Bibliotheca Graeca. [Lib. I-VI] Sive notitia scriptorum veterum graecorum, quorumcunque monumenta integra, aut fragmenta edita exstant tum plerorumque è mss. ac deperditis

발행: 1707년

분량: 674페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

DE SCRIPTORIBUS GRAECIS CALABRIS.

composuit de tetrade, pro quo AEgyptii ipsum Deum habebant. Filias autem tres habuit, duas Abam & Erigonem peritas, quarum exstant Epipolae: & tertiam Damo ditissimam, cui moriens tres

libros, quos composuerat legavit, praecipiens ut illos nunquam extra fores aedium daret. Quae libros tanti fecit, ut ne inopia quidem coacta eos produXerit, quum magno vendere posset. Haec mo'riens libros Biscalae filiae eadem qua a patre acceperat conditione

reliquit. Hac vero defuncta libri ad Philolaum Pythagoricum

pervenere.

3. Zamo is Scyma, Pythagorae servus, Philosophus maximus fuit. Ad hunc aliosque Pythagoricos videndos Anacharsis Scytha Pthilosophus ab Hyperboreis Scythis in Calabriam venit tempore Phalaridis, cujus Eliseolae adhuc exstant. Hunc ZamolXin& latorem legum Scythae sui habuerunt. . Philolaus Crotoniata, Pythagoricus Philosophus primus Pythagorae

secreta edidit, a quo pecuniae cupidissimo Plato ille Atheniensis in Italiam veniens ad Pythagoricos visendos, tres libros illos Pythagorae dudum memoratos emit XL. minis Alexandrinis, quas Dionysius secundus Syracusanorum Tyrannus solvit. Ex quibus libris lectis tradunt Platonem composuisse gravissimum illud opus de natura Mundi, in quo Timaeum illum Locrensem Dorice loquentem inducit. s. Alcmaeon Crotoniates, Pythagoricus Philosophus ac Medicus praestantissimus fuit, qui de Philosophia ac Medicina, complura scripsit, animam immortalem dixit, ac perpetuo moveri instar Solis. 6. Milon Crotoniata Pythagoricus celeberrimus, a cujus domo incensia

dum fugit Pythagoras , cum pluribus discipulis a perlecutoribus

peremtus est 7. Democides Crotoniata, Vir doctus ac Medicus excellens tempore Darii floruit. 8. Orpheus Crotoniata a Pythagoricis eruditus, Epicureus ' fuit,Pisistrato Atheniensium tyranno adhaesit, ubi cum degeret, Argonautica 'heroico carmine lusit, & alia. 9. Ascon Crotoniata, Pythagoricus Philosophus fuit Jc multa composuit. Sed cum sermo de Crotone praecesserit, oportunum Visium est aliquid de Civitatis origine dicere. Croton, Strabone teste, Ci Vi t s olim Graeca fuit, re bellica litterisque florentissima, mater ath 'letarum

' Epicureus ante Epicurum.

42쪽

CONsTANTINI LASCARIS Lib. VI. cap. I r.

letarum celebris, quorum septem in ludis unius Olympidais caeteros omnes superarunt: Unde merito & hoc tunc ferebatur : Po-sremus Crotoniatarum is primus es : Vetusque est apud nos proverbium, quid Crotone salubrius ' Hujus Civitatis primus conditor fuit Mystellus Achivus nobilissimus, qui de habitanda Colonia consuluit Apollinem, quo tempore Archias Corinthius de condendis Syracusis conssilium petebat. Cumque ambo a DEO interrogarentur qaid in condendis urbibus optarent 8 Archias divitias, salubritatem Mystellus elegit. Unde falium est ut Syracusice divitiis , Croton salubritate gauderet. Mystellus igitur ubi primum ad considerandum locum venit, cum vidisset Sibarim aedificatam, ita post a fluvio denominatam, hanc praestantiorem existimavit, reversusque ad Deum , Sibarim petebat. Turbatus vero DEUS bos protulit versus: Terga brevis I Istrige tuo de pectore omitte Caetera perquirens , frustra en venaris iniqua,

At rectum quodcunque datur, tu laude probato. Quae cum audiisset, reversus urbem constituit, non sine Archim, qui tunc Syracusias condebat, adiutorio. Idem Mystellus, aliud quoque satis ambiguum oracesium accepisse fertur, id autem tale

fuit: Ubi as aethria pluviam invenies, Civitatem aedisica. . Sed

cum 2Echria serenitatem signifieet, confusus ille Deum non intelligebat: verum cum multa & Apuliae & Calabriae loca peragrasset, pervenit tandem ad locum ipsum, ubi cum Inthria ipsius concubina longiitineris labore fessa lacrymas affatim emississet, adeo ut terra madefieret, intellexit Mystellus oraculum, ibique Civitatem condidit, undiq; ad novam Coloniam incolis concurrentibus, multis tamen ante Pythagorae adventum annis. Fuit igitur Crotoncivitas privatis & publicis gestis praeclara. Nam una cum Graecis aliis adversius vicinos Barbaros dimicavit, pluresque Viros magnanimos produxit, in quibus&Phayllum illum athletam, saltatorem

excellentissimum: qui trireme sua vectus in au Xilium Graecorum cum Atheniensibus dc Lacedaemoniis contra XerXem pugnaVit.

Cujus beneficii post multos annos recordatus Alexander, ab Asiacum aliis Graecis, & Crotoniatis spolia Barbarorum misit. Sed omissis Crotoniatis ad Locrenses atque aliOS Veniamus. Io. Timaeus

43쪽

DE SCRIPTORIBUS GRAECI 8 CALABRIs.

lo. Dimaeus Locrensis Pythagoricus, maximus Philosophus, ad quem vi dendum venit ille sapientissimus Plato, qui eum in operibus de Natura Mundi introduxit, in Dialogo scilicet Timaeo. II. Lar ius Locrensis, sive Tarentinus ut quidam opinantur, Pytha goricus Philosophus fuit, quem etiam vidit Plato. ia. Zaleucus Locrensis, Pythagoricus Philosophus dc Legumlator, concivibus sivis Legem dedit, consulente Minerva.I3. Theano Locrensis mulier, Vates Lyrica fuit, quae Lyricis versibus

de Patria sua multa composivit. Ig. Aenocrates Locrensis, Poeta heroicus ac Musicus excellentissimus

Is. Lur 'phonius Locrensis vir doctus ac citharoedus eximius fuit. Hujus olim statua citharam tenens apud Locros fuit. Locrensium enim Civitas olim insignis fuit, qui coloni profecti sunt a Locris Cretum fines habitantibus Evandro ductore, paullo post conditam Crotonem ac Syracusias. Nunc autem de quibusdam Rheginis di

i6. Glaucus Pythagoricus & Musicus excellentissimus, Rheginus, Democrito , quem ipse Pythagoreum fuisse asserit, contemporaneus.17. Andromadas Pythagoricus Philosophus quoque Rheginus & legumlator luit, qui Chalcidensibus Thraciam habitantibus leges dedit. iῖ. Uthagoras alter Rheginus, vir eruditus & statuarius excellentissimus, prim Us statuarum proportionem consideravit, discipulus CDarchi Rhegini, quem Eucherius, Corinthius docuerat, ut ait

I9. Hippia; Rheginus Orator & Historicus fuit, qui primus Italiae ac Siciliae rerum historiam scripsit.: o. Ibycus Poeta Lyricus unus e novem Vatibus Lyricis praeclaris,Messante natus est Rhegino ex patre. Hic primus Sambucam Instrumentum Calabrorum invenit, multaque Composuit Lyrico metro. Cumq;per Calabriam iter faceret, in sylva quadam in latrones incidit, a quibus cum se omnino sentiret interficiendum, gruibus forte volantibus ad eas dixit: vos saltem mortis meae testes eritis, quem illi deridentes interfecere. Sed praesagium fides secuta. Nam cum latrones in theatro quodam ad spectandum sederent, atque grues casu illuc transirent, alter alteri diXere: ecce grues Ibyci.

aod cum quidam audivissent, id quod erat suspicantes, nam vulgata fuerat homicidii fama retulere civitatis Rectoribus, quorum

44쪽

ic CONSTANTINI LASCARIS Libo VI. cap. II.

rum mandato latrones capti ac diligenter examinati facinus confessi ac mox suspendio enecti sunt. Hinc proVerbium ortum apud Graecos Latinosque Jureconsultos, Grues Ibyci, hoc est res certa certisque indiciis manifesta.dii. Rhegium Civitas, ut ait Strabo a rumpendo dicta, quod ibi Sicilia maris aestu aut terrae motu ab Italia sit abrupta. Rhegini autem Graeci fuerunt coloni Chalcidensium, cum S Lacedaemonii nonnulli in Calabriam tranSmigrarunt. αα. Alcman Poeta Lyricus ex Messana fuit CiVitate vetustissima, Rhegio

vicina.23. Conomachus Thurinus, qHi de Philosophorum opinionibus scripsit

primus. '

α . Alexis ex eadem Thurio urbe Poeta Comicus, qui ducentas &qua.draginta Comoedias edidit. as. Hippa us Metapontinus Philosophus Pythagoricus qui definitum esse' tempus dixit Mundi mutationes. Metapontus Vero fuit opi dum a Pyliis conditum , qui Troja Capta cum Nestore naviga

runt.

α6. Arch tas Mnesagorae, vel ut alii 2Estici filius, Tarentinus eximius Pythagoricus Philosophus fuit, ac Geometra insignis. Hic Platonem in Sicilia tunc cum Dionysio morantem per litteras monuit ut tyrannum caveret. Ab hoc Eudoxus Gnidius 2Eschinis F. Geometriam didicit. Hic cubum primus inVenit, S per motum semicirculi in cylindro duas medias proportionales: fuitque Mechanicus , & columbam ligneam per se Volantem construxit. α7. Tarentinus Pythagoricus Philosophus fuit, cujus Epistolae adhuc exstantials. Aristonicus Tarentinus Philosophus. α'. Heraclides Tarentinus Vir eruditus, Medicus celeberrimus. α o. Rhintho Tarentinus Poeta Comicuε. i. Parmenides Pythagoricus Philosophus Neleata , ab Helea civitate Phocensium Vetusta, quam a fonte quodam Helam vocabant, inde vero Heliam&Veliam. Hic inventor Dialecticae, mundos plures esse dixit. Contra Nearchum sive Diomedontem, armis in Lipara paratis conspiravit: & interrogatus , tyranni aurem sive nasium mordicus praecidisse, & abscissam sibi linguam in ora tyranni con

45쪽

DE SCRIPTORIBUS GRAECIS CALABRI' αν

δ a. mavorinus ab hac Velia, ut nonnulli, vir doctissimus, qui de Pliblosophia, Rhetorice & Historia multa& praeclara icripsit: Plucarcho socius, cum quo sub Trajano floruit. 3,. Empedocles Siculus Pythagoricus Philosophus & Orator, a quo Gomgiui Leontinus aliique Siculi &Philosophiam & Oratoriam audi

vere.

I . Charondat Catanensis, Pythagoricus Philosophus leges dedit Chalcidensibus Siciliam dc Italiam habitantibus. 3 s. PItbias & Damon, Syracusani, lingulare par ami Corum , quorum alter pro altero sese morti addixit, de quibus Plutarchus. 36. Sed praetereo alios nostros Graecos Pythagoricos Asianos, Eudoxum, Aenophanem Colophonium, Leucippum Heleatem, Melissum, Democritum , Heraclitum , Nausiphane n dc mucidem , quorum Epicurus discipulus fuit. Omitto Civitatum origines, gesta & antiquitates, &alia quae Te studiosissimum ac Strabonis Geographi

familiarissimum latere non possunt. Verum illud iterum abSque rubore memorabo, Italiam, Siciliam ac magnam Graecise nostrae partem primum Calabriae tuae altrici, deinde Pythagorae sivisque Pythagoricis maxime debere. Nam per annos nongentos ab ipso scilicet Pythagora usque ad Constantinum Imp. cognomento Magnum doctrina ipsa & lecta Pythagorica per dictas regiones floruit. Sed cur haec ad me scribis i inquies. Ut sic, si sint Tibi nota, gratuler scienti: sin vero, ut nota faciam , Teque Ducem illustrissimum sium mae spei adolescentem, exemplo tot tantorumque Philosophorum,quos tua Calabria genuit eruditivitq;, ad culmen Virtutum ac maximarum rerum aviditatem cohorter. Bene valeas ac diu felix & dudum memorati Constantini similis vivas , & Constantinopolim mihi patriam infelicem a Barbarorum potestate Ven- dices, meque Tute Celsitudinis obsiequio paratum recipias l

III. CONSTANTINI LASCARIS, Byzantini destriptoribus Graecis, patria Siculis.

CONSTANTINUS LASCARIS, FERDINANDO ACUNAE,

Siciliae Pro-Regi Salutem. SI antiqui illi tantopere laboraverunt, Illustrissime Princeps, ut non

solum docti efficerentur, verum etiam, ut apud posteroS nomen haberent aeternum: nonne & nos elaborabimus tum Patriae tum

46쪽

αs CONSTANTINI LASCARIS Lib. VI. cap. I r.

scientiae aniore, ut illorum jam diu oblivioni tradita nomina, oblinguae ut arbitror nostrae ignorantiam ac librorum inopiam, instaurare & e tenebris in lucem educere, atque in hominum notitiam revocare possimus; praesertim ut Siciliae gloriam quam de suis viris illustribus consequitur, adaugeamus. Equidem quamVi S non paucos protulerit Insula celebres Viros, tamen plerique ob temporis injuriam atque Graecorum calamitates ignorantur. Itaque nos quotquot potuimus ex Laertio, Philostrato, Suida aliisque veterum monumentis carptim collectos in hoc notavimus compendio, Tibique Pro-Rex excellentissime, dicaVimus, qui rerum antiquitate & ingenuis litterarum studiis apprime delectaris, & ob id litteratos singulari benevolentia prosequeris. Exordiar ergo a Messeniis nostris, cum sit Messana primus Trinacriae angulus, Regnique clavis & initium. Lege igitur felix, Fernande, Siciliae decus , meque ut faciS ama.

a. Dicaearchus Siculus Messenius, Philosophus Peripateticus , Orator ac Geometra, Aristotelis auditor: qui leges & statuta concivibus suis dedit, plurima in Philosophia scripsit, item Peloponnes totius de-

criptionem, moresque Graecia tribus libris complexus est: Politiam quoque Lacedaemoniorum, quam statuto quodam singulis annis legendam audiebant.1 Aristocles Siculus Messenius, Philosophus Peripateticus, decem Abros' de Philosophia naturali, & totidem in morali edidit, item Artem

dicendi, item Homeri ac Platonis compurationem uter doctior fuerit , ubi Philosophos innumeros eorumque opinioneS commem. Siculus Messenius, Historicus S Poeta, ex novem VatibuS Lyricis Graeciae unus, Rheginus genere. Plura composuit lingua Dorica. Primus Sambucam instrumentum invenit. Hic in sylvanuadam Calabriae a latronibus captus & ab eis interimendus, ad rues easu illac volantes dixit: saltem vos testes mortis meae & ultrices estote. Quo interempto latrones die quadam in theatro spectandi gratia sedentes, cum grues forte volantes vidissent, dixerunt ad invicem: Ecce grues Ibyci . Quod quidam audiens, id quod erat suspicatus, ciVitatis Praefecto retulit, qui re discussa Scognita, eos suspendio damnaVit. Unde proverbium ortum est

in re certa : Grues Ibyci. Quod beatus Cyrillus Divina factum Providentia affirmat. s. Lyco

47쪽

DE SCRIPTORIBVs GRAECIS SICULIS.

F. Locus sive Lupus Latine, qui &Butheras vocabatur, Messemus Historicus ac Poeta, plura de Sicilia & de Libya conscripsit. c. Pol oletus Messenius, Philosophus ac Medicus celeberrimus, qui Phalaridem Agrigentinum tyrannum morbo incurabili liberavit, sicut ex prima Phalaridis Epistola colligitur. 7. Timotheus ' Tauromi nitanus, Orator satis mordax: quemAthenienses Epitimaeum, hoc est increpatorem vocabant. Is libros octo de Siciliae Italiae gestis composuit , item de argumentis aliisque necessariis artis Oratoriae, item de omnium Hsoricorum erroribua

quos amarissime carpit.

a. Charondas Catanaeus , Pythagoricus Philosophus, legumlator, qui omnibus Chalcidensibus Italiae ct Siciliae incolis leges dedit. . Diodorus Siculus Argyrensis, Historicus praestantissimus, qui sub si-berio Cae stare militavit. Historiam composuit libris quadraginta, quam Bibliothecam vocavit: De antiquitate AEgyptiorum, de Sicilia & aliis insulis, de bello Trojano, de gestis Alexandri 6c RO-manorum usque ad suam aetatem, quorum sex a PQgio Florentino traducti circumferuntur. Reliqui vix inveniuntur. Ego autem

omnes ejus libros vidi in Bibliotheca Imperatoris C Politani. IO. Demetris sive Ceres mulier Sicula & legifera, teste Diodoro, quae prima Siculos frumenti cultum docuit, cujus filia Proserpina eximiae pulchritudinis, juxta Ennam urbem ab Orco Molossorum Rege rapta est. II. Philonides Siculus Ennensis, Medicus celeberrim US.

ra. Philistion Siculus. Philosophus ac Medicus excellens, in Medicina praeceptor Eudoxi Gnidit. 13. Gorgim Leontinus, Orator subtilis, discipulus Empedoclis ac Tisiae.

Primus Athenis artem oratoriam publice legit, multosque docuit. Plura in arte edidit, plura composuit. Hujus tres exstant Orationes quas ego legi in Bibliotheca Florentina D. Marci.Iq. Herodicus Leontinus, frater Gorgiae, Medicus celeberrimus.1 s. Dinomenes Syracusanus literis deditus : cujus filii tyranni, scilicet

theron ille litteris & musicae deditus, Gelon ille potens, Pol bius& Thras bullig. 16. Hieron Syracusianus tyrannus Dinomenis filius, frater Gelonis, liberalis & beneficus in litteratos &mussic OS. D 3 17. Hiero-

48쪽

37. Hieronymus Syracusianus, nepos Hieronis, vir sane doctissimus sed crudelissimus fuit. 18. Dionasius primus Syracusanus, Hieronis nepos, Vir doctus ac tyrannus crudelissimuS. Scripsit tragoedias, comoedias & hsoriam. De hoc legitur, quod quaedam vetula Himerensis insomnis viderit se coelos conscendisse, ac sub sede Jovis Virum in incendio ferrea catena vinctum: cumque qNis esset interrogasset, audivisse, Siciliae homicidam esse. Post aliquot annos, cum videret Dionysii crudelitatem, somnium exposuit, quo tyrannus audito, anum ipsam

interemit.19. Dion'sius secundus, primi filius, Philosophus ac orator, Platonis discipulus Epipola; composuit, & commentum in poemata Epicharmi Comici. ro. Dionusim alius Syracusanus, tyrannus crudelis, ac doctus, scripsit tragoediis , comoediis & historiam. ai. Dion Syracusanus tyrannus, Platonis discipulus, frater Aristomachae uxoris primi Dionysiii. Hic expulit secundum Dionysium, a quo

postea fuit expulsus. 22. Hermocrates Syracusanus Vir sane politicus & amator patriae, miraque doctrina ornatus, pater Dionysii senioris sive socer. 2 3. Di dys ct Hippocrates fratres Poeni sed Syracusis oriundi, armis ac literis clari & copiarum ductores : fraude tamen Siculos a Romanis ad Poenos inclinare Conabantur. 2 . Archimedes Syracusanus Philosophus ac Geometra acutissimus , artisque Mechanicae autor, pleraque in Geometria scripsit Sc Commentum in Hom rum. Hujus opera exposuit iociis Ascalonita, vitam vero scripsit Proclus Lycius. as. Achaeus, sive richium Latine, Syracusianus, Poeta Comicus Coma diis decem composuit. 26. Athenagora; Syracusianus, Vir politicus & Orator suavissimus, amatorque patriae. 2 . Antiochus Syracusanus Historicus, qui Romanin scripsit 5 culas Hisortim, quem citat Pausianias. 28. Bion Syracusanus Orator, qui artem Rhetoricam & plura eomposuit.

a 9. Dinolochus Syracusanus, Poeta Comicus, Epicharmi discipulus, quatuordecim Comoedias Dorice scripsit.

49쪽

DE sCRIPTORIBUS GRAECIS SICULIs. 31

3 o. Epicharmus Poeta Comicus Syracusanus, vel ex Castro opido Sicanico, Pythagorae auditor, Comoediam primus invenit, itemque tres Litteras Graecas duplices. Multas praeterea Comoedias edidit. Hic ab Hierone mulctatus est, quod lascivos versus coram Regina recitasset. v 3I. Eudoxus Siculus, Agathoclis tyranni filius, Poeta Comicus, multas composuit Comoedias, ex quibus octies adeptus est Victoriam. 3 a. Themistogenes Syracusanus, Historicus: CIri Regis ascensum , dc de patria)ua, multa conscripsit. 33. ΙΚ-orus Syracusanus Orator, qui praeter alia, multa de re militani composivit. 3 . I heocritus Syracusanus, Poeta praestantissimus, bucolicorum auctor illustris. Plures scripssit Eoi s diverso idiomate, quorum XXIIX. exstant. Bucolicum genus, ut quidam riunt, inventum est apud

Lacedaemonios, ut alii apud Tyndaridam Siciliae urbem, qtio tempore Orestes cum Iphigenia Dianae simulacrum ex Tauris reporta' vit. Alii, quod verius est, Syracusis inventum asserunt. Nam cum Syracusani post multas seditiones ac clades, ad concordiam, Dianae opera rediissent, Dorici pastores hoc carminis genere psal lentes Dianam celebrarunt.

3 s. Callias Syracusanus, Historicus Historim plures scripsit, & in his Agathoclis Siculi tyranni gesa.3 6. Corax, sive Corvin Latine, Syracusanus, inventor & ordinator Artis Rhetoricae sive Oratoriae. Nam cum Syracusiani a tyrannide liberi ac pacati inter se Rem p. ordinassent, primus Corax incepit se exercere & Vi orationis persuadere ac dissuadere , monereque Omnes ad bene & libere vivendum, &ob id universis gratissim his extitit. Is orationem in tria divisiit, scilicet in eXordium, narrationem & epilogum: Rogatusque a concivibus, artem publice legit, & multos erudivit, quorum unus I siaue sive Ctesias fuit ex Concivibus pauper, qui si artem addidicisset, duplicem promiserat mercedem: edoctus vero promistam negavit. Ad judicium Vocatus Tisias Coracem interrogavit: quidnam est ars oratoriaΘcui Corax respondit, persuadendi ars. Tisias autem ab artis hac dissinitione ita arguit: Si persuasero tibi, CoraX, tanquam perfrua

denS, non sol Vam, nam vici: si vero non persia sero, non tol Vam, nam non persuadens non didici artem. Corax vero e contrario:

Immo si persuasero tibi , Tisia, promtisum capiam ut victor: si autem

50쪽

CONSTANTINI LASCARIS

Lib. I L. c. II. 2tem non persuasero, etiam mercedem sol S, cum talem fecerim te, ut persuadere non potuerim. Tunc judices utriusque argutiam mirati clamare coeperunt: Mali corvi malum ovum, id est

gravi prieceptore gravior discipulus, quod deinde prolapsum est in proVerbium, quoties e malo malum prodit. Hic Corax, teste Aristotele, Oratoriam primus Artem edidit. r . Ctesia; sive Tisias Syracusianus dudum memoratus Coracis praedicti discipulus & Rhetor astutus. Hos A. Gellius Protagoram & Evati,

tum appellat. ιr8. Lasi in ille suavissimus orator, Cephali F. Tisiae discipulus & Gorgiae,

Syracusanus, unus eX decem magnis Oratoribus Graeciae, plures edidit Episto My, Artem Oratoriam, Orationes ultra tre ruta , 2x quibus paucae eXstant. et '. Menecrat; Syracusanus Medicus celeberrimus, homineS a comisiali morbo liberabat. Hic Jovem se vocari, eos autem sibi subditos, quos sanabat, Voluit' ....

o. Simmiis Syracusianus Philosophus fuit ac Stilponis auditor, cujus filiam parum pudicam duXit. 41. Monimus Syracusanus, Philosophus Cynicus & Diogenis Cynici filius': vir sane elegantissimus & copiosissimus, multa scripsit in Phlissophia, famulus autem fuerat cujusdam mensarii Corinthii. Hic contempta gloria, Veritatem semper appetiit. a. Moschus Syracusanus, Grammaticus & Poeta fuit, qui multa scripsit, quem opinor dc Mosibionem appellatum. 43. Sinphanes Syracusanus, Poeta Comicus sive Tragicus, synchronus Euripidis , unus e septem Tragicis tempore Philippi & Alexandri. imos viriles ac muliebres, Tragoedim L III. 1cripsit, in quibus septies palmam adeptus est: Item alia tam metro quam pro-sa. Platonem hujus poemata legentem , somnum eepiste

aiunt. .

44. Philemon Syraeus anus Poeta Comicus tempore Alexandri, annoS vixit XC. S totidem edidit Comoedi obiitque eX Vehementi f. Philistus Syracusianus vel Naucratita, Historicus plura scripsit de St-cilia. Fuit amnis Dionysii Tyranni, & obiit in bello contra Carthaginiensius gesto.

c. nisi lius alius Syracusianus, Historicus plura scripsit is rebus rigyptiacu , libris XII. de Sicanicis, libris XL. Item de Baccho. De

SEARCH

MENU NAVIGATION