Faces Augustae, sive Poematia, quibus illustriores Nuptiae, à nobili & illustri viro, D. Jacobo Catsio, ... antehac Belgicis versibus conscriptae, jam à Caspare Barlaeo & Cornelio Boyo Latino carmine celebrantur. Ad serenissimama principem Elizabetha

발행: 1643년

분량: 737페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

231쪽

a164 C. B A R L n IEnse rigens, raptaq; miser Briseide Chryses ,

Quae postquam tenuere oculos spectacula , tandem Prima leves Diana choros & ovantia duxit Agmina venatrix, stricta quae veste pharetram Et curvos alte scapulis suspenderat arcus , Sic imitata Deam. calamis & arundine crinem Collaque frondifera redimiverat alba corona.

Hanc nexis docte manibus comitatur euntem

Turba puellarum, qualis solet eme sororum Naiadum , vel Maenalii gens innuba Fauni, Aut procul amoto petulantes Pane Napaeae. Haec Daphne fuit, haec Crocale, lepidissima iuxta

Ibat Callirhoe, Byblisq; Hyaleq; Rhanisq; ,

Et quondam in florem Clytie mutata. superbo Mixta ibat Niobe gressu, natasq; trahebat Pone suas. hic Halcyonen, Syringa, Batillam, Hic Dryopen videas. hic candida subsilit Iphis: Leucothoesque habitum virgo mentita vel Inus , Ad strepitum citharae summam pulsabat arenam. Emicuere Deae Charites, Aglaia plantis Mobilis, hinc tremula Euphrosyne, facundaq; Pitho.

Virginibus totidem , pastorum vestibus omnes, Occursant iuvenes. quos prisco more sequentes Pan Deus Arcadiae duxit, cui cornua fronte Surgebant, vultumque involverat horrida barba. Montivagam rapuit Dictynnam semicaper Pan,

Iuncta fuit Phoebo Daphne, duroq; Menalcae Callirhoe, Byblis Cauno, Niobenque trahebat Thyrsis. at Alcidamas Hyalen, Clytienque Palaemon. Laeta Rhanis saltat Mopso comes, Halcyonenque Agrestis flectit Corydon, Syringa Marullus. Allevat Alcmaeon Dryopen, capit Iphin Alexis, Leucothoen Daphnis. sociantur Cycnus & Ino. Silenus crasso ductabat ventre modestam

232쪽

VIRGO AN PRO PHORO s. Is Euphrosynen , Meliboeus amat concurrere Pitho,

Aglaiae levipes Cephalus, Crocalaeque Philaemon.

Mira chori facies. nunc intercepta virili Corpora Nympharum turbae vestigia certa Lege regunt; nunc oppositis stant frontibus omnes Atque adversa viro virgo est. nunc dextera dextrqΗaeret & attollit generoso brachia motu , Nunc dimissa manus cuique est; errantque vicissim Et dominam mutant pueri dominumq; puellae. Mox sibi desertas repetunt, & quaeque priori Saltando matrona coit. velut ipsa vagantur Sidera, iamque student iungi, modo tramite longo Dissociata micant melius. levis area cusctiSTunditur ad numeros . nunc hic, nunc ille caprigat, Pesque pedi teritur quarto. rotat ille lacertos In gyrum curritq; trochus. directa moventur Membra, nec inflexis foedἡ ludibria debent Poplitibus. prudens strepitus motusque feroces Virgo cavet, lenique ferit prostenta saltu. Inde manus pulsant manibus, feriuntque, crepantque Argute digitis & solo pollice cantant. Praeludunt litui saltatricesq; choreas Sistra tubaeque regunt. forma est diversa canendi Et diversa chori. iam priscum Cordaca saltant, Iam Laedam, iam Trettanetum , iam Pyrrica solos Lassat forma viros rutilisq; moventur in armiS. Nunc chorus Eumelia est, nunc inconcinna Sicinnis, Hi Samios referunt motus, hi CariatiZant, Illi Hormum alternis saliunt, Corybantiaq; aera Curetumque modos alii; moresque vetustos Phaeacum aut variis imitantur Prothea formis, Aut Salios, aut thyrsigeri modulamina Bacchi. Quin agiles videas, imitantes omnia, mim OS

Genera sunt saltationum . vide Luesanum in dialogo de Saltatione.

233쪽

r66 C. B A R L IE ICurrere & exactis pedibus pulsare theatrum. Hic saliens fodit, hic textoris imagine telas Proiicit , hic faber est , nentique simillimus ille. Calcat fullo togam , fictus vespillo cadaver

Baiulat, hic grandem saltans vorat Ore placentam, Haec insana furit , titubat paupercula Bauce , Et saltu petulans Citherea notatur in ipso. Dumque tacent , Oculis, motu , gestuque loquuntur. Hos inter miris flectebat corpora gyris Spectantumq; oculos aliquis converterat in se Conspicuus forma iuvenis . non pulchrior ulli Vultus erat. pars quaeque tenax & gnara decori Emeruit laudis precium . despectior illo Maeoniis toties celebratus versibus acer Meriones fuit, & saltandi clarior olim Arte Neoptolemus. poterat per summa volare Atria saltator velox, & radere visus Vix tactam seriebat humum. de nussa modeste Hinc manus atque illinc pedibus monstrabat in imis Ingenii studiique notas. nec doctior alter Scribere, & eximiis teneram signare papyrum

Lineolis , bibulaeque animum concredere chartae . Hic EGI NARDus erat . quem capta cupidiae formet Regia progenies , tunc , cum saltaret amavit,

Et sensit placuisse sibi; tacitumque sub alto

Igne facit votum dc vehementius aestuat ΕΜΜΑ . Tunc cupiat peccare & basia figere membris Mobilibus doctisque regi; circundare collo Brachia, complectique virum . quin sanguinis odit Nomina splendoremque sui, titulosque decusque

Ipsa suum metuit . vellet contemptior esse ,

Nec regum prognata domo. fastigia regni Demissus declinet amor, fastusque potentum Negligat, ut tali sat magis apta marito .

, Spes

234쪽

VIRGO ANDRO PHOROS. I 67Spes tamen obscoenas inconcessosque hymenaeos Non audet pepulisse animo. resoluta quiete Expetit absentem . non primo avellere amori

Noxque diesque queunt miseram . cum fusa per herbas Mane suburbanos discincta perambulat hortos , Saltantis versat speciem. cum clara pyropo Limina conscendit , centum stipata puellis, Spectat inexpleto gradientem pectore sermana, Conspicuasque genas, & mascula membra, decusque

oris, & ingenuo gratum candore ruborem. Omnia miratur , quae viderat , omnia iactat

Et maiora putat. fingit sibi somnia, fingit Tangere se iuvenem, visa est sibi iungere corpus Corpori & erubuit. tandemque ita mente profatur: Emma, quid est cur grata viri sal tantis imago est Nec concessa probas cur haec tibi foedera demens

Promittis, gestisi; frui tam dispare lecto

Num par huic diadema thoro est num tanta potestas Contempti scriptoris erit si filia magni Non essem Caroli, possem non aegra potiri. Nunc quia sum, iuvenis non est meus, ipsaque damno Est mihi maiestas. plebeia beatior essem, Et fruerer votis felix. quam nomina vellem Mutari mea posse mihil quam stemmata vellem Esse minora mihi, aut lumen praelustrius illi lTunc, Egioarde, tuo poteram nurus esse parenti , Tunc , Eginarde, meo poteras gener esse parenti. Omnia tunc cuperem fieri communia nobis ,

Osculaque & lusus & quae sperantur amanti. Non tamen hic nostro de corde fugabitur ignis.

Uror amore tui, causas circumfero m2cum ,

Et veluti candens Phoebo surgente pruina Solvitur , aegra tuis sensim tabesco favillis, Attenuorque , vigor solitus viresque fatiscunt,

235쪽

168 C. B A R L AE IDum secunda meo praebes alimenta furori. Quid faciam roger, anne rogem si primus amares , Possem casta sequ1, flammasque rependere flammis,

Et votis aequa esse tuis . nil tale petentem

Aggrediar prior & poscam, quae poscere fas sit Te potius poterisne loqui, poterisne fateri,

Emma, faces non illa placent is confunderet horrens ora pudor. potius, quae nescit muta pudere , Litera secreto fallax praecurrat amori.

Sic ubi Demophoon ventis promissa dedisset,

Per mare , per terras testatur epistola luctum

Phyllidis . absenti scripsit Briseis Achilli, Pegasis Oenone Paridi , regalis Oresti Hermione , & pulchro Sappho lasciva Phaoni.

Haec etiam nostrae sedit sententia menti. Arte nova prodendus amor. non eloquar audax

Sensa , per ambages ibo, fictisq; dolose

Fraudibus ignarum aggrediar. concessit amanti. Multa Venus, prudensq; caret simulatio culpa. Quid liceat, spectare senum est . fas omne nefasque Expendant, qui sceptra gerunt. temeraria dici Cypris amat, nunquam timidi statuere trophaeum, Et toti trepidus populo ridetur amator. Dixit: & hinc dextra calamum chartamque sinistra Arripit. & iamiam cupiens meditata notare, Scribere formidat, tremit, incipit, abiicit excors Et rursum repetit tabulam, gaudetque doletque, Et delet scribenda iterum ; stribitque vicissim, Quae deleta volet. sic fluctuat , ambigit anceps , Sic animi pendet. donec secura pudoris Audet verba novis inscribere talia ceris: Quadi tibi transmitto, reseras, Eginatae, salutem, Et iussis attende meis . nil poscimus ultra, Huc , scriptor celebrate, veni. te cernere coram a

236쪽

VIRGO ANDRO PHOR s. 169 cupio scriptore frui. tibi dextera solers Pingit adorandis absentum verba figuris , Et manus in foliis ludit dexterrima summis,

Ut Druidae mirentur opus, succosque notasq; Et volucris pennae ossicium . mihi talia mens est Discere, te ductore. velim virguncula magnae Artis & ingentis doctrinae arcana doceri, Te praeeunte. piget vili percurrere telas Pectine, vel torto deducere stamina fuso , Aut vestem distinguere acu, vel Gallica laeta

Ad citharae cantus modulari carminna voce .

Claruit & Manto studiis , celebrata Sibylla est

ominibus, viguit Latio facundia matris Gracchorum, Pollaeque decus. subtilis Arachnen Extuliteri, doctam commendant fila Minervam, Textaque magnificam stupuerunt serica Circen

Me pulchre scripsisse iuvat. nil penna, sed usus

Procierit. o dignum mortali gente repertum , o Superum labor i exigua se cuspide terris Explicat & tenui loquitur mens abdita rima, Et procul extremis aperit mysteria Parthis, Transque maris tumidos fluctus, Alpesque nivesque Intrepidum molitur iter . si cernere cordis Intima & abstrusos animi penetrare recessius Vis divina valet, nos hac interprete penna Di sumus, & patuli motus cognoscimus orbis, Et Tanain ultra, & Libyae deserta, trucemque Caucason, Hyrcanosque sinus, & Bactraivagamur.

O felix Cadmi studium t quam, littera, multum Utilitatis habest quam prodes scripta decenter Te sine ploret amans, nec Sestos norit Abydum , Non Graium Medea ducem, non Cressa puella Scribere Theseae possit periuria linguae. Tu vallos, tu castra latens, tu saxa serasque

237쪽

I o C. B A R L AE IPerrumpis, clausasque subis validissima portas , Et caeca vigiles fallis sub nocte phalanges,

Nec te Luna videt. tu fossas subter & undas Tuta natas quaerisq; viam . te pendula celso

Aere gestat avis, portant tua verba columbae,

Et bellatorem deridet epistola Martem.

Te sine non fidus Pyladi scripsisset Orestes , Te sine non fido Pylades scripsisset Oresti. Te fine quis Nini rabiem, quis Iasona nosset, Victoremq; Asiae Macetam , tria fulmina belli ,

Scipiadem , Pyrrumque & parvo vivere suetum Fabritium foedis iacuisses , Brute, tenebriS, Adversasq; movens socero, Pompete, cohortes, Et tacitos premerent ingrata oblivia Paulos , Marcellos, Crassosque & nomina digna Catones. Annales, fastosque & quae meminisse futuri

Tot monumenta valent, scribentis munere Versas a

Posteritas; sive haec foliis inscripserit olim Cura patrum , & sicco steterit Sapientia grandis

Cortice, seu lenta legerentur praelia cera, Aut niveae caperent simulachra nigerrima chartae.

Accedas, Eginarde, doce, quos linea ductus, Et quales poscat scitissima litera flexus , Laudatusq; sua incedat statione character. Haec iubet Emma, veni dc facilis mandata capesse. Talia scribentem tandem pudibunda reliquit Penna manum . dubitat, num quae iam scripta fuissent Confodiat. dissuasit amor. signare tabellam Incipit & pressa subsignat nomina cera. Deque suis aliquam famulis accersit, & illas Trade, ait, has abiens Eginardo trade tabellas. Nec mora , Caesarea scriptor spectatur in aula, Emmam laetus adit. poteras cognescere culpam, Ut stetit ante oculos . non illi vultus & ora ,

238쪽

UIRGO ANDROPHORO S. III Non color .unus erat. pallet, rubet: aestuat , horrete Vox tremula est constansque iterum: vult discere, discit: Scribere vult, scribit: rogat, errabunda rogatur , Corrigiturque manus . laudat studiosa magistrum,

Miratur celeres ductus, vocumq; maeandros, Et per continuos remeantia brachia circoS. tile verecundi mox observator amoris ,

Et Veneris secreta notatis , laudare laborum Prima rudimenta & regalis coepta puellae Incipit, & placida moderari exordia voce.

Dein propius verbis , propiusque assibilat illi Molle aliquid, festivum aliquid. paradigmata scribit

Callidus & totum chartis deducit amorem sQuaeque suo scripsit Bubiis moestissima Cauno, Laodamia viro, aut citaram Leander ad Herum , Seligit argumenta, & sic accendit amantem, Illecebrisque fovet. scribit sine mente virago,

Atque alio manus, atque alio mens laesia vagatur. Dumque piget chartas prono nimis ore tueri, Respicit adstantem iuvenem, vultumque retorquet Crebrius; atque errare cupit, quo saepe monentem

Audiat dc cupidos scriptori obvertat ocellOS. Discit amati, simul virgo. cum littera Cadmi Prima foret scribenda, levem scribebat Amorem, Cum B basiolum, cum G Citherea notatur, Quinta Eginardus erat, fit littera quarta Dione.

Artem turbat amor comes, ars perturbat amorem ,

Et male concurrunt ratio & vesana libido. Ergo ubi se ostendit repetitis lucibus aut qScriptor, & accensae furor immansuetior Emmae est ;Labitur e manibus calamus, lachrymisque papyrus Moesta madet, stillant oculis humentibus undar, Et dominae crimen produnt. tandem incitus ardor

Litterulas inter furtim rapit oscula , iungit

239쪽

I 2 C. B A R L n IAmplexus; rident ambo, mirantur amantum Esse scholam. iam charta ,ssylus calamique recedunt Longius. ossicium spernit vulgare docendi Praeceptor, maiorque viro fiducia surgit, Atque Emmam plus grata docet. non illa fateri Rem timet. at causas aperit, morbumque dolosque Quaesitumque diu simulato fine magistrum. Utque suis vitium gradibus seriesque malarum Incrementa capit, post tot praeludia miscent Corpora , & audaci scriptor bellissim us Emma Et lecto potitur. stupet exaltatus amator Scribendi precium & pingentis praemia dextrae. Nox erat & nigra tellurem involverat umbra Demerso natura die. Sopor altus habebat Mortales, & fessa suis se regia curis

Solverat. obscuris virtus crimenque latebat occultum tenebris, Paphiisque accommoda ludis Tempestas illunis erat. non Hesperus ignes Extulerat roseos, non pleno Cynthia vultu Lucebat coeli medio. sua gaudia laxat Filia victoris Caroli, fruiturque proterva Praeceptore suo . cui iam non littera segnis Ducitur, aut totas metitur syllaba noctes, Sed lasciva Venus . vellent caligine longa Concubitus facinusvi, tegi, nocturna morari Sidera, nec currus velocem volvere phoeben, Auroramque suis fixam consistere bigis. Interea gravidus fecundis imbribus aether Labitur in terrae gremium, dispersique sursurri

Corpora cogit hyems, Sc quae sine frigore possent Esse graves pluviae, permixtus distrahit aεr,

Et candere facit; nivibusque adoperta caducis Prata, urbeS, montesq; nitent. non ista duobus

Apta fuit mundi facies, non forma procanti

240쪽

VIRGO ANDRO PH Ros. I 73 Tuta satis. surgunt ambo, sua limina pandit Emma, procum tepido tum dimissura cubili.

Utque vident niveo terras albescere vultu, Stant ambo attoniti. metuunt, ne garrula crimen

Et thalami labem patri natura loquatur, Certa viri monstrans vestigia. Vah, mala dixit Nix, Eginardus, abi. erudelis amantibus obstas, Indiciumque mei facis. o si Daedalus alas Commodet, & levibus raperer trans aequora pennis, Bellerophon ve ministret equum l o si vertar in undas

Et fontes, Arethusia, tuos, vel marmore totus

obrigeam tamq; lapisi mihi terra dehisce,

Absorbe tam immane nefas. me tollite vivum

Eumenides, Stγgioq; caput damnate profundo. Quo fugiam, via nulla patet. si saxa nivesque

Affusas calcat e velim, pes fallet amantem; Sin maneam, offendet genitor . nunc fertile fraudum Deficit ingenium, nec habent mea vela recursum. Quam malefida meas exorsa est Cypria flammast

Quam nox haec inimica fuit, que finiet illas, Quas fuit orsa, facesi nihil est, quod fingere possit

Inconsultus amor. sim taurus, Iupiter, Emmam Ut rapiam fluctus ultra. mea corpora torques

Ariusq; attenua, ut colubri sub imagine parvus Elabar, fac esse aquilam, nubesq; secare, Et vastum per inane vehi. sim vilis Arachne, Aut blatta lineaq; minor. Nec territa casu Palluit Emma minus, trepidat, suspiria ducit Anxia . nunc sua fata dolet; nunc condolet illi, Et multum perculsa tepet. desaeviit aestus, Et sero deprensa sapit. subit ira tremendi Caesaris, offensusque pater, generisque domusque Splendor, & invictis aspersum dedecus armis. Tandem ait: Invenere viam mihi fata Deusque , Nec

SEARCH

MENU NAVIGATION