장음표시 사용
251쪽
XXX. Philippus Paruta inter Numismara Sicula tres Mamerci epigraphe signatos num os refert, de quibus suo loco. Mamerci meminit .ssilianus tu quem Onomarchum appellat his verbis r Onomarchus Catame Draππα, ct Cleomenis is filius, etiam Leones habuerunt convictores. AElni- M, lius Probus in Timoleontis vita, Mamercum Italum dacem hominem bellicosum, ct potentem Tyrannos ad atum in Siciliam venisse , scribit. Eloquentia ctiam valuisse Conjicio, quod pro se orationem apud Syracusanum populum recitan
252쪽
I. T Ibertate durante, quam Siculis Τi- is moleontis peperit virtus , Urbes, acopida , summis opibus , populi frequentia , Publicis , privatisque aedificiis maxime Coaluere, ut merito Urbis etiain nostri opera eo temporis intervallo , magna ex parte crevisse , haud sit incongruum opinari. Sed non ultra annos viginti, si Eusebio credimus, ea perstitit Poenorum enim atque Agathoclis ambitione labefactata, pax omnis intercidit; hinc in miseram servitutem Syracusis relapsis, pub icus totius insulae status coepit bellorum rursus tempestatibus agitari. Α- gathocles humili loco, ac patre figulo natus indignis artibus ad ma ora quaeque belli munia evectus , strenuus alioqui, sed vafer, omnisque religionis expers, cinde optimatum , ac Civium potentiorum proscriptione, viam sbi ad Tyrana ante Di. nidem Syracusarum paravit, qua tandem Olym- - φ' piadis centesimae decimae tertiae anno quarto PO-titus, milite conscripto finitimas Urbes repentino insu Itu aggreditur, ac socias Poenorum Civitates incursionibus vexat. Messanam mox, sed frustra adoritur, progredicnsque Mylas obsidet, atque in deditionem accipit.' Quum
253쪽
II. Quum plures deinde Siculae Civitates
contra ipsum convcnissent, Amilcaris Poeni ducis sibi tune conjunctissimi opera, pacem Cu . illis composuit, utque suis deinceps legibus singulae viverent, permist. Audito autem Amilcarem ob foedera secum inita morti fuisse a suis adjudicatum , contra Carthaginienses iterum arma movit. Poeni instructa classe primo Agrige- tum , inde Syracusas veniunt, portumque ingress , a Syracusanis bello Iacessiti abire compelluntur; quumque Messanam vela tenderent, suborta repente tempestate , non Ionge a Catana plurium navium scopulis allisarum naufragium patiuntur; quae mox in hostium manus devenere . Hisce elatus eventibus Agathocles, ubique desaeviens contra Pumorum socios, signa
cum illis confert prope Gelam , sed victus , fugatusque Syracusas remeavit, Urbemque instruens, ad bellum sese communiit . Amilcar interim Gisconis filius, alter a memorato , noVus Carthaginiensium Dux , victoria bene usus , Siculas Graecas Urbes contra Tyrannum solicitat,
pluresque populos in societatem allicit, quorum prςcipui Agathocli quammaxime infensi Camarinaei , Leontinii , Catanenses, Tauromenitani, Messenii , atque Abacenini memorantur ; quibus auctus auxiliis Agathoclem obsidet, premitque. III. Verum Agathocles tantis viribus sese
imparem.contemplatus, Syracusarum custodia ' strenuis ducibus commendata , ingenti animo atque audacia, cum aliquot electis millibus ac bcIlico apparatu e portu solvens in Libyam Poenis bellum illaturus contendit; integrisque quatuor annis illorum res adeo afflixit, ut copias aliquote Sicilia illi revocare cogerentur; Hinc occiso
254쪽
a byracusanis Amilcare , solutaque obsidione, Victor in Siciliam , novo auctus titulo Regis LIbis, remeavit. Advorsante autem fortuna, eadem, qua vicerat, facilitate a poenis victus, ex Africa, quo suis auxiliatum redierat, vix fuga clapsus, aegre tandem pacem honestis conditionibus , Olympiadis centesimae decimae octavae anno secundo, te ste Diodoro, impetravit. IV. Rebus confirmatis , initoque cum Dinocrate foedere Dinocrates hic pro libertate Siculis asserenda diu adversus Tyrannum bellum gesserat ) contra Crotoniates in Italia mOvit , quos dolis circumventos expugnavit ; nec diu in Brutios exercitum duxit, qui de pace legatos mittentes , datis obsidibus Agathoclis Iraesidium exceperunt. Τandem quum ad belum tertio Poenis inferendum sese pararet , suorum insidiis interceptus , annis duodetriginta superbe ac crudeliter regno administrato , septuagenario major in morbum ex propinato Um neno faedissimum incidit; quumque propter mali insolentiam vocem edere non valeret, atque extremo jam afflictus decumberet, a quopiam in rogum injectus adhuc spirans combustus est, ut is ηε. Diodorus testatur circa Olympiadem centesimam 29I
V. Post Agathoclis mortem intestinae per V Insulam seditiones majori vi exarserunt o Menon enim , qui Agathocli struxerat insidias, cristas, ut inquit Diodorus, ob hoc erigens , qκοd Re guuin abrogasse videretar , Archagathum Agathoclis ex Filio nepotem ) dolo inter icit, exercia tyque potitus, bellum Syracusiis facere is principatum sibi vindicare constituit. Mox Poenorum auxiliis auctus hostes coegit , ut exules in Urbem
255쪽
revocarent, obsidesque pacis traderent Internis porro odiis , ac tumultibus Civitas ipsa repleta, nonnisi mercenariis militibus remissis, pacari potuit. Hi autem Messanam a Civibus ut socii accepti , nocte hospitibus obtruncatis , ductisque illorum uxoribus, suae potestatis Urbem faciunt, atque a Marte Mamertinam appellant. Ante hu VI. Aliquot interjectis annis Tyranni pas-φ89 sim per Siciliam praecipuarum Urbium , Diodoro teste sa) sibi denuo imperium vindicarunt. Icetas, quem Syracusani ducem tontra Menonem Carthaginiensem creaverant, Syracusarum, Phintias Agrigenti, Tyndario Tauromenii, ac minorum gentium alii dominium usurpantes, mutuis sese beIlis confecerunt. Phintias enim , &Icetas ad Hybletum acie instructa concurrentes magnam suorum partem amisere ; quumque Victor I cetas evassiet, contra Poenos movit , victusque ad Teriam fluvium in agro Leontino, nono tandem Tyrannidis anno a Thynione quodam exactus, praefectura abiit, Olympiade cir-Xfiet citer tertia , ac vicesima supra centesimam . Inter haec autem Catanen sum Civitas uni liber
etati studebat, atque a partibus aliena . eatenus belli incommodis assiciebatur, quatenus morem gerere ultro citroque excurrentibus opus erat ; ne &ipsa civilibus etiam discordiis implexa , uni aut alteri adhaerendo suorum excidium pateretur.
VII. Thynio, qui & Theon a Fagello dicitur , sa) ac Sosistrates vir princeps , imperio Sy- 93racusano subinde occupato, Pyrrhum Epiri regem Dre. - in Italia contra Romanos militantem evocare decernunt, quom Mamertini Carthaginiensibus foederati, ne in Siciliam trajiciat, modis omnibus prohibere conantur. Verum Tyndario; Tau-
256쪽
romenii Tyrannus ad illum inclinabat, paratusque erat in Urbem suam recipere , suasque illi copias adjungere . tile igitur exercitu instructus Tarento solvens, in Siciliam ad Tauromenium defertur. Hine Metto tu societatem Tyndarione, acceptis ab eo militibus , inquit Diodorus , Cata- ranam devehitur, atque ab incolis magnifice δε-
sceptus , aurei que coronis redimirus , copias terre-sres exponit, quibus Syracusis iter habentibaes, classis ad pKηam adornata oras. interim legit . SyracusaS tunc temporis Poeni terra , marique obsidione premebanr, atque insulam Thynio , reliquas urbis partes Sosistrates Thynioni infensus,tenebant. Ubi autem Pyrrhus citra discrimen ad fines appuriit, ambos ultro illi omnia cedentes, eum Syracusanis, atque inter sese conciliavit,:Pcenos inta fugam egit, Urbiumque totius pene i ta se lae Legatis undique confluentibus perhumaniter exceptis , Siciliae Rex, salutatur .i Aare X s. v III. Poenorum exinde audaciam compres 'Τ 'surus δε grigentum cum i copiis venit, Urbem,
Sosistratis opera, qui eam Phintia fugato tenebat , ac iuppetias accepit , ditionemque hostilem invadens, summa celeritate eamdem subegit ; Lilybaeum mox Poenorum in Sicilia arcem munitissimam aggressus , quum Urbis per Vim capiendae spe excideret, obsidionem solvit, a
que alio impetum suum convertit. Verum nondiu
post,quum superbo ac tyrannice,mutatis moribus, Siciliae imperio uteretur, ac Τhynione interfecto Sos stratem, ut sbi fuga consuleret coegisset, repente ab eo Siculorum animis abalienatis, odia exarserunt, pluresque urbes Carthaginiensibus,
Permultae Mamertinis adhaesere. Ipse seditionibus hisce pereulsus , . peropportune a. Taren-
257쪽
tinis Contra Romanos evocatus, provinciam potentioribus relinquens Insula excessit.
IX. Pyrrhi fugam Sie enim ejus e Sicilia discessum visum eme, scribit Trogus non
minoreS excepere tumultus, ac Civicae seditiones, quibus frequentiores Poenorum irruptiones, atque adversus Syracusas ob Insulae imperium expeditiones accesserunt. Hinc Hieron hujus nominis secundus Dux primum a suis, mox ab aliis civitatibus belli Praefectus, tandemque ab omnibus totius Siciliae Rex salutatur . Hic a pueritia admirabilis , in alloquio blandus , in con-1uetudine justus , tu militia strenuus , tantisque naturae dotibus ornatus, ut nihil regium in eo deemet praeter Regnum , vix regimine assiumpto, militiam reformare aggressius dedita opera, Callidoque consilio in Mamertinos, qui ultra Capanam excurrerant, eXercitum movet, ac locatis in fronte , quas delere, cogitaverat , C hortibus , illas primo hostium eonatui objicit, atque ad internicionem usque delendas relinquit. Mox novis copiis adversus . . illos victoria clatos serio insultu irruens, ingςnti strage eos affecit, atque ovans Syracusas regressius regia Corona
X. Observat hie opportune Fagellus, quod se si titulum haberet Regia diuitulis iv Sicilia. Hieron, ut , alii aute ipsum , Non omnes tamen Civitates δεο parentes imperis i hahebat Plurima quippe , cum esseret liberae suis vivebant Iegibus, ct
annuis constitutis inagistratibus a populo, . re gebantur . Plures quoque Carthaginiensium erout d riovis . Reliquae vero , quae Syracusanoram imperio
subibant, simul eum urbe Regis a Rege moderabantur . Haec ille a) Catanam.porro inter liberas
258쪽
iberas recenseri, ex eo cuidontissime constat, quod poenis nusquam subiecta , nec inter Urbus ditionis Syracusanae, Diodorol teste , habebatur. Inito quippe foedere cum Romanis, ut idem
scribit, ta) & inferius expendam , Hieron hisce conditionibus pacem sanxit: Ut Syracusanos sub dominio suo ret neret, ct urbes illis subjectas Aera , Leovtivos, Magarenses, flores, Matinos,
XI. Jam vero , adversus Mamertinos re bene gesta Hieron eorum Urbem aggressus, &ab Annibale Poenorum Duce circumventus primo obsidionem remist, mox solvit. Annibal subininde, & ipse Messiana exactus, cum Hierone Conveniens, conjunctis viribus in Mamertinos movit; qui bello contra Siculos, & Carthaginiensus impares, Romam legatos ad auxilia implorsnda destinant. Romani primum cunctare, quod Reipublicae dignitati incongruum ducerent, Mamertinis violati foederis authoribus opitulari,
quum de suis.ipsi militibus , pari eulpa in opido Rhegio laborantibus supplicium pauloante sum psissent; sed quum opulentissimam sibi praedam
Offerri conspicerent , Italiae limites egrediendi, Siciliae potiundet desiderio incensi , tum vero Camthaginiensum vicinitatem magnopere formidan-res , ad suppetias Mamertinis serendas. animos inclinare sunt vis . Quumque adhuc suspensa in Senatu sententia protraheretur , populi tan dem multitudo in Comitiis convocata utile honesto praeferens , auxilia decernit, atque ex Co
muni decreto Appio Claudio Consuli Provinciam
XII. Mamertini de Consulis adventu cer- tioreS facti, audacius nitiorum praesidium ex Urbe
259쪽
Urbe propellunt, atque ad arma sese Comparari Carthaginienses vero contractis copiis terrestri Circa Urbem , qua meridiem spe lat, exercitu disposito, ad Pelorum vero classe locata, Meia sanam obsident. Adfuit quam primum copiosa etiam Cum manu Hieron, qui ad aliam Urbis partem castrametatus Mamertinis egressum interdicit . Quod ubi Romanus Consul audivit, cum cohortibus Rhegium pervenit , fretoque trajecto , Messianam applicat, ac Icgatos ad Hieronem de solvenda obsidione transmittit, se illubello minime invasurum spondens . Ad quae Hieron Mamertinos, respondit, ob Camarinam , ct G
tam excisas , Messanaisque ne rip perustatam jure
oppuguari. Romanos vero tanto ere fidei nome=ta,
celebrantes, neutiquam sanguinarios defendere oportere . Puod si pro hominibus effictim impiis tamum fuscipiant bellum, cunctis manifestum fore mortalibus , quod misericordiais erga periclitantes , cu piditati suae praetextum adsciscant, ct revera Sicilium abfectent. XIlI. His acceptis Consul, periculum subi
Te decernit, ac cum Hierone primum acie dimicare , cui, quum Hieron obviam sese offerret, Commisso praelio diu ancipiti marte pugnatum est, tandem Romani undique victores Regem in fugam vertunt, & usque castra secuti, ma gnam Siculorum stragem edunt. Carthaginienses, ubi victoriam penes Romanos stetisse acceperui, metu perculsi, extemplo soluta obsidione in Siculas Urbes sibi subjectas sese recipiunt. Consul vero auctus animis persequi Syracusanorum eXercitum statuit, ac prostridie sub auroram illos assecutus, novo Cum eis praelio inito , plures fudit , reliquos in proxima fugat opida. Hinc per
260쪽
Syracusiorum , ae sociorum agros nemine impediente incursionibus factis, omnia populatur ; SPracusas delatus Urbem obsidet, partae victoriae nunciis Romam remissis. iXIV. Eo felici successu vulgato , majoribus incoepto bello incumbendum viribus S. P. Q. R. constituit. Igitur M. Valerium Messalam , & C. Otacilium duplici cum exercitu in Siciliam mittunt, quorum adventu plera que Civitates ad Romanos ultro transierunt. Eutropius sa) Cata-ιb . . , T uromenium, ac quinquaginta ferme alias Urbes sese Romanis tradidisse scribit M. V oris , O Otacilia Consulibus in Sicilia a Romanis res magua gesta sunt, Tauromenitani, Catmnenses se praeterea quinquaginta Civitates in fide accepta i Diodorus vero septem , & sexaginta enumerat, minora etiam, ut conjicio , o-
vi illain cepe tint, deinde eum Centuripiuem οππ-gvantes ad Is,neas aulas I edereut, legati primum a Lestinis veniesavit; postea cum aliis etiam Ciavitatibus timor incusui et, legatos etiam ipse mittebant de Pace ; oppidaque Romavis dedere paratae erant. Faerunt autem numero sexaginta septe, quarum copiis assuinptis , Syracusas petierunt Hiero vem oppugnaturi. Is cum graviter ferre Syracusios id videret, Legatos de bello derimendo ad
Consules misit. Pui cum folis Carthaginiensibus δε-
bellare properantes , conditionem non iuviti admittebant . Pacem itaque ad quatuordecim annos composuere , acceptis centum quinquaginta millibus drachmarvis. Et postquam captivos illi reddidissent, permiserunt ei, ut dr S=racusanos sub dominioremveret, O Urbes illis subjectas Aera, Leontinos,
