Bibliotheca Graeca. [Lib. I-VI] Sive notitia scriptorum veterum graecorum, quorumcunque monumenta integra, aut fragmenta edita exstant tum plerorumque è mss. ac deperditis

발행: 1707년

분량: 812페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

IN IULIANUM IMP.

si enim copiis nudari se pateretur, ab hostibus ipsi expectanda caedes erat, si vero dimittere eas recusaret, a suis; maluit eXercitu destitutus graVe aliquid pati, quam denegati obsequii speciem praebens: facilius sibi ferendam , ratus illatam ab hostibus cladem, quam eam qua a cognato suo Constantio esset assiciendus. Ato:

adeo ea quae Vellent, Constantii parasitis facere permisit. Illi vero ab ipsisScutariis facto initio , Ο-mnibusq;, in quibus aliquid virtutis esse putarent, segregatis, universum percensuerunt exercitu, donec ei alios milites relinqverent nullos , nisi eos quorum ad nullas res quam ad preces fundendas opera esset utilis. Atq; consensit quidem ille, at non sine lacrymis, ferendumq; tamen id es is

duxit. XLVI1. Cum autem ex omnibus locis educerentur dispersiae militum manus, clamor undiqUaque & gemitus sublatus ad coelum fuit, pauperum nimirum pariter

ac divitum, servorum non minUSqvam ingenuorum, agricolarum aeque ac urbes habitantium, Virorum & taminarum , juvenum &senum, hostes tantum non denuo irruisse putantium , jamq: existimantium fore , ut mala vixdum

292쪽

LIBANII PARENTALIS

Lib. cap. st amputata iterum reflorescant. Imprimis vero lamentabantur illae quae liberos ex militibus pepererunt: quae &reliquos foetus suos,& a materno lacte nondum depulsos protendentes, &rami supplicis instar hinc illinc jactantes, ne a maritis proderentur, eos sunt obtestatae. Quae cumCaesari essent nuntiata, iis qui ex Italia deducendorum militum causa) advenerant autor fuit, ut milites alia ducerent via, quae ab urbe in qua ille considebat quam remotissima esset: veritus ut puto ne facerent ea, qVae , recte sane atq; egregie, postmodum fecerunt. Cum autem illi monitis ejus animos parum adverterent,& principes militiae, a quibus reliqui toti pendebant, in ipsam urbem admitterent , omnis statim populus eos Oravit, ut manere Vellent deinceps quoq; tueri, quae tot laboribus parta ab ipsis fuerint. XLVIIL Hos autem & eorum, qui ne irent orabant, misericordia, & itineris quod ingrediendum erat taedium tetigit. id quod sentiens Caesar, verba ad eos, eXerecto pro more extra urbem suggesto, fecit, quorum summa fuit, deliberationi de iis quae Augustias decreverit nullum amplius superesse locurru Illi vero prolixam satis orationem sine interpellatio-

293쪽

IN IULIANUM IMP.

tum esset verbo emistb ullo ; cum Vespera jam appetiisset, vel potius

circa mediam noctem, armis arreptis, Caesaris cinxere domum, altumque inclamarunt, Augusti nomen &potestatem ei deferentes. Atq; ille quidem indignabatur illis quae fiebant, facere tamen aliud potuit nihil, q vana ut eorum qui intus erant neminem pessulosa foribus amovere pateretur. Cum vero dies jam illuxisset, effractis foribus strictis gladiis irruentes,

ad eundem eum protraxerunt

suggestum. Atq; ibi magna deliberationum atq; clamoris exorta fuit contentio , illo quidem eos quibus imperio praeerat a facto suo absterrere, his vero clamorib'suis vincere annitentibus. Cumq;aureum abhorreret diadema, &pristinam Caesaris dignitatem retinere cuperet, Vir qVidam corporis proceritate conspicuus, &cetera qVoqi Optimus, pone eum adstans torquem quem habebat

capiti ejus imposuit, sicq; Augu

XLIX. Necessitate itaq; victus,

totque armatorum prae Cervidum impetam sedare non valens, tria,

eos ipsos statim sublimius imperium exercendi fecit initiu, a quibus collatum ipsi illud fuerat. Pro

294쪽

274 Li Rcap. 3. LIBANII PARENTALIs

eo enim quod dispiceret, quibusnam rebus gratiam illis positet referre, magnisque donis eos deliniret, voluntatem suam pro leg habendam esse iis edixit : veli itaque se , ne a quoquam eorum i qui hactenus gesta improbaverint, poena exigeretur , ne item gladius in eos distringatur,ne tor-VO Obtutu perterreantur, imo ne vel verbo quisqvem molestum si illis praebeat: Sed ut ea, quae dum socii eorum fuerant , ratione, nunc qVoq; postquam adversi illis fuerant redditi, eis uterentur. At-qVi, quotus cunq;qvaesio est qui eos segnius hac ex parte sese'gerentes, non exstimulasset potiust Verum non ita se gessit ille: noluit enim ut ullo sanguine summo imperio tyrannidis nota adspergeretur: Et hanc ob causam modeste eos agere jussit. Quo facto statim iterum com parebant ii qui tremore antea fuerant correpti, hilaritatem atq; fiduci cm ipso vultu praeferen tes: thronumq, ambiebant, gratias agentes quodi morti eos eripuiselat: cui tamen beneficio parum decentes gratias rependerunt. Non enim , ut in proverbio est, pro beneficio in vincula eum conjecerunt, sed plane voluerunt interimere, ingentibus promissis ad audendum istud facinus excitato eo , cujus potissimae in cura cubiculi partes erant. Cumq veum k ζητῶν ον πινά σφι ἰσει μι-ον , και δωροις μεγαλοις

κολακεύειν , οτι νὴμον ηγητέον

295쪽

IN IULIANUM IMP.

νω Θειους μόνους ἀξιοχρεως οφ

τοῖς τηλικουτοις συμ

adeo jam in eo essent ut perpetrarent eadem, militum non nemo ab Apolline correptus, rem illam agitari cognovit, populumq; ut

succurreret con vocavit. Accurrerunt autem Omnes, atq; id de quo inter conjuratos) illos convenerat, fuere rimati. Quod maxime autem fuit mirandum, ne ille quidem ad istud sceleris operam iam locaverat, supremo tuit affectus supplicio. L. Cum vero eos , qui ab istorum hominum partibus alieni non erantitam prope sibi intentare insidias, imo & dicere quando que ausos audiret : praestare ut ad Caesaris dignitatem rediens, Augusti qua jam utebatur appellatione abstineret ; solos Deos in tanti momenti rebus idoneos esse consultores arbitratus, iis interrogatis responsum tulit, tenenda ea esse quae haberet. Et coeli itaq;& commune exercitus suffragium nactus, magistratus ad urbes ablegavit, bonos in malorum,& optimis moribus instructos in eorum qui nullius frugis erant locum exercitumq; collegit ex iis quos

latrocinia exercere necessitas antea adegerat. Illi enim qui Magnentii calamitate fuerant involuti, ad malas artes animo applicato, vias Obsesserant, via pationesta vitam sustinentes. Iis

296쪽

276 Lib. V eap. p. LIBANII PARENTALIs

itaq, ad arma vocatis,& sine metu comparendi facta licentia, ipsos quidem ab illicito vitae genere revocavit,iter vero facientibus me. tum omnem abstulit. LI. Cum vero ad Rhenum Venisset, seque Barbaris ostendisset, foederaque iteratis firmasset sacramentis,ad illud sese convertit bellum, quod invitus aggrediebatur: imo vero potius ad successionem in imperio, sine pugna contra co gnatum suum impetrandam, jam enim a Diis quae eventura es fient

acceperat. Verum enimVero aliquid eorum a me fuit praetermissum,quae nefas esset silentio plane involvi. Dicendum itaq ve illud nunc erit. Nimirum cum haud pauci ultro citroque missi essent le

gati, quorum illi quidem qui a Iu

liano mittebantur, orare, ut Augusti tantum titulo atq; insignibus illi liceret uti, cetera, eum ut re ipsa nil amplius quam antea haheat contentum fore: illi vero quia Constantio adventabant penitus abstinendum esse Augusti honoribus , atq; per omnia eundem quem antea Iulianum esse oportere, urgerent 3 hoc ipsum autem nihil aliud post se traheret, qVam exitium & illius, & maximae exercitus partis, & amicorum atq, familiarium ejus; caedis quidem sui ipsius exiguum admodum apud

297쪽

IN IULIANUM IMP.

ναμ πας, τά δε απειλησας άπηλθε. eum fuit momentum, id vero grave videbatur nimis quod amicissimi ipsi homines ista ratione ) ese sent prodendi. LII. illa itaq; cum rerum esset

conditio , ad pristinas artes suas confugit Constantius,litteris Barbaros, ut antea fecerat, evocans,& beneficii loco ab iis poscens, ut Romanas Provincias jugo suo

submitterent, ex multis adeo, ut perjurus fieret, unico tantum persuasit. Hic vero simul latrocinia exercebat, &in iis quos occupa-Verat agros indulgebat genio, &cum Romani exercitus ducibus tanqua omni culpa Vacaret convivia inibat. Eum itaque contra fidem datam agere ausum , dum compotationibus indulgeret Iulianus cepit, atq; in ejus agros facta irruptione, meritam perjurii poenam illi inflixit. Cum vero undiquaque eorum, qui servaverant pacta, metu perculsorum,sieret concursus, omnesque criminum ejus summe puderet,& sacramenta novis sacramentis firmarentur, suggesto in mediis Barbaroruata terris conscenso , ex illo, in loco qui subditor si erat, inferiori consistentes cum reliqua turba despiciens Barbarorum principes, partim quidem in memoriam is sis nonnulIa revocavit, partim minas interposuit, atque ita discessit.

298쪽

2 8 Lib. V cap.ν. LIBANII PARENTALIS

Jamq;copiae ab eo fuerant coactae, quarum non multitudo magis quam animi alacritas delectare aliquem posset. Foederibus namqi, dextrisq; datis sese invicem obstrinxerant milites , nihil non se facturos, nihil non passuros esse ut victoria potirentur, nihilq; aeque metuebant quam expectandam, non servatis promissis,ignominiam. LI I I. Hoc vero sacramento per omnes Ordines currente, Nebridius quidam Vir, seu potius semivir, Praefectus praetorio, quem honorem aConstantio acceperat, arguebat ea quae fierent, &sacramentum vituperabat aspernabaturque, Barbaros vocans eos qui juraverant. Ita nimirum Constantio placendi studio sese gerebat. Cum igitur omnium iram in se concitasset, manusq; et, idque jure meritoq; esset amputata, sub illius qui primus eum percuter debuerat paludamento , quasi nube tectus, servatus est. Et forsan reprehendendam aliquis istam esse ducat humanitatem.)Atq; ista quidem ad Imperatoris

299쪽

IN IULIANUM IMP.

αγκαζων βλέπειν , κατόπιν δεάντοῖς προσιών , ἐλπίζειν μῖ ε- τερο ποιων , πειρήας δε ἄλλων.

Versiae partis occulis a tergo iis superveniens, semper em ciens ut alia expectarent, alia vero re ipsa experirentur. Terrestre faciens iter ubi fluvii comparerent nulli navigans Vero una cum paucis ubicunq; ejus rei copia erat. Prae-ssidia in finibus disposita intacta praeteriens, ipsas vero urbes, ante quas, illarum tuendarum causa erant constituta, persuasionibus,vi, dolis suas faciens. Huc referendum omnino est illud, quod armis, militibus a se captis detractis suos aliquando induerit milites, atq; sic ad urbem eos ablegaverit perquam munitam : quos incolae urbis , suarum partium esse existimantes, patefactis portis, hostes improvidi receperunt.

τα πρὸς βαρβάρους , ἀLIV. Id vero maxime jucun dum est atq; amabile, quod pulcherrimam sibi junxerit Italiam, junxerit item Illyrios, bellicosissimam gentem, urbesqVe multas, easq; munitissimas, provinciasq; quae magno satis imperio constituendo poterant sussicere ; & nuspiam tamen praelia caedesqi committere habuerit opus: istis enimessiciendis prudentia ejus, & de siderium quo principem eum Omnes expetebant suffecit. Maximo autem adjumento ei fuerunt

tyranni illi' atq; proditoris Constantii) ad Barbaros litterae, qVas

300쪽

28o L b. R e. LIBANII PARENTALIs

navibus pedibusve iter faciens exercitibus recitabat , recitabat & urbibus , exantlatos a se labores cum egregiis illis litteris contendens. Illae igitur quemvis audientium adversus Constantium irritabant, contraque Iuliano conciliabant, maxime cum potis-ssimam exercitus illius partem in sua potestate iste haberat. Subito itaq; ad eum descivere Macedones, descivit item Graecia universa, avideq; arripuit tempus, quod dedum a Diis precibus flagitaverat, in silentio tamen & sine aris,

nullae enim eo aevo erant superstites.

LV. Patefacta igitur Palladis &

reliquorum Deorum fuere templa, Iuliano Augusto aperient ,

donisque honorante ea,atque non

ipsomet tantum sacrificia offerente,sed & ut idem facerent hortante alios. Memor vero ipsos

etiam DEos judicium apud Athenienses subiisse, suorum q voq; factorum rationem iis reddere dignatus est. Suaeq; causae Augustus Erechthidas constituit judices, scripta ad eos missa gestorum suorum defensione. Tyranni scili,cet esse existimans judicium fugere , justo vero & aequo utentis Imperio ad causam dicendam eis paratum. Dum autem in itinere illo esset, exortam inter Sacerdo- πλέων τε - mζεύων ανεγίνωσε ἀὐ πόλεον , ἀνεγίνωσκε δε ροα τοπέδοις , παρεξεταζων CFr ἀυ- του πονους ταις καλάς δὶςολῶς. H δε τω ρὼν ἐξεπολέμουν - α-

SEARCH

MENU NAVIGATION