Historia principum Langobardorum quae continet antiqua aliquot opuscula de rebus Langobardorum Beneventanae olim provinciae quae modo regnum fere est Neapolitanum. Camillus Peregrinius ... recensuit atque carptim illustravit

발행: 1753년

분량: 479페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

cum praecli icto Abbate de Clara valle Salernum super huiusmodi eleetione ventilanda advenerunt. EX parte vero Anacteti Matthaeus Cancellarius, & Petrus Pisanus Cardinalis , a Cardinalis alius nomine Gregorius simi- Iiter acceleravere. Quibus congregatis , Rex ille, ut erat sagacis animi providique consilii, prius partem Innocentii quatriduo usque ad occasum mirabiliter, S ultra quam credi potest, examinavit ; sequenter autem Anacteti Par tem quatriduo similiter perscrutatus est. Studiose igiturdi diligenter partibus utriusque electionis auditis , Rex ipse clarum omnem, S populum civitatis Salernitanae congr ri mandavit, α Episcopos , di Abbates Monasteriorum , qui convenerant , S coram eis taliter exorsas est: Domini, & fratres credimus Vestram non latere Prudentiam , qua de re Cardinales istos partes utriusque secerim convocari; PutaVi etenim , quantum nostrae attinet

virtuti, tali, & tanto negotio finem imponere, & justitiae semitam evidenter sectari; sed quia multis quaestionibus, variisque res 3nsionibus animus noster impeditur, stius ego super hoc tanto negotio finem impendere nequeo: unde si Dominis istis Cardinalibus videtur, ordianem utriusque scribant electionis , ct ab utraque parte unus mecum in Siciliam descendat Cardinalis, ubi, favente Domino Nativitatis Jesu Christi Salvatoris festivi, talem celebraturi sumus , ubique sapientes Archiepiscopos, Episcopos, aliosque inveniemus prudentis animi viros , quorum consilio Anacieti partem usque modo sectatus sum: tunc enim imbrum , alioriamque lapientum consilio, Pper hoc negotio, divina inspirante elementia, certissimum finem , quantum meae attinet smtestati, imponemus. Cardinalis ad haec Girardus respondit et

Sciatis revera, quoniam ex parte nostra ordinem partis nostrae nos omnes scribemus: audistis enim ex ore nostro seriem eleictionis, audistis omnia, quaecumque circa nos

gesta sunt: Cardinalem quidem mittemus Guidonem de Casello sapientem utique virum, R discretum, qui vobis

cum sDiuitigod by Gorale

302쪽

eum, sicut petitis, ad Siciliam veniat, deinde sicut sapientiae vestrae placuerit, perficiatis , Spiritus sanctus Paraclitus cor vestrum illuminet, corde recto ad Eccle- siam , ct veritatis lumen perducat . Et his actis unus, quisque ad propria remeavit . Altera die adveniente praedictus Girardus Cardinalis cum suis reversus est: s lus autem Guido praefatus Cardinalis remansit cum Rege prosecturus, sicut statutum erat. Ex parte vero Anacleti similiter Cardinalis alius destinatur . Quibus patratis , navigio Parato , Rcx ipse ad Siciliam transfretavit. DuX praeterea Ra inulphus jam nominatus praefatum casserulum Paludis viriliter obstitit , quod praeliis multis, dimachinationibus quotidie expugnabat . Videns autem

Dux ipse castelIum illud capere non pesie , consilii habito , illud dimisit , di in finibus Alifanis secessit ; qui

continuo civitatem illam , & munitionem castelli comprehendit , ct sitae obtinuit potestati. Hoc anno Anactetus, qui sub nomine Pontificatus alvi xit , VII. die stante mensis Ianuarii mortuus est , qui sedit annis septem, &mensibus undecim, & diebus vigintiduobus . Innocentius itaque Ponti sex continuo Viaribus sumptis, di amicorum virtute accepta contra inrumicos viriliter insilivit . Rossemannus igitur Episcopus totius civitatis tintinnabula Beneventanae pulsare prae cepit , mortem ipsius Anacleti scilicet significando. Hoc anno praediistus Imperator cum ad Imperiummum reVertebatur, mortuus est in partibus Tusciae , di eo defundio Corradus ad Imperium unanimi voto subli

matu S est.

Anno II 38. S IX. anno Pontificatus Domini Innocentii II. Summi Pontificis mense Martio Ι. Indictionis . Cum praedictus Anactetus mortuus esset, Cardinales sui, consilio accepto a fratribus ipsis Anacteti , ad Regem miserunt Rogerium , ipsius Anacleti mortem significantes, ut si ei placeret, Pasem constituerent. Rex ataque, ut

Domini Papae Innocentii partem impediret , voluntati

303쪽

eorum assensit ,& Papam eligendi potestatem dedit ; quimam reversi , fautoribus eorum congregatis, medio mense

Martio, Gr orium Cardinalem Papam sibi, & invaserem constituerunt, Victoremque eum vocaverunt. Sed

Dei misericordia auxiliante, haeresis illa, & invasio pauco

tempore regnavit . Idibus autem non multis evolutis ,

statres praedicti Anacteti , tantam cognosicentes turbationem, in se reversi, Domino favente, cum praedicto Domino Innocentio Papa pacis firmamentum composuerunt, S ipsi, & omnes ejus adversarii ad eius fidelitatem conversi fiant , & sceleratus ille , qui sub Victoris nomine apparuit , Vestem , dc mitram deposuit, dc ad voluntatem Pontificis Innocentii pervenit . Sicque gaudio magno , S glori 1 exultationis tota Romana civitas exultavit , A Pontifex ipse Innocentius ad unitatem Ecclesiae , ct concordiam , auxiliante Domino ,

perducitur . Diebus autem non multis evolutis Praedictus Apostolicus , consilio accepto , Albanum venit , disponens , exercitu congregato , ad Ducem Rai nul-phum venire ; sed infirmitate percussus venire non potuit . Interea Rex Rogerius congregato exercitu in finibus venit Apuliae, cogitans civitates sibi ab Imperatore ablatas suae submittere potestati. Dux igitur Rai-nulphus Regis illius sentiens adventum, totius Apuliae partes submovit, ut contra ejus rabiem unanimiter in fistant. Nec mora, cursu rapido ad Ducem sessinant nominatum , & sic contra Regis illius ferociam mensibus stre duobus resistunt . Haec inter, sicut nobis est relatum, praedi Rus Rex Dominum Papam Innocentium in Patrem , & Dominum accepit, ta civitati Beneventanae S per totius Regni sivi partes mandavit, eum Patrem,S Dominum accepi se . Nos autem literis ejus acceptiSDominum illum , ct Patrem vocavimus ; quibus peIactis Rao de Fraineta Beneventanae civitati , ct Regi Roterio rebellis apparuit, & vineas BeneUentanorum i clvj mandavit. Cives itaque, consilio accepto, Raonis illius

304쪽

lius infestationes Regi nominato mandaverunt, ut citis sime eos ab illius adversitatibus eripiat. Rex illico, congregato exercitu , iter arripuit, & in ipsius sui adventus virtute Montemmaranum, & Castella alia compi hendit , di igne comburit . Inde siuper Ceppalunum adveniens simul cum Beneventanis illud obsedit, &diei'sa viIlam rusticorum comprehendit , eorum bona d in aedata sunt, & domos omnes eorum destructae . Soquenti vero die turres , di munitiones castelli in potestate Regis datae sunt . Rao etenim de Fraineta timore Regis coactus castellum illud triduo ante exierat cum

uxore, & ad Ducem seilinavit Rainu Iphum simul cum Raone de Io Τuis, & Oi rico de Sarno, qui similiter faciem Regis fugientes castella sua dimiserunt. Cives continuo Beneventani Regem precantur suppliciter, ut castellum illud Ceppalunt civitati contrarium , ad desii ue

dum largiatur. Quid multa 8 Rex ipse petitionibus p

puli favens permisit ad diruendum . Nec mora, cater vatim Beneventanus populus festinat ad destruendum,& sic radicitus universa aedificia castelli evulsa sunt, iacivitas tota. super illius gaudebat destructione. Nam si universas crudelitates, ct pericula, quae ab illius castelli Dominis passi sumus , describere vellem , nec lingua dicere , neque stylo pronunciare possem . Unde Deum Iaudantes Regi gratias egimus , qui nobis illud ad destruendum concelsit. Et his actis praefatus Rex Capuanos fines adivit , & castellum , quod Calvum dicitur, comprehendit F . Dux praeterea Rainulphus exercitu congregato horis omnibus invigilabat , ut Regem illum Tom.W O o UiI- .

D An. Cayuams sines adimis , Castellum , md Calatim die αυν, rem e nil Ueia Calvum Iubi olim Cales, diutissimὸ quae deserta mansit & ab ejus constructionis primordio in ipso confinio fuit agri Campanir quipp4 in an. 87y. ab Alenulla, qui dein Comes Capuae,& demum Princeps Beneventi evast, aedificari caeptum in limite Catinii, incurrente in Campanum , ex Erchem perto Num. 4o. & 4s. est intelligere ; de quo offendebatur Capuae tunc Gastaldus Pandonullas . Eadem autem descriptio,

305쪽

a a FALCONIS BENEVENTANI

virtute insitat , di accipiat ultionem . Rex vero , ut erat sapientis consilii, per montana quaeque, &loca ar dua castrametatur, & sic Ducis vitabat prucientiam, Ruiitutem, unde Dux ille vehementer condolens mente, di corpore fremebat, quia cordis dolarem ostendere non poterat. Novissime apud Al ifas moratur, existimans Rogem illum Alifis venire . Rex vero, ut diximus, Ducis constantiam fugiens a castello Calvo revertitur, & in finibus Sanctae Agathes tentoria sua poni praecepit, Beneventum venire disponens; & inde amoto exercitu castrametatus est prope Beneventum, ubi dicitur Plancella , ct ibi mansit duobus diebus. Tunc accepto con filio inde recessit , S districto exercitu flumen transavit Caloris, & castra posuit super Pontem Valentinum , mansitque ibi duobus diebus . Dux autem nominatus Rai-nulphus, ut erat prudentis animi, in finibus morabatur Petraemaioris , pertractans, ut castellum Apicis, quod Rex minabatur obsidere, virtute, & animosε illud liberaret . Rex itaque nominatus Beneventano precatur , ut in ejus auxilio unanimiter sestinarent. Rossemannus igitur , qui tunc Praesul aderat, amore Regis coactus, ci-Ves universis rogavit, ct in eius mandavit auxilio. Audiens autem Rex ipse castellum Apicis a militibus , dc viris prudentibus armatum Ere, consi Ito accepto , ca stra amovit , & PetraepoIicinae castellum aggredi praecepit, di igne, ferroque illud depopulatur ; & inde procedens castelIa alia comprehendit , & comburi mandavit . Pontem Landulphi, rnitum G,CampugattariS Guardiam , ct civitatem comprehendit Alipham , di igne consumpsit, universam quidem substantiam civium,

306쪽

CHRONI CON

& ecclesiarum ornatus , gallotae Regis , ct turba innuis mera praedonum , quae eum sequζbatur, comprehendit,

rapuit, disses avit, ct unusquisque , prout potuit , dispartitur . Ledior itaque , si adesseS, super tali, tantaque civitatis strage, confusione turbatus deficeres, ct firmares a Graecorum tempore , & Paganorum tantam in christianbs ruinam , ct combustionem non accidisse . Cumque taliter civitatem illam Alipham conssimasset, exercitu inde amoto , in finibus sestinavit Benafri , civitates illas suae submittere Volens testati. Continuo, iussu crudelitatis a Rege illo iniuncto , civitatem illam Benafium aggredi, et expugnari mandavit et cives autem, prout poterant, et se, et civitatem defendebant . Rex Itaque eorum constantiam aspiciens , crudeli manu ius sionis minatur , ut civitatem illam insiliant . Continuo peccatis imminentibus, civitas illa valde munita, et diavit iis plena capitur, et civium omnium bona, et divitiarum magnitudines ab hostibus cipiuntur , et divisae per partes ad nihilum sunt conversae. Viri itaque , et mulieres, paris lique eorum per montana fugiunt, omnibus eorum honis in manibus rapientium, et praedonum dimissis, sicque civitas illa, et turrium ejus munitiones in potestate Regis subacta est . Et tali crudelitate au- cita Praesentianum castellum, et Roccaromana ad Regis voluntatem convertitur, et alia castella circumquaque contigua , Quibus adlis Rex inde revertens Beneventum venit, et ad Paludis castellum castrametatur XII. die mensis Septembris intrante . Dux interea Rainul-phus, qui tanto Regi resistere non poterat, dolore cordis concussiis circa Aliphanos fines morabatur . Inde procedens Rex ipse ad civitatem Melphium ivit , putanseam suae submittere potestati , quod obtinere non potuit , et inde reversiis super castellum Toccum a divit. Continuti machinas lignorum fieri mandavit , virtute quarum turres castelli illius , et munitiones destiuerentur ; sicque pars quaedam turrium diruta est. Dux in-O o a terea

307쪽

terea Ra inulphus circa eum quotidie invigilabat, ne Re X ille terras Rogerii Comitis de Ai iano invaderet . POPulus autem castelli, virtutem Regis, et furorem aspiciens sub ejus potestate, et ditione colla subnii sit, ct castellum illud in ejus dominatione subadium est III. Kalend. O Stobris, octo quidem dies castellum illud I cccum O, sedit. Quibus ita peradiis , Rex ipse castra inde a m 3-Vit, et tempore valde pluviali Beneventum venit , et ipse intra Ecclesiam S. Petri Apostoli prope civitatem sitam castrametatur G) . Totus quidem ejus eXercitus infra civitatem hospitatus est Beneventi, ibique mansit

diebus tribus et tempus enim torribile pluviarum , et Ualde Periculostim inerat, et pro inveniendis ad exercitum necessariis , nullo modo adire valebant; unde , sicut di-Ximus in si a civitatem Beneventi ad refocillandum exercitum commorati siunt . ReX interea nominatus civitatem intravit Beneventanam IV. die intrante mensis Octobris, et ecclesias, et civitatis palatia, et Curiam ARO- stolici studiose perquisivit; et exercitu ressicillato castra a civitate amovit , et prope castellum S. Severi castrametatus est . Inde procedens castellum Morcone suae G tinuit potestati , et his adtis castellum Samiti Georgii, & Ρe

civitatem sitam , castramentatur Manent etiamnum huius Ecclesiae rudera in planitie , ut nostri Falconis usur m verba ad an . ii '. juxta flumensabati, eamque Theoderada, uxor Ducis Romualdi, qui sedit ab an. pol. ad an st '. construxit; qui in loco multarum ancillarum Dei Coenobium instituit, ut perhibet Paulus Diae. lib. 6. cap. t. At hoc Rogerii tempore ibi non aderant Moniales, ut reor: quae Monasterium S. petri Apost. pariter nuncupatum . memoratumque Falconi ad an . rixi. intra urbem situm incolebant . Theoderada autem eam extra tineventi moenia construxisse videtur ecclesiam , ut pio quodam affectu D. Petri in Vaticano campo extra Romam conditam Basilicam imitaretur : sieuti non alia occasione excitatas reputo extra Capuam . Tarentum , Viennam Nolam mitto , aliasque urbes Ecclesias eidem Divo, summo eultu olim habitas quRrum prima descripta habetur nostro Michaeli Monacho in suo Sanctuario par.I. altera Petro Diae. lib. cap. 4 . & s . tertia verb in quodam Diplomate memoratur Callixti II. apud Bibl. Floriae. qui deinde labentibus annis ignorata, vulgus, quem sequuti postea sunt dM iores , long alias earinisdem coaliruendarum excogitavit pias quidem rationes.

308쪽

et Petraemajoris comprehendit. Comes igitur Rogerius de Ariano haec audiens, Apicis castellum dimisit, et villanis omnibus , ut Regi obedirent , licentiam largitur, et is se civitatem intrabit Arianum ; ibique confidens, Ducis Ra in ulphi auxilium adinvenit ; qua de re' nullo modo ad Regis voluntatem pervenire voluit. Continuli

Rex ipse castellum Apicis suae alligavit fidelitati, et Rex

ipse ad castellum Tamarum diebus quatuor moratus cst . Praefatus autem Dux exercitu congregato prope civitatem Arianum venit custodiens, ne Rex ipse quoquo modo eam invaderet, et sic Rex ipse, et Dux adinvicem

laborabant . Et his decursis praedictus Rex a Tamaro illo castello discedens circa Melphitanos fines festinavit;

et inde procedens castellum S. Agathes valde munitum suae obtinuit potestati, et alia castella ibi contigua . Dux interea nominatus civitatem regebat Melphium, ne ReX ille quoquo modo ingenio eam invaderet: praefatus autem Rex cognoscens Ducem Ra inulphum iugiter contra se, et suos obsistere , et Apuliae civitates tueri , consilio communicato, castella, quae comprehenderat, mistitibus , et viris armatis muniri, et observari mandavit; et ipse Rex Salernum adivit, disponens ad Siciliam reverti , quam longo tempore dimiserat . At Dux nominatus Barum destendit, et marinos fines visitavit, populum omnem hortando, ut tempore opportuno, Viri bus sumptis , et armis , contra Regem obsistant , qui

unanimiter , et corde devoto paratos sore clamitabant. Anno II 39. Dom. Incarnationis, S X. anno Pontificatus Domini Innocenti II. Summi Pontificis, S universalis Papae mense Martio II. Indictionis , hoc anno Praefatus A postolicus Innocentius. VIII. die intrante mensis Aprilis , Romae Synodum celebravit . Ad cujus sacri Conventus praesentiam Archiepiscopi, Episcopi, & Ab-hates innumeri convenerunt: ibique inter caetera, quae Spiritu sancto mediante, statuta sunt, vinculis eXcom

municationi alligavit Regem Rogerium praedictus APQ-

stoliis

309쪽

solicus Innocentius in praesentia omnium catholicorum virorum, qui convenerant , ct ejus omnes sequaces. Hoc .

anno Ra inuimus Dux, de quo in superiori tradiatu nien-Monem secimus, ardentissimo se bris sinoche calore correptus, ultimo die stante mensis Aprilis ex hoc inundo decessit apud civitatem Troianam, quem Ducem Guillelmus venerabilis ipsius civitatis Episcopus cum universis clero, H populo diligenter, R honeste, lacrymis

manantibus sepulturae infra Episcopium tradiderunt. O quantus luctus omnium, & virginum, di viduarum, puerorum, S senum utriusque sexus , & militum, civitatem illam invasu, quem si radicitus describere tentarem, nec dies sisticerent, nec copia describendi. Barensis

itaque populus, & Tranensis, Melphiensis, Canusinus, S omnes, qui sub ejus dominio, a prolemone confide

hant , consolatione oblita , crinibus evulsis . pectoribus laniatis , S genis , ultra humanum modum lugebant. Lugebant enim Ducem piissimum, & Patrem univers, Tum, qui totius sui Ducatus habenas dulcedine, & humanitatis suavitate, furore omni deposito , disponebat. Quid multa 8 de mortis illius compassione inimicorum etiam acerbitas, R de eius prudentia condolens , lacry mansque compatiebatur et sicque tota sere Italia de ejus probitate ,& Praeliis, horis omnibus recitabat. Audiens autem praenominatus Rex Rogerius Ducem Rainulphum, virum bellicosiam ,& magnanimum ex hoc mundo objisse, vanitatis , ct elationis ipiritu accensias ultra humanum

modum gavisus est . Gavisias utique, S morte communi oblitus exaestuat, animoque concipiens, ut exercitu con

gregato Apuliae fines insiliat , eamque suae submittat ditioni , & fidelitati. Quid multat septem navigiis arma torum Paratis, S auri, argentique magnitudine ditatis, die VII. stante mensis Maii, Salernum transfretavit. Con tinuti clerus omnis , ct populus Salernitanus laudibus multis, hymnisque Enantibus Regem illum suscepit. Nec

mora

310쪽

mora, Rex ipse literas omnibus sitis circumquaque m

nentibus direxit, ut armis eductis ad eum conveniant . Literis itaque eius acceptis ad imperium ejus obtemperaverunt ; deinde Rex ipse exercitu congregato Beneventum venit ,& sic contra inimicos expugnandos festinavit.

Hoc anno IV. Kalend. Iunii, mons ille ' , qui prope

civitatem Neapolim esse videbatur , ignem validum, αnammas visibiles projecit per dies odio, ita ut civitates ei contiguae , & castra mortem expectabant ; ex cujus incendio pulvis niger, & horribilis exivit, & usque Salernum Beneventum ,& Capuam , & Neapolim pulvis ille a facie venti pervolavit; ignis vero ille per dies octo visus est, de quo pulvere cives multi Beneventanorum,& ego istius operis desci iptor collegimus , per dies Veso iriginta pulvis ille sirper terram visus est . Cumque, ut silpra di flum est, Rex Rogerius exercitum congregasset, super Comitis civitatem festinus adivit, di civitatem illam acerrime expugnans strae eam alligavit ditioni . Comes autem fugam petens , Trojam ingressus est. Deinde Rex ille civitates , ct castra Capit anatae suae obtinuit pote stati . Dux praeterea filius praefati Regis civitateS cum dias Apuliae, & maritimas adsitum convertit imperium,

pacem omnibus, & securitatem affirmans . Barum qui dem , civitatem valde munitam, obtinere non potuit; qua dringentos enim milites Princeps civitatis secum detinebat , Praeter cives quinquaginta millia habitantium '' . Dux itaque nominatus civitatem illam Barum cognoscens, capere non posse , exercitu sito convocato ad patrem Regem Rogerium, qui in Τrojanis morabatur confinibus pervenit, & eis in unum convenientibus , studiose tractare caeperunt, qualiter civitatem Trojanam suae submittant potestati . Quatuor quidem millibus interiectis

a ci- ' . 'fri si montis eructationem rum numeras vel amanuensis eriore, deteribit. vel scriptoris licentia hete plus quam

' Uereor ne Barensium incola. revera fuerit, auctus sit. Dissiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION