장음표시 사용
501쪽
rit, & in detrimenta nos hostium ardentissime '. provocarit 7: J devotionem vestram horta
mur attente, mandantes, quatenus rancorisv
cujuslibet speciem abigentes 8 sic more solito circa nostra servitia laudabiliter insistatis , quod spem, quam de vobis stabili. mente con cepimus , sentiamus in 9 nobis Kn opere commodosam Io). Nos enim temporis habilitate captata, sic ultimae deprduunt ii rebellium, apertis thesauris MoerisI '& fidelium nostrorum subsidiis ag egatre IIa vacare disponimus , quod nedum cogantur acceptis inviti desistere, so potius poeniteant
Quod re italae qui regnum miserant, M in
Imperio commorantur, securius revertaritur.
I Nnata cordi nostro benignitas , circa fidelium nostrorum compendia continuis intenta vigiliis , tanto majori cura de non minuendo , quin potius augendo regno nostro i) Siciliae nos semper sollicitat, quanto regnum ipsum prae caeteris augustae fortunae bonis carius aestimamus. Audito igitur quam plures regnicolas de propriis profectos jam laribus, J desunt. 8 speciem abigentes i. spem
ambientes. sy) in abest. Ib) commodosiam l. comis mendosam. IIJ depressioni l. reprehensionis. ia nos, is δ' fidelium no roriam sub diis ager atis l. nostrorum fidelium subsidium congregatum. I3 paeniteant l. eos paeniteat. I reiano uora l. regnum nostrum.
502쪽
ribus , in locis ignotis S peregrinis affigi, Sfortasse dubitantes de reditu, dum timorem a) eis incutit 3), quae potuit oriri suspicio
de recessu : nos pietate solita eorum in hac parte formidinem submoventes, omnibuS prae dictis redeundi ad propria licentiam indulgemus. Illis tamen praesentis indulgentiae nostrae gratia carituris O , quos vel participatio nuper in s personam nostram concepti scelaris , vel alias in Majestatem nostram commises a vel tractau proditio , cum istis , ne duin patria , sed cunctus t mrum etiam claudendusiit orbis, irremediabiliter de patria profugaVit. Illis etiam veniae praesentis beneficium denegamus, quos propter praeteritam vel praesentem inter nos & rapam discordiam, perversorum operum nobis judicia manifesta nota Iereperfidia s): vel nostrae Celsitudini fecere su-1pectos : vel post nimis obduratam ipsorum contumaciam, ex maleficiis aliis forbannitionis sententiam incurrerunt. Quapropter Villicationi tuae mandamus, quatenus omni bus de regno, quos in quibuslibet jurisdictionis tuae partibus inveneris leceptatos, prae sentis indulgentiae nostrae seriem facias publi
a) timorem l. timor 3 ineutit i. in cunctis. carituris i. caritatis. s participatio nuper iul. participatam nuper ad. 6 persia l. perfidiam. sussisutioni l. fidelitati.
503쪽
Uap. 49. cum sequentibus usque ad 6 I. desunt in Manu scripto.
Guina communitati, commendatio de serviariis exhibitis, S ut credant nunciis.
GRatum gerimus & acceptum , & vestrae
devotionis studium favorabiliter commendamus , quod Icut .eX insinuatione
Friderici de Antiochia sacri Imperii in Thuscia,S ab Amalia usque Cornetum & per totam Maritimam vicarii generalis , charissimi filii nostri, nostra nuper Serenitas intellexit, quod ad depopulationem nosstrorum rebellium Perusinorum , & Castrorum districtus devote , &concorditer ad ipsius requisitionem viriliter processistis. Ut igitur fidelitas nostra per effectum operum, de bono in melius clareat inces.santer, devotionem vestram sollicitandam duximus & hortandam , mandantes , quatenus ad eXecutionem servitiorum nostrorum , S depressionem rebellium , & specialiter ad Ρerusinorum proterviam edomandam, ad requisitionem & ordinationem praedicti filii nostri, iuxta solitum vires S animos unanimiter assumatis, & sic ad honorem nostrum , & Imperii i vestri favoris augmentum , prosequamini viriliter & potenter, ut quod in ipsius exhibitione servitii laudabiliter incoepistis, laudabilius finiatis. Praeterea , quia T. de N. & judicem R. de N. fideles nostri, super quibusdam negotiis pro bono & salubri statu vestro , ad honorem,& fide-
504쪽
& fidelitatem vestram vobiscum tractando, prout in capitulis , sub sigillo eis a Majestate
nostra commissis, plenius continetur, ad vos nuncios destinamus t fidelitati vestrae mandantes , quatenus ea , quae idem nuncii nostri super his oretenus ex parte nostri culminis vobis retulerint, firmiter credere , tanquam ab Ore nostro prolata , & efficaciter ob nostram reύς- rentiam adimplere curetis: ut devotionem Vestram quae semper beneplacitis nostris se promptam exhibuit, proinde merito commendemus..
Cap. L. Respondet cuidam nobili fideli suo , super
BEnignitate solita recepit is ostra serenitas literas, quas nostro culmini destinasti. &quae continebantur in eis intelleximus diligenter. Ad quorum significata , devotioni tuae taliter respondemus , quod quia de sancto Jacobi de N. per alias sacras vestrae Majestatis literas tibi scripsisse recolimus, nostrae beneplacito voluntatis eXpedire non videmus, ad praesens aliud exinde dare responsum. De alio vero quod scripsisti te juXta mandatum nostrum filiam tuam Marchioni de Homburg, per con jugalem copulam tradidisse , vestrae satis complaceat Majestati.
505쪽
Capit aveo, ut concedat licentiam Abbati vemdendi de bonis sui monasterii, pro debitis monas .rii Mohendis.
ΡRo parte Abbatis & conventus monasterii
sancti Severi de Ravenna , nostrorum fi-- delium , nostrae fuit Celsitudini humiliter supplicatum , ut quia ipsum monasterium plurimorum debitorum 'oneribus praeSravatur, cum ratione collectarum , quas ob veltrae reverentiam Majestatis, de mandato nunciorum &ossicialium nostrorum ipsarum partium , ipsis nunciis nostris, ad opus nostrae Curiae, hactenus se asserunt persolvisse : tum ratione aliarum expensarum , pro ipsorum , & ipsius monasterii necessitatibus multipliciter solutarum per eos , de vendendis N alienandis ex possessionibus ejusdem monasterii, pro ipsorum debitorum satisfactione, modo debito facienda, de nostra gratia concedere dignaremur licentiam specialem : praesertim cum pro parte ipsorum, Abbatis , & Conventus , in nostra praesentia proponatur , per te dudum ipsis fore prohibitum , de ipsis possessionibus nullatenus detrahendis , sine mandato nostrae Celsitudinis speciali, nos ipsorum supplicationibus benignius inclinati, fidelitati tuae praecipiendo mandamus, quatenus pro eisdem debitis exolvendis, ex quibus facta tibi fuerat plena fides , & quae pro ejusdem monasterii utilitate, & ipsorum, Abbatis , & conventus , necessitatibus sint contracta, usque ad eorum debitorum exoneratio-
506쪽
nem , praesitos, Abbatem & Conventum, de possessionibus antedictis juris solennitate servata , vendere & alienare permittas : ne ipsius munasterii bona ulterius ab usurarum voragine incumbente, inutiliter lapidentur.
'scribit quibusdam Melibus suis , commendans. eos de praeteritis, es animans adfutura.
FI delitatis vestrae literas benigne δ epimus.& ipsarum tenorem intelleximus diligen- , ita , fidelem solicitudinem & probatam di- . ligentiam a quam in- nostris servitiis , pereas dem literaη Mestras 'acccpimus , di per rerum
evidentiam; habere vos scimus, non immerito commendantes- Propter quod grata servitia . quae multipliciter erga Majestatem nostram seritis , incessanter alta mente concepimus. r infirmo gerentes proposito , ea vobis dignis meritis compensare. Volumus itaque, ut in defensione fidelium, & offensione nostrorum re- bellium , more solito , tam fideliter quam vi riliter intendat vestra devotio cum eliema: ita, quod ipsa semper operum essicacia patenS, praen. lens & continua devotio , vos in Excellentiae nostrae oculis commendabiles repraesentet. Et ecce , quod ad oppressionem Oc exterminium . nostrorum rebellium, & defensionem nostrorum fidelium ipsarum partium , H. Illustrem regem Sardiniae, dilectum filium nostrum , ad civitatem Ravennae providimus destinandum.
507쪽
Rescribit ad istum cuidam nobili, petenti filium suum captum inter Parmenses protinus liberari. FIdem solitam & devotionem evidentem,
quam ab eXperto in nostris servitiis te habuisse incessanter habere cognovimus, me Tito commendantes, ad futura culmini nostro commendanda obsequia, animare sic te volumus cum affectu , ut tam de praeteritis gratis
servitiis, quam de futuris, tuae devotionis studium , hilariter dignis retributionibus compensemus. Super liberatione vero filii tui, qui pro fide Majestatis nostrae servanda, cum quibusdam aliis nostris fidesibus captus detinetur in Ρarma , pro quo liborando , culmini nostro humiliter supplicasti, scire te volumus, quod cum firmum propositum habeamus eundem filium tuum , di alios fideles vestros , per Parmenses proditores nostros detentos, in proXimo liberare , sic evestigio pro ejusdem filii .tui liberatione favorabiliter intendemus , sicut de reliquo alio , quem chariorem nobis existe
Rescribit cuidam nobili, petit certificari de quibusdam. Solita benignitate recepit Serenitas nostra li.
teras , quas tua devotio nostro culmini destinavit, & ipsarum tenorem intelleximus dili-
508쪽
diligenter, super eo vero, quod in literis continetur de facto Castrorum Episcopatus Aquensis, quae munita dicis per N. elestum Episcopatus ipsius: ecce quod per P. de Cyra fidelem nostrum intimasse tibi recolimus , nostrae beneplacitum voluntatis. Et quia per te certificari volumus, qui fuerunt illi nuncii, de quorum voluntate S licentia electus ipse Episcopatum Aquensem dicitur intravisse : fidelitati tuae praecipimus, & mandamus , quatenus de prae. dictis nunciis , per quos praedicta sunt acta, tuis literis nostram quam citius poteris , in struas Majestatem.
Rescribit Capitaneo, es redarguit eum de fimplicitate , quia detinuit quendam vocatum ad
L Iter tuas, nuper nostrae Majestati transmissas, benigne recepimus , & ipsarum tenore diligenter attento, super eo quod R. de &c. fidelem nostrum , tam pro custodia Castri clausi, quam pro montanis Aretinis defendendis , ad nostram Curiam aceersitum detinuisse te dicis , quod in detentione ipsius te simpliciter gesseris, simplicitatem tuam duximus arguendam : fidelitati tuae mandantes, quat nus postpositis omnibus, dictum R. debeas ad nostram curiam destinare.
509쪽
Mandat expreqse cuidam nobili, quod veniat ad eum, sicut alim multotiens sibi scripsit. SAtis potest tua devotio manifeste perpendere , quod nisi praesentia tua foret nostris instantibus servitiis plurimum opportuna , Celsitudo nostra scripta tibi totiens non utique direxisset. Cum igitur instantium negotiorum qualitas hoc exposcat, fidelitati tuae iterato firmiter & districte praecipiendo manda . . mus , quatenus sicut felices processus nostros diligis , & gratiam nostram charam habes, . statim receptis praesentibus , qualibet mora &occasione cessantibus , ad personam nostram festines venire , a facie nostra citius & hilaris recessurus, &c.
Communi Papiensium, ut non gravent concises suos, exisentes in servitiis Curiae.
SUpplicavit Excellentiae nostrae R. de Ρapia,
fidelis noster, quod, cum ipse de mandato nostri culminis speciali, in regimine Parmensium , fidelium nostrorum , qui sunt eXtra terminos Ρapiensium , pro nostris servitiis existat ad praesens, secumque quosdam alios Papienses , fideles nostros, sicut dicit, velut necessarios ossiciales retineat in ossicio antedicto , vobis mandare de nostra gratia dignaremur : quod tam ipsum, quam praefatos ad di-
510쪽
cta ossicia di servitia cum ipso morantes , ab exactione dictarum collectarum , & aliorum servitiorum communis ejusdem , sicut alios cives Papienses, qui in similibus regiminibus extra civitatem Papiae hoc tempore morantur, haberetis immunes. Nos itaque supplicationibus ipsius benignius inclinati, fidelitati tuae
praecipiendo mandamus, quatenus memoratum
R. fidelem nostrum , & praedictos concives suos , quos secum necessarios retinet, ad regimen praelibatum, ab exactionibus & praestationibus civitatis, quibus alii Ρapienses in simili
regimine commorantes , per nos sunt eXempti, ulterius habeatis immunes: nec ea occasione,
quousque cum praefatis Ρapiensibus ossicialibus suis , in regimine remanserint supradicto , de mandato nostri culminis speciali, domos , familias , & bona eorum non gravetis vel patiamini per ordinarios communis ipsius indebite molestari.
- Cuidam Communitati, ut credant nunciis, quos mittit pro arduis negotiis.
MAgnum nimis , novum & arduum est
negotium , pro quo legatos & literas ad vos compellimur iterare. Cum igitur judicem R. de N. & Notarium C. de &c. pro praedicto ad vos negotio, praesentialiter destinemus : fidelitati vestrae praecipiendo mandamus , quatenus ea , quae praefati nuncii nostri vobis ex parte nostri culminis duxerint exponenda , ac si nos ipsi praesentialiter diceremus,
