur, fortuna usus, & secum probe considerans quantum unica dies pO- tuerit essicere. At quod quaeso festorum, apud Graecos celebrari solitorum , cum illa contenderIqvis ausit vesperat qua compotationes ii qui praelio interfuerant instituebant, sibiq; exponebant invicem quosnam in pugna

manu sua interemerint: aliiq; ridebant, alii vero canebant, minas spargebant alii. Vulneribus autem quotquot conviviis i teresse prohibebantur, iis in solamen vel ipse vulnera sussiciebant; vel in ipsis enim somniis barbaros illi vincebant,atq; ob eoSqVos interdiu exantiaverant labores , noctu quoq; Voluptatem tanquam fructum illorum percipiebant: serius quidem, imo serius trophaea ex Barbarorum spoliis e-

276쪽

LIBANII PARENTALIS

iss Lib. V. rigentes, majori tamen cum gaudio, eo quod praeter spem ita illis evenisset. At sive Iulianum dicas pessimae antea indolis milites meliores fecisse, Dei cujusdam instar animas viresq; illis largitum: quid majus quaeso potest cogitari, quam ea quae hominis superent vires posse essiceret Sive bonum militum indolem- ab eorum qui olim iis praefuerant inertia, multum detrimenti cepisse statuas: quid

gloriosius erit,quam bonos fortesque viros ut virtutis suae dent experimenta, excitare t Sive Deum aliquem occulta quadam vi meliores eos reddidisse dicas: quid magis censebimus honorificum, quam illos habere pugnarum sociosὶ quandoquidem Atheniensibus quoque multo magis fuisse puto gloriosum, quod cum Hercule& Pane apud Marathonem gesserint, quae omnium ore celebrantur, quam si absq; Deorum auxilio ista potuissent essicere. XXX. At enim alius quidem post tantam victoriam dimisso exercitu, ad urbem accedens, eo

quorum certaminibus, & spectaculorum jucunditate oculos oblectasset, animumque remisisset: verum non ita se gessit ille , sed a signiferis, ut ordines deinceps discerent servare , poenam sumsit, vita tamen iis concessis, victoria: μει νως χυφρωνόμ οα Κώτηι

277쪽

βησας τοῖς γιγνομένοις , εις τας l Kωνςπιτίου χῶρος φευγοντα ἐνέ-

id tribuens ne capitis supplicio a ficerentur. Magnum autem illum Regem qVem ceperat, ad Constantium misit,ut eorum quae sibi obtigerant ipsemet apud eum esset nuntius: decere se arbitratus, ut ipse labores exantiaret strenue, illi vero istiusmodi laborum praemiis cederet. Alter nimirum Achilles Agamemnonem praedam suam passus occupare. Constantius igitur de eo triumphabat, seque ipsum efferebat magnifice, alterius periculis splendide ornatus. Post haec Iulianus Principem quoqi, qui una cum Rege isto Rhenum trajecerat, atq; ne ad manus rem pateretur redire illum, monuerat, iis quae gesta fuerant metum ei injiciens,in Constantii manus pervenire adegit. Atq; adeo utriusque Regis idem praelium Dominum eum fecit, altero seipsum

dedente, altero Vero capto.

XXXI. Atenim vero, redeo enim eo unde digressa hactenus fuit Oratio, non idem ille, quod alii ubi Vicerunt, passus est,utpote q Via victoriis ad oblectationes & otium solent discedere. Sed post-qVam caesorum humo mandasset cadaVera, neutiquam militibus, ejus rei vel maxime licet cupidis arma deponere permisit. Verum

Libri sti Pars Tertia.

278쪽

a si Lib. V cap. p. LIBANII PARENTALIS

id quod patratum fuerat, hominum esse existimans, a terris suis hostiuui injurias depellentium:

honos vero etiam viros sterrarum istarum incolas) ulciscendos ob ea quae passi fuerant esse censens, contra hostes cum iis profectus est: passima inculcans quam exiguus ipsis extantiandus supersit labor : quamque lusus potiusquam labor esse videatur : quam item similes Barbari sint ferae quae

telum jam corpore admiserit, novumque aliquod vulnus semper expectet. Nec certe qVicquam averitate locutus est alienum Rheno enim a nostris superato, illi ex Barbaris qui adultam aetatem attigerant,uxoribus liberisque in sylvis absconditis, fuga saluti suae consulendum esse duxerunt. Caesar Vero igne vicos eorum evastavit, omnem; ab illis absconditos protraxit, nequicquam obstante sylvarum densitate. Mox itaque coram eo comparebant Legati, submissa verba, &praesenti Barbarorum calamitati opportuna ferentes. Eorum autem imma erat,ut

subsistere ibi Caesar, fineq; e vastationibus atque ruinis imposito, amicorum loco deinceps eos habere velit. Initur itaq, foedus, solaque hyems tempus fuit foederi praefixum, qua etiam sine foederidus inducias aliquis forte consequatur.

XXXII.

279쪽

IN IULIANUM IMP. XXXII. Τοῖς 'ουν ἡ Ἀμμ

νοις τοσουτον ἔδωκεν , αυτος δε

βών , επεμψε δεδεμένους τω με -

u. XXXII. Tantum itaque victis ab

eo fuit indultum, neutiquam autem idem sibi duxit esse indulgendum. Sed adulta jam hyemeFran ci numero mille , quibus nives perinde voluptati ac flores sunt, cum vicos aliquot evastassent, quorum in medio castrum erat desertum , circumsessi ab eo&in illud castrum inclusi sunt : quos cum fame ad deditionem coegis.set, ad Augustum vinctos ablegavit, rem plane novam atq; insolitam. Lex enim apud eos est aut

vincere, aut mortem oppetere.

Alcompedibus tamen constricti sunt, idem uti videtur passi quod apud Sphaeteriam Spartani. Eos itaq; acceptos Constantius dono stibi missos dixit, iisque Legioni

XXXIII. Atq; hoc quidem Unum, at quantum facinust ex iis quae hyeme patrata sunt fuit. Est

vero & aliud illo non minus. Integra nimirum Barbarorum natio ex improviso excursionem in Romanas provincias fecerat , ipsemet itaq; advolabat Caesar, ut cum iis qui earum praesidia obibant succurreret conculcatis ab hoste regionibus. At vero illi eum

280쪽

χgo Lib. V cap. g. LIBANII PARENTALIs

fligarunt, non paucis suorum etiam amis4s. Ita nimirum Caesar sive praesens, sive adfuturus, pari tamen semper modo vincebat.

XXXIV. Atq; ista omnia gessit,

tum etiam ex mediis libris ad pugnam procedens: Imo potius una cum libris adversus hostes profectus est. Semper enim vel libros manibus tenebat, vel arma : bello maximam a litteris utilitatem prastari, majusq; rebus momentum posse Imperantem afferre si consiliis, quam si armis valeat, persuasus. Et certe vel duo ista, nonne & aliis maxime sunt profi-cua, & summam ejus a quo proficisci tur dexteritatem atq; prudentiam indicant i quod bonam eorum, Voluntatem, qui ad optima'qVaeq; enitebantur, honoribus mactaverit, quos illis ab eo, cujus erat eos largiri, procurabat: &quod esse cerit,ut eorum esset qui praedas ab hostibus agebant, a vic-

quid hisce ablatum ab illis fuisset. Videlicet simile prorsus hoc, illi ejus fuit consilio, quo ei qui Barbari afferebat caput, certam auri summam facinoris i nercedem dari decreverat. Cum itaq3 fama utramq; ejus virtutem tam in litteris quam armis ) latissime per

orbem spargeret, amorem Omnium consecutus est militum, qui otii & desidiae amantes non essent: λεμίους ἐξέβαλον , Naraβαλόπες ι ολίγους. ύτως ὀ βαsλεῖς,

SEARCH

MENU NAVIGATION