Oeuvres completes de Suger recueillies, annotées et publiées d'après le s manuscrits pour la Société de l'Histoire de France par A. Lecoy de La Marche

발행: 1867년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

rapiant, promittens. His igitur et hujusmodi promissionibus, et crebris promissionum redditionibus percussis, quia pollicitis dives quilibet esse potest, silet

terra in Conspectu eius'; pacem sumant inviti, feroci Danorum propagatione pacis expertes Normanni, et in hoc ipso vatis agrestis oracula veri sicantes. Perit enim milvorum rapacitas, et dentes luporum hebetantur , cum nec nobiles nec ignobiles depraedari aut rapere quacumque audacia praesumunt. Quod autem dicit, u ad rugitum leonis justitiae gallicanae turres et insulani dracones tremebunt, is huc accedit quod sere omnes turres et quaecumque' sortissima castra Normanniae quae pars est Galliae, aut eversum iri secit, aut suos in trudens et de proprio aerario procuratis, aut si dirutae' essent, propriae voluntati subiugavit. Insulani dracones tremuerunt, cum quicumque Angliae proceres, Deo etiam' mutire tota eius administratione praesumpserunt. In diebus ejus, aurum ex lilio, quod est ex religiosis boni odoris, et ex urtica, quod est ex saeCularibus pungentibus, ab eo extorquebatur : hoc intendens ut, sicut omnibus proficiebat, ab omnibus ei serviretur. Τutius est enim unum, ut omnes defendat, ab omnibus habere, quam non habendo per unum omnes deperire. Argentum ex ungulis mugientium manabat, cum ruris' securitas horreorum plenitudinem, horreorum plenitudo argenti copiam plenis scriniis ministrabat. Qua Occasione et castrum GisOr-

3. e Siluit terra in conmeetia ejus. . I.ib. Macchab., I, 3;

2. Hebetabuntur 1 SI, atque edd. Germ. et Chesn.

3. Quaque 133, 543, 12710. - 4. Dirutae 133, 5. 3, 32 10.

I. Me in eum 133. - 6. Turris edd. Germ. et Chesn.

92쪽

tium, tam blanditiis quam minis, a Pagano de Gisortio eum extorquere contigit; castrum munitissimum,

situ loci compendiosum, quod ad utrumque terminum Francorum et Normannorum, fluvio gratae pisciumst unditatis, qui dicitur Etta ', interfluente, antiquos uiae geometricali Francorum et Danorum concorditer metito, collimitat, ad irruendum in Franciam gratum Normannis praebens accessum, Francis prohibens. Quod si tacultas habendi suppeteret, Deo minus re Francorum rege Anglorum, ipsa loci et immunitatis opportunitate, jure regni appetere debuisset. Hujus itaque repetitio castri inter utrumque regem subitum odii somitem ministravit. Unde rex Francorum, Cum ad eum pro redditione aut pro castri subversione misisset, nec profeci SSet, notam rupti laederi S opponens, diem agendi statuit, locum assignat. Accumulantur interim, ut in talibus fieri solet, aemulorum maledictis excitata odia regum, nec dum licet pacantur : quomodo ad colloquium superbe et exose sibi occurrant, vires' militares exaggerant. Collectis igitur magna ex parte Francorum regni Proceribus, videlicet Roberto Flandrensi comite, cum quatuor serme millibus militum, comite Τlieobaldo palatino, comite Nivernense, duce Burgundionum , Cum aliis quamplurimis, multis etiam archiepiscopis et epiScopis, per terram Melluntensis comitis , quia ad-l. Etha 6265. - 2. Viros 133, I 2710.3. Sic 6265 et edd. - Burgundiorum quinque reliqui codd. - Hi sunt : Robertus II, Hierosolymitanus, comes Flandriae ;Tlimhaldus Iv, Magnus, Campaniae comes; Guillellarus II, Autissiodorensis et Nivernensis comes; Hugo II, Pacificus, dux Burgundiae. 4. Roberti III. - Meuian MDιe-α-Oue .

93쪽

38 CEU RES COMPLETES DE SUGER. haerebat regi Angliae, transeundo, depopulans et incendiis exponens, talibus heneficiis suturo adulabatur colloquio. At ubi, utrobique maximo coli cto exercitu, ventum est ad locum vulgo nominatum Planoas Mn-seoli , ad castellum loco infortunatum, cui perhibet accolarum antiquitas aut Vix aut nunquam convenientes pacificari ', super ripam intercurrentis et communem transitum prohibentis amnis consedit exercitus. Consulte vero nobiliores et sapientiores electi Franci Per pontem tremulum, et singulis et pluribus sui itum minantem praecipitium ipsa sui vetustate, transeuntes, Anglico regi diriguntur. Quorum qui reserendam su ceperat actionis causam, peritus orator, insalutato rege, ore comitum Sic peroravit : α Cum, generosa a domini rogis Francorum liberalitate, ducatum ΝOra manniae tanquam proprium seodum ab ejusdemst munifica dextra vestra recepisset industria, inter alia a et praeter alia hoc specialiter jurejurando firmatum v constat de Gisortio et Brato , ut quocumque cona tractu uter Vestrum olitinere posset, neuter haberet, a cum infra quadraginta receptionis dies possessor, ii pacti obnoxius, ipsa castella landitus Subverteret. q. Ni heoEL33, 12710. Hodih Nea res Eurri, prope Gisor

tium.

2. Sic 335 et edd. - Pascisci reliqui codd. 3. Insalutato codd. omnes et edd. Forth salutato, subjungunt Benedicti ni : a vix enim, inquiunt, credibile est adeo incomptos a suisse mores illorum temporum, ut regem orator, nulla praevili ε salutatione, ausus suerit alloqui. s At si huius colloquii causam perpenderis, et ipsas oratoris voces audaciam et convicia exhalantes, tunc verbum insaturato lactis non discrepari iudicabis. 4. Sic codd omnes. - Gloriosa edd. s. Vulgo Sein et-Oise , prope Magni acum.

94쪽

α id uod quia non fecistis, praecipit rex et ut adhuc

e laciatis, et non tactum lege Competenti emendetis. u Dedecet enim regem transgredi legem, Cum rex et a lex eandem imperandi excipiant majestatem. Quod u si quid' horum vestrates aut dedix rint' aut dicerea dissimulando noluerint, pleno duorum aut triumu testimonio baronum, lege duelli, parati sumus ap-u probare. n Necdum his expletis ad regem Franci redierant, cum Normanni eos Consequentes ' regi assistunt, quicquid causam laedere poterat inverecunde dissitentes', judiciario ordine querelam agitare postin lanies; cum nihil aliud praecipue attenderent, quam quod insecto paratae ' actionis negotio, quacumque dilatione, tantorum regni optimatum discretioni rei veritas non pateret. Remittuntur cum eis primis potiores, qui etiam per comitem Flandrensem Robortum Hier solymitanum, palaestritam' egregium, rem veri sicare audacter Osserant, et lege duelli verborum exaggerationem refutando, cui justitia cedere debeat confligendo, aperiant. Quod cum neC approbassent nec

conveni riter reprobassent, rex Ludovicus, ut erat magnanimus et animo et corpore procerus, citissime

dirigit qui regi hoc disjungant', aut castrum SuhVedi l

1. Sic quinque codd. - Praecepit 135 atque edd. l2. Si quis 3. Dedicerint 12710. - Didicerint 333. - Dedidicerint 543,

.. Sic omnes codd. - Francim edd.

5. Insequentes 135 et edd. G. Dissidentes 133 ac edit. Germ. - Diferant f 6265. I. Sic 135, itemque edd. - Paniatae quinque codd. 8. Palaestrieum 133, 2710. s. Ita quinque codd. et edd. - Ιnjungant solus 133.

95쪽

tere, aut de fractae fidei perfidia contria se personaliter defendere: a Age, inquiens, eius debet congressionisu esse poena, cujus Veri et victoriae dei et esse et glo- a ria. n Arbitratus etiam de loco cluicquid decontius potuit : α Succedat', inquit, eorum exercitus a ripa a fluminis, dum transvadari possimus, ut tutior ei linae cus majorem Osserat Securitatem ; vel, si magis pla-u cet, nobiliores totius exercitus habeat singularitera concertandi obsides, dummodo ad nos, remoto a agmine nostro, transire concedat. Neque enim alia ter transvadari poterit. M Quidam vero, ridiculosa jactantia, super praefatum tremulum pontem, Cum statim corrueret, reges dimicare acclamabant. Quod rex Ludovicus tam levitate quam audacia appetebat.

Rex vero Anglorum inquit : u Νon est mihi tibiau tanti', ut pro his et hujusmodi famosum et perutilea mihi castrum supervacanee amittam. v Et haec et alia

invectiva refutans: u Cum videm, inquit, dominum a regem ubi me defendere debeam, non vitaim; B Cum qiiod offerebat loci impotentia abnegaret. Quo ridi

culoso responso moti Franci, tanquam fortuna locorum bella gerat, currunt ad arma : similiter et Not marini. Et dum utri lue ad flumen accel 'rant, maximae stragis et calamitatis detrimentum, sola acceSSus r

movit impossibilitas. Quia vero sermone diem detinuerant, nocte instante, illi Gisortium, nostri Calvum

. Conscius 133. - 2. Secce I 12710. - Mee ι I33. 3. Eis 135 et edd. - 4. Concertando sola edit. Chesn. 5. Ia quatuor codd , et edd. - Non est, inquit, mihi labia tanti, mendose, 12710. - Non est, inquit, mihi. . . . lanli, omisso tibia in vaeuli me mbrana, 133.

96쪽

VIR DE LOVIS LE GROS. 61 Montem remearunt. At ubi prima' polo stellas aurora fugavit, Franci hesternae memores iniuriae, militiae insuper servore matutini, velocissimis equis viam praeripiendo, prope Gisortium congredi irruentes, mirosastu, mira concertant audacia; et quantum Praestent multo marte exercitati longa pace solutis, cum Normannos per portam satigatos intrudunt, edocere laborant. His et hujusmodi primordiis initiata guerra, per

biennium pene continuata, gravius regem Angliae lae- dehat, cum univeream Pene Normannide marchiam, sicut se ducalus extendit, multa militia et sumptuosis stipendiis ad terrae desensionem circumcingebat. Rex vero Francorum antiquis et Daturali hiis castris et mulnicipiis, gratuita Flandrensium, Pontivorum, Vilmssinorum, et aliorum collimitantium strenua impugnatione, terram incendiis, depopulatione agitare non desinebat. Cum autem Guillelmus' regis Anglici filius regi Ludovico hominium suum fecisset, gratia peculiari et peculii praelato castro seodum ejus augmentavit , et hac eum occasione in pristinam gratiam reduxit. Quod antequam fieret, mirabilis ejusdem contentionis Occasione, et execrabilis hominum perditio mirabili punita est ultione . XVI. Supersistitur promontorio ardui littoris magni

l. Nunc ch mont---Vexin solae . - 2. Primo 135 et edd. 3. De hoe nomine, ut supr1.

4. Sie 133, 543, 6265, 5925, 12710; itemque 135, omisso

feodum. At edd. Chran. et Bened .: Gratia peculiari et poeuvium ejus praefato castro augmentaνit. - Anno 1 11 pax illa inita est,

et, si Orderi eo Vitali lib. XIJ credatur, ultima mensis mariti he

domade.

97쪽

62 EUVRES COMPLETES DE SUGER.

fluminis Sequanae horridum et ignobile castrum, quod dicitur Rupes Guidonis , iti superficie sul invisibile,

rupe sublimi incaveatum, cui manus aemula artificis, in devexo montis raro et misero ostio, maximae domus amplitudinem rupe caesa extendit; antrum, ut Putatur, satidicum, in quo Apollinis oracula sumantur, aut de quo dicit Lucanus :

Nam, quampis Thessala Dares Vim facinia fatis, dubium est quid traxerit illuc, Amietat Stygias, an qu i descenderit umbras .

llinc forsitan itur ad manes. Cujus lautiosi, Diis et hominibus exosi oppidi possessor Guido , honae indolis

adolescens, antecesSOrum nequitiae, rupta propagine, alienus, cum honeste et absque miserae rapacitatis ingluvie vitam degere instituisset, infausti loci interceptus calamitate, soceri sui nequitioris nequissimii roditione detruncatus, et locum et personam morte inopinata amisit . Guillelmus siquidem gener ejus, genere Normannus, proditor incomparabilis, ut putabatur, samiliaris et amicissimus ejus, cum concepisset dOlorem et peperisset iniquitatem', crepusculo cujusdam

dominici diei, nactus proditionis opportunitatem, Cum his qui devotiores primi ad ecci fiam, domui' Guidonis partita rupe contiguam, conveniebant, et ipse sed dissimiliter, loricatus sed cappatus, cum proditorum manipulo convenit: et dum alii orationi, ipse aliquando

1. Nunc etiam aRoche-Guron Sein et-OisH. 2. Lucani Phars., lib. VI. - 3. Wido 12710... Λnno 1109. -5. Legendum socer. 6. α Cone pit dolorem et PePerit iniquitatem. . Psalm. II, v. 15. T. Sic codd. omnes atque edit. Bened. - Domini reliq. edd.

98쪽

63vIE, DE LOVIS LE HROS. orare fingens, quo intraret ad Gilidonem ingressu speculatus, eo quo Guido ostio intrare ecclesiam maturabat, irrupit; exertoque gladio, cum nequissimis, sociis, propria iniquitate debacchatus surit, imprudentem, et, si non sentiret gladium, arridentem percutit, mactat et perdit. Quod nobilis ipsius conjunx videns, stupida genas et capillos muliebri ultione

dilacerans, ad maritum Currit, mortem non Curans, seipin super eum corruens operit : u Me, inquiens, re me mi Seram, et sic mori meritam potius, vilissimiae carnifices, detruncatct. n Ictusque et vulnera gladiatorum, marito superposita, excipiens: u Quid in istos', u carissimo, deliquisti, SI Unse Z Nonne et gener et a socer amici indissolubiles eratis 3 Quaenam est in-α sania λ Ploni estis mania. v Quam Cum per capillos retorquentes digladiatam, punctam', et pene toto corpore caesam avulsissent, Virum morte turpissima peremerunt, insantes quos iuvenerunt, Herodiana nequitia, rupe allisos extinxerunt. Cumque hac et illac frendentes debaccharentur, supina mulier, levatis miserum Put, truncum maritum recognoscit; amore rapta, qua potuit impotentia, serpens more serpentiS, Se totam sanguineam Contrectans , ad cadaver exanime

devenit, et quaecumque poterat, ae si vivo , oscula gratissima porrigebat; et lugubri erumpens cantilena,

. Quid in isto, ait 6265. - Quanas in istos ed. Germ. 2. Punctam 12710, 6265 ac edit. Benedici. - Punnitam 143 et 135. - Punitam edd. Germ. et Chem. - Ηanc vocem omittit 5925. 3. Sic quat . codd. atque Benedici. - Contorquens 135 et reliq. edd. h. Viro ed. Chesn. - Summe, pro ac si pim, ed. Germ.

99쪽

qua poterat lugubres persolvens inserias, clamat :u Quid reliqui inihi facis, carissime sponse Τ Nunquid α hoc meruit juxta me tua praedicabilis continentia λα Nunquid hoc comparavit patris, avi et atavi depositau nequitia λ Nunquid vicinorum et pauperum, domia Penuriam reponens, neglecta rapacitas 3 vHaec ait, et lasso iacuit deserta furore'.

Nec erat qui totum mortuum et semivivam, uno sanguine involutos', sequestraret. Tandem vero, cuin sceleratus Guillelmus ' eos sicut Porcos ex inposuisset, saturatus hirmano sanguine, more hel

luino, subsedit; rupis sortitudinem plus solito admiratu S approbat; quomodo potenter circum quaque rapiat, quomodo Francis et Normania is pro velle timorem incutiat, sero tamen deliberat. Deinde caput in Sanum Per senestram ex Ponens, vocat nativos termaccolas, expers boni bona' promittit si ei adhaereant; quorum nec unus intravit. Mane vero, tanti et tam scelerati tacti fama volans', non solum viciniam, sed et remotos sollicitat. Quo Vilcassinenses, viri strenui et armis sortissimi , gravissime exciti, circumquaque

. Lucani Phars., lib. I, ultimo Verau. 2. Uno 133, 543, ac edd. - Ιmo reliq. tres codd. 3. In rutam 1 35 atque edit. Chesn. 4. Mendose Wido 12710. - Guido 543 et 5925. 5. Pro irile quat. codd. et edit. Benedici. - Proeelis 135 et reliq. edd. 6. Madia 543 et 5923. T. Volians deest in cod. 135, et in edd. Chesn. ac serin.

8. CL Order. Vit., lib. X : α In illa quippe provincia sVilmssina) egregiorum copia militum est, quibus ingenuitas et ingens

probitas ineSt.

100쪽

et militum et peditum singuli pro toto POSSe vires colligentes, quoniam timebant potentissimum rogem AD-glorum Henricum praesidia proditoribus ferre, ad rupem sestinant; declivo rupis multos militum et peditum, ne quis intret aut exeat, opponunt; viam ex

parte Normannorum locando exercitum, ne praesidia serant, obtrudunt.

Interim ad regem mittunt Ludovicum, sauctionem significant, et quid super his praecipiat consulunt. Qui regiae majestatis imperio morte exquisita et turpissima praecipit puniri'; mandat, si oporteat, suffragari. Cumque per aliquot dies exercitus consedisset, Delandus ille, augmentato de die in diem exercitu, timere coepit. Cumque quid suadente diabolo secisset, eo docente, animadverteret, accitis quibusdam Vilcassini nobilioribus, quomodo pace in rupe romaneat, Di Sconfoederetur, regi Franeorum Optimo serviat, promissionibus multis elaborat. Qui rejicientes, et proditionis ultionem improperantes, in hoc jam ipsum 'remissum impulerunt, ut sit erram quandam si hi adjurari sacerent, et securitatem eundi darent, occupatam dimitteret eis munitionem. Quo jurejurando firmato, Francorum plures recepti sunt. Procrastinato autem eorum exitu, occasione praelata cum in mane praeter juratos aliqui intrarent, et alii alios sequerentur, invaluit clamor exteriorum, et ut proditores exponant

l. Fractionem 6205. 2. Muniri 135, et edd. Chem. ac Germ. 3. Ipsum solus 135, et edd. 4. Francorum muci plures 543. - Franci pauci plures alii codd. 5. Praefrua 135 et edit. - Praefatae terrae quatuor alii codd.

SEARCH

MENU NAVIGATION