Graecorum siglae lapidariae a marchione Scipione Maffeio collectae, atque explicatae

발행: 1746년

분량: 151페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

quae eiusdem generis sunt, coniunctim afferre, velut quae Reges mem rant, foedera inter populos, Civita- tum decreta, quae ad ludos, & spectacula pertinent, aliaque id genus. ι Asserentur deinde post Romanorum idominatum incisae,& praeter hono- iraria psephismata, in ordinem dige-

rentur Imperatoriae omnes , exinde

Sepulcrales,&postremo singulari cum diligentia Christianae. Continuata se- irie itidem coniunetentur carminibus exaratae , Inter quas poeticae gemmae appellari pleraeque possint ' quo ifiet, ut nova emergat Anthologia , S nobilissimae illius facultatis thesau- , rus novus . Documenta prolixiora , primo ut in marmoribus apparent , describentur , deinde usitato charaia ictere , nec absque interpunctione , &accentibus: e regione verso erit Latina , quae in Graecis pluribus ha- ctenus desideratur. Versu autem Cominpositae Latinis reddentur versibus QInsigniores , obscurioresque animadversionibus illustrabuntur, ita tamen, I

132쪽

llis

ut alienis quaestionibus reiectis , illud tantum , quod dissicultatem aD

seri , breviter explicetur, atque eius modi monumentorum usus , ac praestantia constet. Indices ad calcem dabimus, ex quibus non solum quaevis statim reperiri Inscriptio possit , sed Historicae facultatis , Geographicae,

Chronographicae, Graecaeque erudi- tionis omnis utillimum repertorium depromi . Sex exinde, aut septem tomis Romanae Inscriptiones digerentur. Praeibunt quae prolixae maxime sunt, &afferentur primum quidem uti in ma moribus, & metallis prostant, exinde ad hoc ut legi, atque intelligi commodius eossint, usitato scribendi genere , & interpunctione adhibita. Agmen ducent priscae leges; atque ae- rea Senatus Consulta a Reipublicae temporibus nobis reliqua. Rescripta Consequentur, Decreta , iudicialia documenta, municipalia psephismata , Collegiorum acta. Quae eiusdem. C

gnationis sunt , colligentur simul , I atque

133쪽

Hoatque ordinatim recensebuntur , Veluti Hospitales tesserae, Honestae Μissiones , aliaque id genus ; quod ad persectam earum intelligentiam mire conseret, & ad plures enodandas dissicultates. Praecipuo erunt loco monumenta Historica, cuiusmodi sunt Consulares Fasti, Augusti vita ex Ancyranis lapidibus,& his similia: Κalendaria quoque coniunctim exhibita , atque explicata ; & Orationum antiquitus habitarum insignia fragmenta. Ut autem quae fuse loquuntur , congerantur omnes , soriabuntur his, quae prolixas nominum series continent & postremo militares quoque laterculi , quam plurium Italiae civitatum mentione, & Consulatuum notatione praeclari. Classes ceterae ad Scaligeri ut plurimum normam consormabuntur: religiosa siquidem primo disponentur

marmora, ac votiva' subinde Imperatoria , Militaria , quae Μagistratus, Imperiique dignitates memorant, quae artes , ac privata munera, quae

134쪽

ad spectacula & ludos pertinent, quae

ad funera , & suprema ossicia . Sed aliae quoque interserentur secundariae classes, & ita ordinabuntur sinissulae, ut inter Votivas exempli causis 1a Inscriptiones, quae Deum Μithram spectant, coniunctim & consequenterveniant, sibique invicem lucem foenerent, ac magnam partem se ipsae declarent. Inter Μilitares ordinem a se constituent Maritimae , quarum maxima exhibebitur copia, cum paucissimae Gruteri aevo innotescerent 'eorum militum scilicet, qui Praetoriis in classibus stipendia secerant. Siningulari cura confusionem cavebimuS, quam Gruterus in tanta tunc primum congesta copia cavere non semper potuit : permiscentur enim quandoque apud illum genera, ita ut inter a eisdificiorum exempli gratia titulos Μilliarii lapides recenseantur , at non recenseantur Inscriptiones in Arcuum

fronte sulgentes ; & tesserae Hospitales.lapidibus ad Μagistratus pertinentibus accenseantur; & Augusti m

135쪽

numentis praecedant quandoque quae Theodoricum Regem spectant. Praecipuus erit labor in disponendis ratione temporis titulis iis omnibus , a

quibus Imperatorum , ac Caesarum nomina , honores , ac dignitates recensentur, aut memorantur: illis si1-

quidem probe intellectis , atque ut intelligi debere ostendetur, aliquot seculorum Chronologia incumbet in . posterum: Gruteriana collectio In-1criptiones eiusmodi pluries interturbat, ac pluribus locis dispergit. Ex Fragmentis, quae potioraividebuntur, colligemus . . Figlinarum signa, plumbei tubi, ceteraque id genus, ubi Consules inscribuntur, distribuentur in seriem. Epigrammata carminibus compacta in Poesis gratiam heic quoque in unum collecta,& consociata i volumus : nobiliora praeibunt, atque elegantiora; tumrythmicis ac popularibus versibus concinnata . Fervet adeo huiusmodi collectionis apud plerosque cupiditas, ut magno favore miserum id

136쪽

atque ineptum tentamen olim exceptum fuerit, cui Musae Lapidariae titulum Auctor indidit. Tomo ultimo Christiana monumenta tum ex lapidibus nondum editis, tum ex multis, quibus inter spersa, ac dissipata sunt, voluminibus colligentur. Ab iis prosecto sive ad Theologica dogmata , sive ad rationem disciplinae , sive ad

traditionem, ad mores ac ritus anis liquorum temporum , ad sacram

Chronographiam , & ad plurium vocum Ecclesiasticarum intelligentiam, ut illima non infrequenter, ac praeclarissima haurire est documenta . In classes suas has quoque Inscriptiones dispertiemus, quod de Christianis nondum quisquam praestitit. Quamplurimis ex his monumentis subnotabitur , haud quidem ex cuinius schedis eruta fuerint, sed locus, ubi marmora servantur ipsa , atque ubi consuli propterea possunt: quod eo magis acceptum, atque utile speramus fore, quo constat, hac aeta-

137쪽

te regionem, & sedem eiusmodi ci melia mutasse plus vice simplici. Indices peculiari tomo addentur, magnam partem ad Scaligeri id eam elaborati, sed a multiplicibus, qui olim irrepserunt , erroribus castigati, & ad universalem Inscriptio. num omnium collectionem iam conis sermati . Eo studio volumen hoc concinnabitur, & tot in eo rerum, ac verborum digerentur classes, ut totius antiquitatis omniumque sere disciplinarum repertorium haberi plane possit . De literarum forma In marmoribus sermo erit alicubi ,& Inscriptiones aliquot ea figura , qua in lapidibus apparent, reprae-1entabuntur.

Etruscis Inscriptionibus in hac

collectione non erit locus , cum ad diversum omnino eruditionis genus pertineant . Pelasgae Vero, seu vetustissimae Latinae , admittentur quidem, cuiusmodi illa est Lerpirior San-,' quae etiamsi Etrusca ad hanc diem ab omnibus habita sit, Mask

138쪽

Ius noster nuper Latinam ostendit, atque in Dissertatione de Italis Priamisiυis interpretatus est. Icones, a naglypha, statuas huic Corpori nequaquam admiscebimus, vel saltem parcissime. Solent haec a typographis avidius arripi, atque ut librorum pretium augeatur, libentius quocumque in trudi; sed cum praesentis collectionis labor ab utilitatis scopo absit quam longissime, sataget ex

adverso Societas nostra, ut volumina , quam minori impendio poterit constent . Figurae Inscriptionibus adnexae describentur verbis, cum id ad titulorum intelligentiam conducet . Ceterum Figurata Antiquitas diversum genus a Scripta constituit: non est cur modo unum & alterum in eadem collectione permisceantur.

. Veronae anno MDCCXXXII.

139쪽

Pparet ex hoc Prospectu, quam umli, quam benemerito de literaria omni Republica labori animum tunc Auctor adiecerit. Sed cum in hunc fuem magnum iter statim suscepisset , accidit , ut maximae auctoritatis υiri illum in diversas maioresque curas impulerint, ad Historiam Theologicam consi-ciendam , aliasque ecclesassicas scriptiones elucubrandas adegerint. Cum autem in ipso Prospectu illos , qui iu- editas, oe indubias Inscriptiones forte possiderent , enixe rogasset , ut vel eam rumdem exemplaria mitterent, vel x pis quam primum darent , clarissimus Muratorius , indefessus studiorum omnium cultor , fautor , amplissimam rascriptionum collectionem edidit , veI in m s codicibus repertarum, vel quasn iter detectas multi ad eum transcriptas miserant. Iam vero pos hanc quoque collectionem editam universalis corporis adornandi commodum aperitur portunissimum I quidquid enim aritersus illam dicatur , dici certe non potest, quam plurima , egregia mo

140쪽

menta ru ea non contineri , m magnam ab illuseri viro adhibitam non esse diligentiam , ut quae aetate n Ara de noυo inscriptiones apparuerunt, . cum illo communicarentur. Blas quia

dem fere omnes in promptuario suo Masseius quoque servabat , iam enim ab annis amplius triginta m quinque clarissimi Muratorii studium ignorans ,

in eam curam incumbebat. Monumen

ta certe eius generis viginti ab hino annis variis in locis ab eruditis vulgata, vel ipse antea exscripserat, vela risIis Giris acceperat. Testes sunt eiusdem amici plures, praesertim iumstris Segulerius , ego ipse , quin conspici in quaternionibus plurimis adhuc possunt. Servabat ille ea omnia , ut collectionem suam universalem tot novis adiectis acceptiorem redderet Psed quod tu quam plurium editione praeventus sit , nequaquam dolet y n que enim in eo publicum bonum cons- sit, ut vel ab uno vel ab alio priamum edita snt , sed in generali omnium complexu, authentica veritate ,

comin

SEARCH

MENU NAVIGATION