Pauli Iouii ... Illustrium virorum vitae

발행: 1549년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

111쪽

PHILIPPUs. Iosia literarum nomine, praecipuo inlionore habitus, aliquandiu fuit anagnostes . Verum incolumi adhuc oculorum lumine, libentissime adolescentium pila ludentium, aut luctantium certamina , obducto ad senestram speculari vitro despectabat, ut ludentes eum spectare

nescirent, quum tamen adesse crederetur. Inde enim eorum sormae decus explicatos artus animique vigorem inspicere ' quos ex eius exercitationis indole maxime probasset, ad mensae cubiculi l. ministeria deligere erat solitus. Sed eam voluptatem Candidus December illius aetatis scriptor iniquo felle turgidus quum omissis laudibus quae in Philippo celebrandae fuerant vitia notaret, ad suspicionem libidinis reuocauit. Erat Philippus in flexu praesertim aetatis ingenio suspicaci, feruido, mobili, saepeque Duo; quum tenerae eius aures delatorum aculeis figerentur. Nec deerant ex intimis amicorum factios alienae aque laudis obtrectatores,qui recte sentientem saepissime deprauarent; inter quos Oldradus Lamponianus ab adolescentia cubiculo assuetus

gratia authoritateque tantum valuit, ut Carmagno lana summum du cem magno Philippi incommodo alienare atque extrudere potuerit.

adiit S graue salutis periculum ipse Franciscus S sortia iam ascitus gener , Aliis scilicet criminibus oneratus ; quum vno Innocentiae pra s dioi multis beniuolis aegerrime defenderetur . Verum Philippus ingrati saeuique animi infamia sese turpiter scedasse visus est, quum Beatricem uxorem adulterii cum Orum bello Citharoedo admissi ream nec in tormentis quicquam contra pudicitiae decus confitentem secv ripercussit;imparis ut serunt coniugii pertesus; cuius tamen no dubiis opibus ad Imperium peruenisset, ut demum Amadet Sabaudii filiam euentu sterilem duceret,non siae dote modo confectis nuptiis; verum ut soceri societatem promereretur, ultro traditis Vercellis . Id quoiaque famam eius vehementer premit, qu bd alioqui in amore odioque instabilis, tum maxime firmus atque inexorabilis euaderet quum ue teres iniurias nouis beneficiis nequaquam pensandas arbitraretur, ut in Castellino Beccaria mox apparuit, non ob aliam causam in carcere

necato, quam quod recentis operae fideliter strenueque praestitae obli, veteris perfidiae qua is Papiam Facinio prodiderat meminisset. Sei uno memorabili inustatae virtutis praeconio Philippus vitiorum labes praeclare aut detersit aut operuit, quum Alsensum regem nauali praelio ad Pontiam superatum N captum,incredibili benignitate magnitudincq. animi non custodia modo liberarit, sed excultum eximiis muneribus S praegrandi pecunia instructum ad repetendam Neapo lina dimiserit. Rarissimo quidem S incomparabili generosae clementiae exemplo si vi decerpendae gloriosae laudis prouentu superiorum

atque eorum qui postea toto orbe regnarunt principium animos nobili censura metiamur. Superauit etiam maiores suos domestici splendoris munificentia quum clarissimos hospites acciperet, in queis iuere

112쪽

Martinus Columna Pontifex Maximus cui marmoream statuam posuit, & Sigismundus Imperator ingentibus donis cum uniuersis comitatu liberaliter expletus. Excessit e vita nondum sexagenarius ex atroci febre & in multam bilem soluta repente aluo, pridie Idus Augusti, anno a partu Virginis Quadragesimo octauo supra Mille limum re quadringentesimum quum circumuentus Venetis armis & Mediolani sere obsessiis, Franciscum Ssortiam generum diu antea pro hoste habitum,opportuneq. in gratiam receptum , e Togata Gallia euocandum curasset, ut grauissimis hostibus summae virtutis atque felicitatis Imperator opponeretur. Ferunt eum iusto odio contra Venetos aestuantem diu agitasse animo, an Alsonsum regem genero praeserret imperiique haeredem relinqueret; ut eo inclyti opulentis simique no minis prae pugnatore, ambitiosae ct praepotetis Venetae gentis audacia stangeretur, sed amore Blancae filiae quae iam Galeacium Ssortiam ad spem Imperii in agro Piceno pepererat, Generum eundemque

solemni adoptione filium praetulisse, praecipuis supremi decreti suasoribus Andrea Birago & Petro Pusteria; quum diuerso studio Bro cardus Persicus S Franciscus Landrianus pro Alsonso contendentes victique se Sagiis, ab sententia popularis inuidiae plena discessi sent, multis ciuium indignantibus, quod pro homine longe omnium humanissimo atque sortissimo, qui iam adoptione filius Blancaeque unicae Philippo genitae maritus atque obiter Vicecomitum stirpi insertus esset, externi sanguinis ignotaeque linguae, suspecti denique in genii vir, stultissimo paucorum consilio ad patriae dominatum vocaretur; quo consilio, breui, colonis Hispanis urbem Mediolanum

totamque Insubrum regionem, ad non dubiae calamitatis euentum esset repleturus , Fama tamen in vulgus manavit exaratum fuisse

codicillum quod priori testamento subderetur, sed expirante Philippo priusquam testibus adscriptis obsignaretur, suisse discerptum, quod usque adeo grauiter Al sensus tanquam malignc ex clusus tulit, ut ea suppressi codicilli iura Alsensus Ne

pos aetate no

stra respiciens, ut sibi totique Italiae cla des pararet. intemperanter aspirarit. Caruit marmoreo sepulchro Philippus, quum in arca lignea aureo contecta panno conderetur , eam in sublimi sor nicis intercolumnio sullinentibus tignis supra aram maximam suspicimus, sed in infimo pariete affixum tale carmen legimus. filementisii s

113쪽

PAILIPPVL sementisimus atque ueralis In 2 rum dominus , Phili pus hic ess, Uictu regibus Mico Duobus cui bel& manicasi compedes

Leuacri iubet, insuam abire Donatos opibus Luculanis Sedes , oesua regna, liberatos Tetro carcere. Di te hinc T rami, Sunt haec munera Frincipum , verbos

Tebellare, pios ct esse rictis.

114쪽

io 6 PAVLI IOVII DE

ARGUMENTUM DEVOLUTAE HAE

REDITATIS AD AURELIANORUM

PRINCIPUM DOMUM BREVISSIMA NARRA

HILIPPO VITA FUNCTO, quod in eo Vicecomitum principum vetusti progenies a Matthaeo Magno ducta defecisset, Mediolanenses in libertatem sese vendicarunt. Nam Barnabat principis legitima virilis proles, ex tot liberis atque nepotibus praeter quosdam spurios, tota perierat. Neque Ioannes Maria a coniuratis propere sublatus e Malalesta, neque Philippus ex Beatrice Tenda, nec demum ex Maria Sabaudia plane sterili, inauspicatis uxoribus liberos susceperant. Relinquebatur Blanca, quam Philippus ex Agnete Maina nobili concubina susceptam Francisco Ssoriatiar concessa in dotem Cremona collocarat. Verum haec quod spuriae nomen praeserret, quanquam asci titio iure legitimam pater fecisset. paterni I mperii haereditate indigna putabatur . Ita ut tota ea directo iure possessio Ualentinam Philippi sororem omnino respiceret. Hanc Ioannes Galeacius pater Ludovico Caroli Quinti Galliae regis filio nuptui dedit Asta urbe dotis nomine concessa , ad id quoque superaddita conditione, ut si fratres nouae nuptae sne liberis decederent, ipsius demum Valentinae filii legitimique successores Insubrum principatu potirentur. Sed tabulis eo modo confectis Romani Caesaris authoritas deerat, cuius muneris esset appellare principes, Regna dono dare, in clientelam Regulos asciscere, & transalitiis haereditatibus assentiri. Itaque ut Ualentinae, eiusque liberis rite caueretur, quod nullus tum ex interregno certus Caesar extaret, altercantib. in Comitio Germaniae proceribus, ad Romanum pontificem est decursum . Is praeclare assensu suo Caesaris vices impleuit, quod supremae potestatis iure rite praestari posse videretur, a summo scilicet sacrorum principe, praecipuoque humani atque diuini iuris interprete, ct conditore legum , quandoquidem Caesar ipse qui antiquo Romani pontificis beneficio in media Germania septemvirali su stragio crearetur, Inungendus demum ab eo appellandusque Augustus, & denique aureo diademate coronandus foret. Caeterum confirmatis eo modo dotalibus tabulis nonnulli ex ordine Iurisconsultorum Caesareo nomini impense fauentes reperti sunt, qui dissentire viderentur, ut pontificem authoritate spoliarent, interposita scilicet subtiliore quadam legis interpretatione, quod nullui. omnino Ius pontifici esse videretur in transferendis adiudicandisque Regnorum seudis, tam et speramplum so

reta

115쪽

MEDIOLAN. HAERED. NARRATIO. io ret, In lais litium controuersiis quae a praesenti Iudicio festinatae decisionis remedia flagitarent. Verti liaec aliquanto cauillosius quam pro bum luris professorem deceret, inducta, vel hoc uno vividae rationis exemplo falsissima Aureliani censere, quum S Delphinatus peram plaveterum Allobrogum ditio,& Arelatensis Prouinciae Regnum, aut horitate Pontificia non dubio tum, sed certo iure transsata atq. ad iudicata fuisse constet. Itaq. Valentinam Ludovicum coniugem, insidiis Ioannis Burgundiae ducis apud Lutetiam immaniter interfectum, suo fato subsecutam filiis susceptis Galliae Cisalpinae principatum certissimo

haereditatis iure reliquisse. Quanquam alios prioribus iure consultis nihilo doctiores sed pudentiores tamen,quod causam prioris quaestionis, de Pontificia facultate, tanquam reiectam passim ct explosam deserant, ad inuento diuerticulo obliqui tramitis in causae caput deserrivi in dubium reuocare non dubitent, an Valentinae pater legitimi versque Caesaris munere Mediolanens s ditionis princeps S dux fuerit appellatus; quas Lad istaus insigni studio maxima partis suffragantium Germaniae procerum Caesar salutatus, ct acclamatus, id liquidissima potestate praestare nequiverit, quoniam a Roberto Baioario pseudo Caesare seὸitiosis armis ex infelici aemulatione peteretur. Id igitur cum

facile tanquam inane commentitii iuris argumentum, ab omnibus

refellatur, Valentinae sua iura probe defensa relinqui. Peperit autem Valentina Tres mares, Carolum scilicet, qui in Aurelianorum principatu Ludovico patri successit,&Ioannem Angolismorum Regulum , qui huius Francisci primi Galliae regis bellica laude, & optimorum studiorum amore valde inclyti paternus auus suit, & Philippum Virtutis oppidi Comitem; in quem ditionis titulum, Ioannes Galea cius ducta Isabella Caroli sorore, nomine dotis vocatus antea fuerat. Tribus quoque fratribus accessit Soror, quae, quod minime praetereundum videtur, Fusio in Aquitania nobilissimo regulo nupta, Castonem inustatae virtutis adolescentem, protulit. Illum inquam ante Imperatorem quam militem terrificum belli fulmen in ipsa partae victoriae gloria Rnauennae extinctum . Caeteriim ex Carolo qui Britannico bello captus multis annis Londini in custodia fuerat, Mariaque Cle-uensi Menapioru principis filia natus est Ludovicus rex Galliae eius nominis Duodecimus. Is Carolus audita Philippi auunculi morte occasioni minime defuit, quin transmisso in Italiam cum iu stis copiis Raynaldo duce haereditate vindicaret, verum a Raynaldo strenuo hercle duce, sed valde praepropero, Fortuna nequaquam stetit. Alexandria enim ferme tota ultra Tanarum capta quum oppidum Castellaccium oppugnaret, eo euentu cum Bartholom eo Coleone. Astoretque fauentino Mediolanensis Reipublicae ducibus, praelio decertauit, vi pro-sigatis eius copiis, sortiter, sed postremo frustra repugnans capere tur. Eo tempore Veneti inualidum adhuc incertae libertatis statum in

116쪽

uaserant, Ita ut singulae Imperii ciuitates , quum Mediolanensibus ciuibus parere, subesseque indignarentur, nouos sibi dominos quaeritarent. Placentini & Laudenses se se ultro Venetis dediderunt. Papienses & Derthonenses Franciscu Ssortiam recepere, Nouarienses I ercellis proximi ad Sabaudiam inclinabant. Sed Franciscus S fortia Mediolanensium auspiciis Venetos adortus,expugnata Placentia Laudeque recepta, ita eorum vires memorabili praelio, ad Carauaggium contudit, ut Veneti maximi periculi metu , ct felicitate tanti ducis perterriti, cum S sortia pacisci cogerentur , ea tum insidiose oblata con ditione , ut si in Mediolanenses arma conuerteret ad parandum ex soceri testamento Principatum , ipsi in id bellum validas copias, praegrandemque pecuniam conserrent. Itaque S sortia deterso pudore. in suam spem a fortuna subleuatus, cum alienati animi causas praeten deret, illico diremit amicitiam, armaque intulit . Nec multo post votis eius vel tetracter aspirante victoria, Veneti ab eo pari impudentia ad Mediolanenses defecerunt. Sed Mediolanensibus turbide S cruente Rempublicam administrantibus, inuicti ducis virtuti Fortuna comes fuit. nam breui Mediolanenses armis fame l. perdomiti, frustra adiuuantibus Uenetis, Ssortiae se dediderunt. Idem fecere reliquae ciuitates, pacatisque demu in rebus, Franciscus, ut Imperium armis partum Caesaris authoritate stabiliret, per legatos postillauit a Caesare ut quod adoptionis iure consecutus ellet, Augustali diploniate confirmaretur. Verum quod id multo maiore pecunia quam putarat Cocmendum foret, Caesaris munus generose contempsit. Vir enim magnitudine virtuteque animi nemini secundus, ineptum &ab aerarii tenuitate prorsus alienum existimabat , eum dignitatis titulum ex venali membrana ceraque Caesaris praeferre, quem spectata bello virtus , & inuicta arma detulissent. Galeacius quoque eius successor paternum, secutus exemplum, in ea re comparanda, ne mediocrem quidem sumptum faciendum putauit, ita ut primus S sortianae gentis Ludovicus, id Caesaris diploma, a Maximiliano quatercentum millibus aureis nummis impetratum ambitiose quaeserit, excluso Galeacii statris filio quoniam ipse Francisco patre dominate, laaereditateque potito, natus esset, secus ac fratri Galeacio, apud Firmum Piceni agri nato educatoque, in priuata patris fortuna contigisset, qua natalitii iuris oraerogativa, ex historiis Cornelii Taciti repetita, fratrem eiusque liberos & nepotes, antecedere videretur. Ea Diplomata impetrata sunt, quo, Carolus octauus Galliae rex ad repetendum ex antiquo iure An Θegauensis haereditatis Neapolitanum Regnum, superatis Alpibus Papiam venit, ut Ioannem Galeacium inuiseret, biduo post moriturit. Quo, no sne suspicione veneni, vita functo, Ludovicus patruus desunt piis insignibus Mediolani dux S princeps acclamatur. In eo autem Diplomate, tanta scilicet pecunia coempto, disertu appositumo fuerat,

117쪽

MEDIOLAN. HAERED. NARRATIO. ressuerat, ut ipse liberique eius & successores legitime procreati Medio lani duces appellarentur. Subiungit quoque Corius historiarum scri litor huic diplomati ad unguem transcripto insertoci . historiarum vo-umini, codicillos appositos fulisse, aliqua, ut credi par est, superaddita pecunia, quo benignus ac apprime liberalis Caesar ad nothos ct spurios, si legitima proles interiisset, eadem Principatus iura transferebat. Sed horum solemne exemplar non comparuit, suppressum utique , si extitit, quod non assirmauerim, a Ludovico demum a Maxintiliano Franciscoque liberis: at mox extincto Francisco, in manus Caesaria ianorum a Maximiliano Stampa arcis custode ex scriniis S rtianis tra ditum , quanquam is, vi nonnulli S sortiano nomini fauentes praedi cant, exempli copiam Ioanni Paulo Ludovici ex concubina filio, be nigne sed occulte fecisse dicatur. Caeterum non toto vertente anno quum rex Carolus ex incruenta celerique victoria eiectis Aragoniis sermidandus euasisset,Proptereaque non inani metu ad arma consternati principes E Carolo discessissent, Ludovicus Aurelianus ab Asia

sua urbe promotis regiis copiis Nouariam occupauit, ut inde fretus occasione noui belli, cernendae haereditatis iter aperiret. Iamque In subres trepidante Ssertia, ad desectionem animos inclinabant. Sed is conatus ad recte exploratam facilemque victoriam secundo euentu caruit. Quum Ludovicus ingenti foederatorum hostium exercitu post Tarrensem pugnam oppugnatus, & obsessus Novaria excedere cogeretur, Carolo rege cunctatius atque tepidius quam opporteret, opem ferente. Verum triennio post Carolo sne liberis vita functo Galliae Regnum consecutus, inito cum Venetis foedere, Ssortiam vela ementi impetu expulit, reuersumque demum ex Germania ad No uariam viuum cepit. Eo modo snc vulnere Insubrum principatu potitus, quanquam nihil sibi ullo tempore timendum putaret, uti erat eximie prudens, S utramque fortunam probe cxpertus, quod haereditate legitima & iustis armis vendicatum arbitraretur, aut horitate Caesaris corroborandum existimauit. Igitur cum Maximiliano Caesare, qui ex Tridentinis Alpibus ad Benaci lacus fines peruenerat, numerata pecunia transactum est, procurante eius negotii tabulas Georgio Amboso Rothoniagens cardinale in hanc sermulam, ut Ludovicus eiusque Gener ex Claudia filia, Franciscus Angolismorum Regulus liberique demum eius posteri successores beneficiario iure , Me

diolani duces appellarentur. Verum Germani Caesaris consiliarii in ipso Concepti Diplomatis contextu, particulam trium verborum inserebant, quae concessionem sine praeiudicio alieni iuris factam osten iaderet, qu bd Caesar pudore incolumi prioris Diplomatis septennio ante Ludovico Ssortiae eiusque liberis concessi penitus obliuisci non posset. Aderat tum Georgio cardinali Giofredus Carlius Senatus Mediolanensis Praeses iuris intelligentia clarus. Is ad auertendas serenda:

118쪽

no PAVLI IOVI ID Elitis occasiones egregie cautus eam trium verborum sententiam, nequaquam ex usu regiae petitionis esse disserebat, quod non extincta omnino sed rediuiua S fortianorum iura non obscure denunciaret. Sed Georgius ut quoquo modo transigeretur, constantibus in id Caesaris consiliariis, ea verba generose contempsit, quum diceret ipso Ludovico Ssortia patre in Locensem carceris caueam coniecto, filios

impuberes, qui apud Belgas in hospitali diuersorio inopem vitam traducerent, potentissimo regi sero litem moturos. Neque Giofredus in praesentienda lite falsus omnino vates suit, quando ea demum ambigui ac ideo funesti iuris particula non Italiam modo, sed Europam omnem inuecto exitiali bello maxime conturbarit. Siquidem Ludovico Duodecimo post subactos Ligures, Venetosque teretiri imperio penitus exutos, ad conuellendam Iulii Pontificis aut horitatem Concilium Pisis indicente, non aliunde Iulius pontifex quam ex his tribus verbis tuenda dignitatis occasonem arripuit, ut Maximilianus Ssortia in paternum principatum reduceretur. Sicuti & Leonem pontificem octo post annos, eandem belli causam secutu in . ut Parmam Placentiam ciue recuperaret, Mediolano Gallos depulisse meminimus. Non defuere tamen summa grauitatis Iurisconsulti, qui ea verba tanquam obscure dissimulanterque prolata & descripta in B lemnes codicillos non perinde valere iudicarent, ac si diserte exprecseque ad declarandam sinceri sensus sententiam apposita fuissent, praesertim in grauissimis, ut aiunt, seudorum concessionibus, in quibus aperte S plane scienter ad non dubiam aequi iuris intelligentiam cauisse oporteat. Sed huiusmodi controuersas vel eruditissimi legum interpretes nunquam tempestiue diffiniunt, quum magnae lites non in foro, sed pro castris Marte iudice dirimantur. Dedit itaque Franciscus rex, non grauate multis obtestationibus Clementis S totius Italiae precibus , quod non aliter grauissimo bello finis imponi posset, vetantisper de iure suo decederet, & Ssortiam regnare pateretur, quem a Caesarianis Maiestatis reum factum, ac impotentibus circumuentum armis paulb ante transmisiis auxiliis adiuuarat, ipso praesertim Carolo Caesare magna tum aequitate moderati animi Franciscum Ssortiam Bononiae in gratiam Augusti que Imperii clientelam recipiente. Sed Ssortia eo Caesaris beneficio & Francisci regis indulgentia diu uti non potuit, repentina enim Sitaexpectata populis morte sus latus est, venouas fatalis belli causas aperiret, quo iterum Europa vastaretur. Igitur rex Franciscus S sortiana stirpe penitus extincta, tota eius ambigui iuris suspitione liberatus a Caesare, qui tum ex Astica nobili parta victoria reuersus Neapolim Romamque peruenerat, postulauit ut Mediolanensis principatus redderetur, qui sbi S liberis praeclaro haereditatis iure 2 Maximiliani demum Caesaris legitima concessione in non

dubiam ditionem. obueniret. Uerum Caesar qui regiis Legatis ali -

119쪽

MEDIOLAN. HAERED. NARRATIO. mquam propinquae sed nondum maturae liberalitatis spem dedisse videbatur, ubi Romae fuit, opinione Gallorum durior est inuentus, vsq. adeo auerso obfirmatoque animo, ut quum Legati regii inanibus promissis se circumduci, & Franciscum suo legittimo iure fraudari quererentur, Carolus ad pontificem senatumque omnem S legatos prin- cipum orationem haberet, luculentam hercle, sed aequo amariorim, quum pro tuenda dignitate, auertendaque inuidia veteris odii memoriam resticasset. Caeterum exitus orationis suit, ut negaret quicquam se facturum ex voto regis, nisi Subalpina oppida cum Taurino Gallicis armis Carolo Sabaudio nuper adempta, redderentur. Agnouere tum plures id esse Caesariani animi decretum, vi quandiu arma valerent, ab Italia Gallos arceret. Ipseque opportuno atque opulento In subrum principatu potiretur . Atque ita non multo post auctus viri bus . terra marique Narbonensem prouinciam , uno simul tempore

Belgicis armis Galliae inferioris fines in uast, scilicet ut Franciscus domestico oppressus bello Subalpinae regionis praesdia deducere, Itali carum l. rerum penitus obliuisci cogeretur. Sed Gallis utrinque sortiter suos fines defendentibus, ex eo bello, quod tum frustra susceptum fuit, alia atque alia summae calamitatis secuta sunt bella, quum viola tis induciis di desperata cocordia, post afflictas nostras opes, Barbaro hosti aditus ad occupandam Pannoniam sit patefactus. Nec hercle sperandii videtur ut ille fatali nostra socordia factus ingens hoc anno,

qui est, ab excessu Francisci Ssortiae huius diri belli duodecimus,

omnino conquiescat, quin reliquas Pannoniae Noricique urbes nouis illatis cladibus perturbet. Nisi Caesar ad victorias de Barbaris natus, pio generosoque animo recenter icti, ad Suessionum urbem foederis conditiones respiciat, patremque tuum orbatum praestantic o filio, deiectumque obiter spe pacis benigne cons letur, ad inuenta scilicet tolerabili aliqua a qui iuris conditione, ut Christianus orbis pace tan dem vel sera ipsius maxime immortali beneficio, perfruatur, & verae demum se minaeque laudis &gloria Trophaea Barbarico in solo de

figantur.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION