Historia principum Langobardorum quae continet antiqua aliquot opuscula de rebus Langobardorum Beneventanae olim provinciae quae modo regnum fere est Neapolitanum. Camillus Peregrinius ... recensuit atque carptim illustravit

발행: 1753년

분량: 479페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

FALCONIS BENEUENTANI

a civitate I roiana Comes Rogerius Ariani cum septingentis militibus de morte desperatis morabantur. Cives r vera Troiani cum extraneis , qui ad eos confugerant prae timore nominati Regis , civitatem illam tuebantur. Rex itaque civitatem illam sic a tantorum Virorum virtute munitam persentiens, ad Castellum BachareZEa ibi vicinum ducentos milites dimisit pro civitatis illius infestatione , & ipse cum Duce nominato filio suo , simulque eorum eXercitu advocato super civitatem Arianum Comitis Rogerii venit. Continuo Rex ipse civitatem illam obsedit, & lignorum machinas ad expugnandum eam fieri mandavit. Cives autem, δέ milites, qui cum eis erant, nihil ex his, quae ingerebantur, metuebant ό ducentos enim milites , ct viginti fere millia armatorum in civitatem introduxerunt . Rex itaque sic eam paratam, Smunitam aspiciens castra amoveri praecepit , di furore commotus vineas, olivas , ct arbores, ct sata eorum , quae inveniri poterant, incidi mandavit, di devastari, & sic civitatem illam dimittens biduo per confinia illius m

ratus et .

Eodem tempore praefatus Apostolicus Innocentius praediistum Ducem Ra inulphum objisse audiens , satis, satisque condoluit, & consilio communicato urbem Romam exivit , mille Equitum caterva stipatus , & peditum multitudine copiosa, deinde ad civitatem Sanet i Germani Pervenit. Cumque praefatus Rex Apostolicum illum ut be egressiim persensit , Legatos suos praedicto Apostolico de pace mandavit, & voluntatem Apostolici, di petitionem pollicetur perficere . Apostolicus autem Legatos Regis honeste accipiens, Cardinales duos ad Regem ipsum transmisit, pacis, & diledtionis firmamentum describens , & ut ad civitatem Sancti Germani Rex ipse festinaret. Quid multa Cardinales illos Rex ille diligenter & honeste accipiens, civitatem Trojanam , quam ob- fcl hat, dimisit , & cursu rapido ad praedium Aposto- Iicum cum Duce filio suo , a exercitibus suis festinat ;

312쪽

eontinuo per Legatos suos ab utraque parte de pacis faedere interlocuti sitnt . Apostolicus itaque Principatum Capuanum a Rege Petebat, quem injuste Principi R herio abstulerat. Rex vero nullo modo Principatum reddere voluit , & sic per dies octo disceptatio talis inter eos habita est ; ει his adiis praefatus Rex suo omni exerincitu coacervato, ad terras, quae filiorum Burelli vocantur , acceleravit, de quibus terris Partem quandam castrorum suae sitbmisit potestati . Apostolicus autem , di qui cum eo erant, Regem illum in partex illas recessitIecognoscentes, castrum quoddam nomine GalluΣZum aggredi praecepit, R devastari. Nec mora , praefato Regiminciatum est, qualiter jam dictus Apostolicus castellum illud esset aggressus. Quid multa Θ cursia rapidissimo Rex ille ad terram Sancti Germani, ubi Apostolicus ipse morabatur , pervenit . En subito de Regis adventu fama terribilis pervolat continuo castra Regis confixa sunt. Apostolicus itaque, ct Princeps Robertus Capuanus, &Romanorum militia Regis adventum sentiens, castra e rum omnia amoveri jubent, ut in securiori parte manerent . Dux autem Regis filius, milIe sere equites accis piens, sic Apostolicum discedentem deprehendens , insidiis constitutis, super Apostolici milites insilivis, qui potentiam, S insidias sentientes, terga vertentes fugam petunt, & secundum vires per loca illa diversa aufugiunt. Praefatus verti Princeps, & Riccardus de Sapacanina Η , S R manorum multitudo evasit; multi vero militum, & peditum in flumine mortui sunt, multos in captione Regis fore audivimus. Apostolicus autem Innocentius post suos omnes quasi securus incedebat. En ex improviso militum Tom.IV. P P ca-

Hὶ Praefatus υοδ Princeps, metardus de sapaeamns Non se De Ru ea in , quod oppidi est nomen in rans rapatu Allitano . Hie Richardus frater fuit Raynulfi, qui ex Abelliat, aliarumque plurium civitatum, oppidorumque Comite, Dux Apuliae ab Innocentio, & a Lothario fuit institutus; exque Comite Roberto natus erat , filio senioris Comitis

313쪽

caterva eum aggreditur, heu dolori & illum comprehendunt, omnique suo thetiuro, & ornatu divi Q , ducunt illum ante Regis aspectum, di sic contumeliis ditatum, captivum illum in tentorio , quod Rex illi transmisit, intromittunt: & const quenter Apostolici Cancellatium Ai-mericum , & Cardinales captivos perducunt . Decimo autem die stante mensis Julii, Pontifex ipse Innocentius captus I est . O quantus luctus , ct moeroris abundantia mentes fidelium ,&Civitates Apostolici invasit, quae si radicitus describere vellem, nec dies, nec tempuS sun

ficerent i Quid multat Continuo Rex ille per Legatos

suos

I Decimo autem He parere mensis Iulii, Pontifex ipse Innoeentius es-Πus est . Baronius non habet id , stante , & absolutε legit , derimo die mensis JHii, ae perinde id contigisse censuit 6. Id. Iulii . Sed certε Inn centius captus a Rogeris suit ii. Kal. Augusti, decem tantum diebus Iulii

restantibus ; nam quarto die , inquit Anonymus Cassin. pace facta, confirmavit illi totam terram e die nimirum et . liraedicti mensis ; a quo noster die tantum discrepat . Die verὸ illa, ait, rn qua praedictus Apostolicus i cem cum Reye firmavit, B. Jaecti fesivitas celebratur. Quocirca in eodem Falcone paulb ante haec verba legam : Rex ipse Dux filius eius , mPrinceps septimo die sante mensis Iulii ante risius Apostolici pratIintiam niunt, non septisnodecimo . Sed in antecedentibus , ut dixi , nil mut: Indum . Nec ubi de eodem Rogerio superius , qui die sept. ma flame mensis

Maii Salernasti ira reta υit . a quo sinnui loco naronius expunxit id, flante.

Sane Diisto die ponis mensis Maii sertasse VI. non an. ii 2 o. a Camis nis constitutum principem Richardum hujus nominis III. cum idem dicit Falco ac subdit die Ascensionis Domini, quinto die ipsius 'Haii flantea Campano Archiepiscopo i iam consecratum . utique iplam consecrati nem αν die Maii actam demonstrat; in quem praefato anno Fellum comtigit Dominicae Ascensionis Huncque Falconis locum familiati in sermone, meo more, apud amicum, doctumque virum , ut saepe etiam plera. que alia antiqua minus trita , se etiam olim enarrabam ; qui applausu tunc suo meam amplexatus interpretationem, nestio cur postea eam scri- to tradens , rer me profecisse quod non hae tantum vice commisit issimulavit; Baroniumque gravissimum absque controversa, sed quem ea non semel fugerat . ut dictum est , maluit super hoc laudare Auctorem. Integros autem uniuscujusque mensis dies in tres sectiones ; hoc est in dies intrantis. -diantis, & exeuntis, quos sanies appellabant, cum olim distinguerent Sinensius epist. 4 in dies tantum intrant re ἔ& exeuntes partitur menses de quo exempla. sunt nimis obvia, priscorum Latinorum

Nonas, idns, & Kalendas aliquo pacto videntur voluisse imitari ; sed ea praeter alias ..hibita exceptione ; ut stantem diem ab ultimo mensis die distantem , nori a Kalendis, & a principio su rem merim , rem non

sicut Diuilirco by Cooste

314쪽

suos Pontifici Innocentio, quem camiuum tenebat, suppliciter, & ultra quam credi potest, mandavit humiliter, ut Pacis, S concordiae manum componat. Apin

licus itaque se destitutum virtute, di armis, S desblatumas iens, precibus Regis, di petitionibus assensit, & c pitularibus , di privilegiis ab utraque parte firmatis, Rex ipse, & Dux filius ejus , et Princeps XVII. die stante mensis Julii ante ipsius Apostolici praesentiam veniunt, repedibus ejus advoluti misericordiam petunt, et ad Pontificis imperium usquequaque flectuntur . Continuo per Evangelia firmavel unt B. Petro , et Innocentio Papae . ejusque successbribus canonice intrantibus fidelitatem deis ferre, caeteraque, quae conscripta sunt. Regi verti R

perio statim Siciliae Regnum per vexillum donavit ejus Duci filio Ducatum Apuliae , Principi alteri filio ejus Pi incipatum Capuanum largitus est. Die vero illa , in Qua praedictus Apostolicus pacem cum Rege firmavit, B. Jacobi Apostoli sestivitas celebrabatur, VII. Kalendas Aug. Et his actis, Missae solemnia celebravit Apostolicus

ipse , ubi satis , abundeque de Pacis continentia tractavit. Laetitia igitur, et gaudii abundantia universes imhausit , et coelorum Regem magnificantes super pacis firmatae, et concordiae dextra laetati simi. Beneventanus itaque populus pacem audiens firmatam, et Regem voluntati Apostolici alligatum, tanto gaudio, et exultatione irrumphat , qutid si ex toto describerem , deficerem in tempore, et locutione. Apostolicus igitur, pace firmata cum nominato Rege, Beneventum ingressus est die Kal. Augusti, quem BeneVentanus populus honore multo, et devotione cordis suscipiens, quafi B. Petrum in carne

sicut docueram , tradidit idem amicus meus, denotarent ἔ quanti differetiatiam Faleo vel nesciens, vel non curans, non diverso calculo dies Kalendarum, Quo dies stantes supputavit; Festumque D Iaces,t Anost celebrari dixit '. Kal. Augusti, quod 3 Kal. ac septimo die stante Iulii veneratur: ad annum tamea I itI. Festum S. Angeli a. Gl. Octobris nullo em te: quipse ibi recessitus.

315쪽

aspiciens, laetatus valda gaudebat. Rex autem soris civitatem Beneventi castrametatus est, quia Rex usque ad Portam Sancti Laurentii cum Domino Apostolico comitatur. Die vero ipsa ad vesperam Rex ipse civitatem imgreditur , et curiam Domini Papae ascendens , cum eo aliquantum moratur, deinde ad Epumpium pergit, et B. Mariae Basilicam , et S. Bartholamaei Apostoli ingrediens pro salute sua oravit . Intravit quoque Monasterium S. Sophiae, et ante altare S. Mercurii se prostravit.

Inde procedeos ciaustra monasterii, et dormitorium, et resectorium perambulavit , et monachorum orationibus se commendans , civitate exivit per Portam Summam, et ad castra gaudens remeavit - Rossemamus autem , qtri contra voluntatem Apostolici quotidie pugnabat, Archi piscopus φ Petro Leonis cons&ratus, de Benevento expu sis est, et miser ipse inini Domino Rege ses mavit. Et his actis castellum , quod Rossemamnus ille ad Portam Summam fabricari jussit, Dominus Papa desti uxi te et in his diebus cives Nea Iitani venerunt Beneventum , ct

civitatem Neapolim ad fidelitatem Domini Regis tradentes Ducem filium ejus duxerunt, et oius fidelitati colla

submittunt . Praefatus praeterea FG, mercitu amoto,

Troiam adivit , et civitatem ipsem suae siubmisit pol sati ; Epistopus alitem Trojanae civitatis Gui flelmus nomine , et populus ciritatis Legatos praefato delegaverunt Repi , ut civitatem ingrediatur , et inter silos fideles, et amicos honeste maneat, et secure. Rex vero, Legatis acccptis e non civitatem , .nquit, ingrediar, donec tr ditor ille, Ra Vulphus stilicet, inter vos manserit . CO inuo, qui missi Hierant , civitatem regressi , Regis i temtorem omnibus Patefaciunt; et Iice P dolore commoti

cives ex tanta Regis responsione, quatuor tamen militibus praeceperuot, ut Ic pulchro fracto cadaver Ducis Rai

Dipni extraheretur , et extra civitatem educerent, ut

furore Regis sedato, ad eos pacificδ ingrediatur .aunt etiam inimici Ducis praefati cuidam militi nomine

316쪽

Gallicanus ob injuriam Ducis defuncti, et eiusdem Gal-4ieani dolorem , tumulum frangeret, et Ducis ossa Pe3l et ste toti adhuc circumplexa manu saa extraheret; qui Callicanus timore coadius , et Me tanti Regis fit rorem incurrat, heu doIor) quasi mente hilari cum aliis, Di cis ossa involuta, ut diximus, eduxit. Continuo in cO lo Ducis deiuncti fit nem ligari secerunt, qui eius inimi ci extiterant, et D 'ue ad castelli3m civitatis per plateas traxerimi, deinde reverti usque ad carbonarium Κ sinris civitasm, ubi Bagnum luteum , putridumque inera', Ducis ipsius sustbcaverunt cadaver; heu nefas , et dictu mirabile, totam Protinus civitatem , timor, et Iuctu S in vadit , quod unusquis e mortetn ol tabat, et amicorum Ducis ipsius, et inimicorum Retem quidem testor aeter Mum , D cemque saecudorum tale, tantumque factum horribile in generationibus praeteritis, et inter Pagano rum s am Munquam legimus accidisse. Haec siquidem

crudelitatis mimila quid Regi uti profuit Z quae victo

ria, vel majestavis plotia ei successit 8 sed ut mentis suae furorem Pacare desiderans, quod non potuit exercem in viventem , operatus est in clefunctum . Rex ei a dum Do praedictus vixerat, Iicet cum paucis adesset, ipst tamen Rex nubio modo circa Ducis .ipsius aciem , et si eum decem millibus armatorum instaret , propinquare aude

rem , mradum'ue mero , meis ipsius suffocaverunt eudaver Extra M'. dpus mur AEd excipiendas sordes omnes de more mencisa ista. dcfoetida ligna tunc duutabantur . Loci quid tale descripsit Ioannes Boe- meone iis verbis. Erano almora per auellam πω fine, me quati a loreatori di que' eampi Deeυ- υotar ia in testa a Clyιουν, per ιυνα re i eampi ιονΟ. Et sertasse locum pridem sub

muro urbis Nea Iis, qui etiamnum antiquo nomine appellatur Carbon

ria , eidem usui tuit ; sed multb quidem ante Francisci Petrarchae aeta tem, qui Gladiatorum munus se spectante ibi exhibitum ait lib. . Famil.

epiit. 6. Tomm unc carbonaratim extra muros Teani , a me maia interpere

317쪽

hat. Unde ei vissim fuit, mentis stiae rabiem aliquantisper fore mitigatam . Sed redeamus ad causam. Dux itaque Regis illius filius factum hujusmodi audiens ad Patrem accessit audacter , et lacti illius ordinem redarguit, et Pse catur Patrem, ut multurae Dux ille dehonestatus traderetur . Rex igitur Ducis filii favens orationi, sepulturae il- Ium tradi mandavit ; et his adiis civitatis PipuluS, ut ingrederetur ad eos, expectabat, sicut promiserat. Qui nec sic voluit civitatem Troiam introire ; sed castra inde amovens civitatem Barensem adivit, quam teria, marique obsedit . Cumque praedictus Apostolicus civitatem introisset Beneventanam omnem ordinationem a

Petro Leonis faetam deposuit, et a Rossemanno: die Vero Assumptionis S. Mariae, et in passione B. Barthol maei Episcopium descendit, et MisLarum selemnia honeste celebravit ; et his actis, praediistus Apostolicus a Romanis saepe vocatus, secundo die stante mensis Septembris, iter arripuit; et, Domino favente, Romam repedavit.

Hoc anno Gregotius Beneventanus Antistes a Domino Papa Innocentio consccratus , Beneventum intravit secundo die intrante mensis Septembris , et Dominus Papa Guidonem Diaconum Cardinalem Rectorem Beneventi ordinavit. Audiens autem Populus Romanus Domini Papae Innocentii adventum catervatim obUiam exivit, et illum gaudio magno , et honore suscepit, dei de eum hortabatur , ut pacem , quam cum Rege R gerio possierat , consilio eorum confringeret . Apostolicus autem nullo modo petitionibus eorum consentire

voluit; dicebat quidem iis Domino placuisse, quod per ejus captionem pax hujusmodi saeta fuisset. Cumque ut supra dictum est, praefatus Rex civitatem obsedisset Barensem , Innocentius Papa , cum intra civitatem esset Beneventanam, Episcopum Ostiensem virum valde Ueanerabilem ad civitatem Barensem delegavit , populum civitatis monendo , ut ad Regis fidelitatem colla submittant, et ejus voluntati famulantur . Populus autem

318쪽

Barensis, ut erat superbi animi , et elationi suppositus, Episcopum illum , ut civitatem ingrederetur nullatenus est passiis , dictis quoque ejus nullo modo credere Pertentavit. Quid multat Episcopus ille revertens, Barensis populi serociam , et elationem Domino intimabat Apostolico ; inde , ut dictum est , Dominus Papa Romam reversias est . Rex igitur Rogerius populi illius Barensis aspiciens sit perbiam , consilio habito , machinas lignorum , et turres triginta sere orclinari praecepit , ut civitatis muros, et munitiones prosternat ; quibus Peractis prope civitatis mutum machinas illas appropinquari virtute multa mandavit, et continuo turres, et muri civitatis prostrati frangebantur ; palatia etiam civitatiS, quae prope civitatis murum intrinsecus erant fracta, ruebant ; sicque duorum mensium spatio Augusti videlicet, et Septembris ruinam illam, et timorem passi sunt, sa-mis etiam asiperitatem, et sitis stistinentes , panem unum sex romesinis emebant, carnem , ut audivimus , equo

rum comedebant. Novissime autem tum pro fame, tum Pro populi seditione, quae inter eos orta erat, quosdam civium cum Rogerio de Surrento , Princeps Civitatis, Jaquintus nomine, ad praefatum Regem mandavit, addens in mandatis, quia civitatem animo libenti ei redderet , dummodo securi circa eum, pace accePta, conesistant ; et Rex captivos civitatis , quos habebat , eis reddat , similiter homines Regis , quos civitas habebat, dimittat. Nec mora, pactio talis, et ordinatio et Regi Placuit, et civitati, sicque civitatis populus, pacς accepta , acquievit, et, sacramentis datis , pax constituta apparuit. His ita peractis, en adest miles quida cui praefatus civitatis Princeps oculum evelli praecepit, pedibus Regis prostratus oravit, ut justitiam sibi do Principe Barensi faciat , qui lumen oculorum sibi evulsit

Rex itaque continuli furore accensus, et ultra quam cre.

di pCtesi , admirans, cursu rapido vocari secit Iudices Trojanorum, Tranensium , et Barensium, ut de pactψ

319쪽

FALCONIS BENEVENTANI

iudicarent, quod Rex cum civitate Barensi possierat, UDdelicet, ut ex utraque captivi, sani, et incolumes rem

derentur. Quid plura Z a Judicibus Barensibus judicatum est , ut Princeps ille Iaquintus civitatis, qui ei oculum jussit evelli , et ejus Consiliarii in potestate essent Regis. Confestim Princeps iIle, et Consiliarii eius Guaruserius quidam, et Abiat, caeterique eorum consocii ante Regem confessi fiant, iussu, et consilio eorum lumen oculorum militi praediisto evelli secisse . Nec mora ; Principem illum , et praedictos viros, aliosque decem laqueo secit suspendi praefatus Rex, et decem alios oculis, et membris truncari , civesque alios prudentes ligari , et vinculis teneri , eorumque bona auferri , sicque de cis vitate illa Barensi inauditam fecit ultionem. Timor itaque , et tremor tantus civitatem illam invasit , quod nemo virorum , et mulierum per Plateas , et vicos incedere palam audebat . Lachrymis quidem , et suspiriis Salvatoris misericordiam invocabant, ut eorum amictioni subvenire dignaretur . His ita gestis , consilio accepto , Rex ipse exercitum dividens, Salernum adivit quinto die stante mensis Octobris , ibique de negotiis suis, et actibus tractavit. Octo retro diebus intrantibus mensis Octobris civitas illa Barensis sic ami ista, et exagitata est. Cumque Salernum Rex ipse advenisset, inimicis suis terras omnes eorum abstulit, et sacramento eos peris strinxit , ut ultra montes festinarent e quod et sedium est . Comitem verti Rogerium de Ariano eius adversarium simul cum uxore sui, navigio parato , in partes Siciliae captivum mandavit , sicque vindictam perficiens super inimicis , quinto die intrante mensis Novembris

navigio armato Panormum transfretavit. Hoc anno XI. Kalen. Febr. primo gallorum cantu terremotus magnus factus est, ita quod domos corruere putabamus e cumque, ut praediximus, ΡΨa Innocentius civitatem BeneUentanam recuperaret, Guidonem

Diaconum Romanae Sedis virum valde disi retum , et

mortis Dissilired by Cooste

320쪽

CHRONI CON

moribus ornatum Reinorem civitatis Beneventanae Orcinavit . Qui Redior usque ad Kal. Martii in civitate permansit . Deinde Apostolicus alium misit Rectorem

Joannem nomine, cons anguineum suum, Subdiaconum,

et Guido ille Romam repedavit. Anno II. o. et XI. anno Pontificatus praedicti Domini Innocentii mense Martio III. Indi Bionis. Hoc anno praedidius Rex Rogerius Amphusum filium suum

Principem Capuanorum magno cum exercitu militum, et peditum trans civitatem Piscariam misit, ut Pi ovinciam illam suae subiugaret potestati; qui vero Princeps

exercitu illo accepto, sicut Rex pater ejus jusserat, la-hore multo peregit , et Piscariam transiens castella co- Piosa ibi contigua, et vicos comprehendit, et spolia illorum praedatus est , et quaedam eorum igne consumpsit. Diebus autem non multis interjectis praefatus Rex Roperium Ducem filium suum mille cum militibus , et peditum manu copiosa in auxilium praefati Principis delegavit. Dux itaque cum Principe fratre suo simul alligati Provinciam illam prope Romanos fines adjacentem timore multo ad eorum imperium submiserunt ; unde praedictus Apostolicus Innocentius turbatus, consilio accepto Romanorum , ad eos per Cardinales direxit, ne aliena invaderent , et Romanis fines non usurparent. Qui Apostolico rescribentes responderunt, non aliena Petere, sed solummod5 terras ad Principatum pertinentes velle redintegrare L . Dum haec , et alia geruntur, nominatus ReX medio mense Iulio , navigiis paratis Salernum venit, ut filiorum Ducis, et Principis secta, quos, ut i pra dixi, cum exercitibus miserat , agnosceret ; insuper cum Do-

L Sed filummodo terras ad Prine patum pertinentes velle redintegrare Ad Capuae ne Principatum Provincia trans civitatem Piscariam pertinebat De hoe alibi viderimus e). '; Cert sub Norimannis , po- extendebatur, ut sustus sequenti is stremis Capuae Principibus ad fines mo dicendum erit. Prat.

usque illius Provinciae Principatus Diuitigod by GOrale

SEARCH

MENU NAVIGATION