Faces Augustae, sive Poematia, quibus illustriores Nuptiae, à nobili & illustri viro, D. Jacobo Catsio, ... antehac Belgicis versibus conscriptae, jam à Caspare Barlaeo & Cornelio Boyo Latino carmine celebrantur. Ad serenissimama principem Elizabetha

발행: 1643년

분량: 737페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

21쪽

non novam aliamque inveniunt. Sunt

distincta regum subditorumq; munia. non eade sors divitis, quae inopis, doci iindoctique, nobilis ignobilisque. Mutitis multi discernimur. At quaerendi &amandi thori sociam necessitate, cupiditate, Voluptate omnes tenemur. Qui

dam populi, quia a divitiis destituun-

tuta, magnificentiam non nΟVerunt'.

alios, qui servilis sunt ingenii, nescit magnanimitas. Quibus agrestis est &inculta vita, pra scriptos possessionum terminos ignorant. qui rura agrosq; inhabitant, urbibus familiare superbiam effugere. nonnulli paucis contenti necipes magnas alunt, nec metuunt multitum. At nulla gens, nullus populus est, quem non accendat conjugalis societatis cupiditas. Omnium haec assecti

bus domina imperat. quia ubiq, interest homines ex hominibus nasci, Sc

22쪽

mortis dispend ia thalami secunditate resarciri. Nec abhorret ab eo quisqua, nisi qui iratum habet Iovem , & cui dulcissimum vitae fructum invidit be

nevola natura.

Verum uti in Conjugiis admiranda plurima sunt & miraculis assinia, ita periculorum & discriminu plena sunt

omnia. Etenim quae prosunt maXime, nocent insigniteta, si abutar . ipsum

mel, si copiosius sumas, pro felle erit, dc cibi quantumvis exquisiti, si absi

modus regulaque, cedunt in exitium &valetudinis noxam. Amoris , quo solo matrimonia vigent Valentque, vis est summa, indoles erecta, ingenium nunc Versatile, nunc propositi tenax. ideoq; casus illum manen varii & ancipites dc grandes. Nec sine causa sapientes ab hoc praecipue affectu sibi timuerunt' ,

tanquam omnium massiime, cum ra

tionem

23쪽

tionem adspernatur, indomitum rabidumque. Misericordiae, clementiae, ti

mori , tristitue, spei, placidi aliquid de

quieti inest. Amota, melioris consili expers, etiam inter conjugatos, impetus est & furor. Cum sanguine ebullitdc effervescit, prudentiaeque monitisq; salutaribus viam praecludit' , se solum , audit, a se votoq; suo dissentientes contemnit fugitque. audax est & m inax .

flagrat, rubet, tremit, pallet, palpitat, irascitur, gaudet, sperat, desperat,Vult, non vult, suspirat, flet, ridet, histrionis instar dc pantomimi. Vultu,gestu, ardore, colore, Voce se prodit, quantoque est major, damnis sitis aliorumque est vicinior. Sed cum amore dc bene iuti possimus 3c male, ita statuimus, nihil honesto, qualis conjugum esse de- lbet,magis esse secundum naturam; ni- lhil inhonesto, qualis scortantium est

24쪽

& vagas libidines amanti u magis naturae contrarium. Etenim ille in adjutorium mutuum & solatium cedit, hic in utriusque amantis infamiam dc pe niciem. ille animos sociat & corpora, hic corpora solum . ille conjugem con

jugi,simulq; virtutes virtutibus alligat, hic a virtutibus primum, inde a conjugibus, qui hic nulli sunt,divortium facit. ille divinis auspiciis thalamu scandit; hic non nisi humana temeritate at daciaque . ille coelesti favore laetus f lixque agit, hic averso numine sensim languet & flaccescit. Ille prole, liberiLque beatur, quorum educationi sollicite intentus est. hic dc prolis spe ob in,

puros concubitus excidit, & educ*tionem liberorum , magna impietate ne

gligit. Profecto vix ulla pestis humano generi pluris stetit,hulto amore.Ab illo videbis totarum gentium excidia,

25쪽

civitatum clades, regum principumq; caedes proseista; esse. Per illum cecidit superbum Ilium & omnis humo fumat Neptunia Troia. Ille Lapithas Centaurosque commisit, Sabinos Romanosq; mutuis praeliis attriVit, Tarquinios ur be expulit. Adspice confostas in cubili maritos, filiu paricidam amoris jussia,

matrem incestu pollutam, uXOreS m

riti sanguine adspersas. adspice philtra, Venena, amori male famulantia.

Nonne Caesarem, Galliarum, Germaniae, Britanniae domitorem, in Hispaniis, Italia,Thessalia, AEgypto Victore, amor regius apud Alexandriam vicit Nonne Annibalem, post reportatas tot apud Ticinum,Trebiam,Thrasymenudc Cannas de Romanis victorias,fregit& shbegitZEt si poetis fides, Leandrum fluctibus, Biblida lachrymis, Procrin viri telis, Pyramum suo ense, Phaedram

26쪽

laqueo interemit. Aut si magis domestica & recentia adspicere libeat, videraptas & ereptas afflictissimis parentibus filias: aut, illis obloquentibus frustra, male nuptas, filios scortorum amoribus implicatos: liberos patrum matrumque insana libidine infelices, familiarum dedecora, vomicas, & car cinomata. Quod vadimonia fiant,versuras faciant plurimi,perdita Zona sorocedant, ac inopiae litent, ab eadem non raro causa est. Conjugum improbos mores respice,fastum, luxum, garrulitatem, libidinem, in educandis liberis negligetiam,Zelotypiam, Odia mutua, lites, pugnas,repudia,divortia. omnia haec ab amore fiunt, sed recti nescio,

Concidunt avitae domus, degenerant CiVes, pereunt urbes, posteros nequio

res gignimus, quia stolide & impru

denter amavimus. Nam cum iniquus

. . a sie

27쪽

sit adversusque rectae rationi amor, &ingenium induat non unius ferae, peccat gravius, & nil sceleris dolique intentatum relinquit . - Hanc ob causam, optimum quidam

putant, non amare. qui, utpote μκπρομοι,

conjugii laudibus detrahunt, eaq; eX- aggerant studiosissime, ob quae male Vulgo audiunt nuptiae. Displicet uxor sermosa, ut quam custodire difficillimum sit. Displicet deformis, ut quae facillime spernitur. Illa ne κω sit, haec

ne metuunt. Damnant nobilem,

ne marito ignobili exprobret. & rursus ignobilem, ne inferiorem stemmate fastidiat maritus nobilis. Nolunt indoctam duci, ne turbas det rerum imperitia . nec doctam, ne se insolentius efferat. fugiunt opulentam, ne imperium dote vendant. fugiunt pauperem& egenam, ne familiae gravis sit indo

28쪽

tata. Conjugium servitutis speciem

Vocant & carcerem, e quo non nisi per mortem evadere licet: in coelibatu pacem esse: matrimonium alternorum

jurgiorum esse palaestram: Cum uxore simultates nasci inter privignos & socrus; crescere familiae necessitates, culinae fumum decrescere: liberos sitscipi in spem esuritionis, vel parentum op probrium & dolorem. At improbum fuerit, damnare rem laudatissimam, quia ea abutuntur plures. Potius frenandus amantium impetus, & fleete da praeceptis monitisq; hominum cupiditas. Corrigere illam sapientis est, destruere tyrannorum. Qui hominem

amare Velant, vetant Vivere, & partim

occidenti distant. integrum nobis sit, quod mortalium animis insevit divinas apientia & bonitas. at quicquid improbi aut distorti nostro accedit vitio,

29쪽

virtute resecandum. Fecit Deus naturam ancipitem inter boni malique studia, ut superveniens do strina illa perficeret. nullus affectus per se malus, sed assiletudine. non eradicandus amor conjugum, sed adactis cuneis firmandus. non exstinguenda vitalis illa flammula, sed flabello salubriu praeceptionum ventilanda. non elidendus naturqmotus δc incursiis, sed castigandus &coercendus. facilius est errantem & in-eonsultum amorem regere, quam tot

tere. nec ideo tollendus, quia in vitiosos ustis rapitur. alioqui S sanitas totilenda, qua quis abutitur; interdicen dum homini Cerer & Baccho, quia luxui; vestibus,quia superbiae alimen tum praebent: Valedicendum amicis , quorum opera & studio multi aliis infesti molestique sumus. Pessimum re . medii genus est, ut tollas Vitia, ause

30쪽

ro bona & generi humano necessaria. Huic ποινοMh-ν minantur, qui nuptias tollunt. nec potest per se malum esse, quod divinae benedictionis Vocem , meruit, & hoc magni Apostoli eloquium : Honorabilo est conjugium inter quosvis. Sed cum primum sit,non amare; s

cundum, amorem coercere ne Vagetur& aberret '; tertium, alieno amori m

deri: nihil dicemus ultra contra primit; nihil de secudo; sed haerebimus in temtio, & futuris conjugibus praeibimus ,

ne ament incaute, inhoneste, inutiliter. Quicunq, conjuges formant, aut ιι λαῖς id faciunt', aut ἀπλως: Hoc modo

Oratores, comici, tragici, epici, satyrici, aliiquo de conjugum amoribus disserunt scriptisque suis admiscentra ἡθικον & το πολιτικον. i lio philosophi utuntur, qui directa via de virtute & vi

SEARCH

MENU NAVIGATION