Catana illustrata, siue sacra, et ciuilis urbis Catanae historia a prima ejusdem origine in praesens usque deducta, ac per annales digesta. Pars prior .quarta. Opera, & studio ... Viti M. Amico .. 1

발행: 1740년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

261쪽

Magarenses , flores, Matinosi Tauromenios. Interea dum haec geruntur , Annibal cum navalibus copiis ad Xinphoniunt venerat, auxilium Regi allaturus, sed cognitis quae facta erant, re- Ante a Mi. trocessit. Acta sunt haec circa Olympiadem tri-δVR cesimam supra centesimam anno Urbis conditae quadringentesimo octogesimo nono, & nonagesimo . Quae primi Belli Punici veluti rudimenta fucre ; mox enim sub aliis Consulibus atrox hellum in Sicilia cum Carthaginiensibus exarsit, quo tota demum Insula excedero hi coacti magnis etiam cladibus in Africa sunt assecti, ut Polybius, ac Livius uberrime in suis libris Prosequuntur, cursimque inferius expendemus. vri Sub hoc serme tempus M. Valerius Messala Roma reversurus Catanam divertit, ibique Solaris Horologii artificium miratus, ejusdem complar secum in patriam retulit, velut

ex Urbe litteris ac scicntiis addicta spolium . Plinius : primum Horologia sa) exquirens : M. Varro, inquit, primum statutum in publico secundu Rostra in columna tradit, Bello Puvico Priwo a M. ψ Ii Valerio Messala Consule Catana capta in Sicilia

Quis porro primus illud C tanae adiuvenerit, ejusdemque Artifex fuerit, temporis injuria,

262쪽

P Ace cum Hierone Syracusagum

Rege firmata novi Consules Romae η'tς - crcantur L. Postumius , & .ssimilius, quibuSω lyci, Siciliae Provincia committitur. Hi ut primum 492.

Insulam tenuere, de Agrigento invadendo consilium injerunt, quod Poenorum dubioprocul,& caput in Sicilia habebatur . Quo circa

ingenti cum exercitu profecti, castra non longe ab ea urbe metantur, ac post longam septem mensium obsidionem illa tandem potiuntur. Subinde pleraque opida spontanea deditione receperunt ,' resque Poenorum adeo consternatas Succetaribus reliquerunt ut terrestri non amplius , sed navali bello rem gerere Carthaginienses decreverint. Romani parandam sibi etiam classem statuere , qua expedita, ligneisque quihusdam instrumentis ad hostium naves innectendas quae Corvos postea Nautae vocaverunt instrum , navale praelium ineunt, atque ingentem vi toriam de classe Poenorum reportant ;terrestri mox exercitu Urbes aliquot eorum ditionis expugnant. II. Insequentibus annis vario Marte terra marique pugnatum , ac quandoque Viisti, saepissime vi tores Romani evaserunt, quumque insignem navali praelio victoriam aliquando retulissent, classem in Libyam dirigunt, & ad Mercurii promontorium primo appulsi, Gypea in-

263쪽

CAT. SUB ROM. CONSUL. et as

signi tunc civitate expugnata , Carthaginem pro- Perant, agros depopulantur, suburbia incedunt, captivorum supra triginta millia ad naves CO-gunt ; conserto demum praelio magnam hostium stragem edunt, acceptisque in fidem septuagin- λ . nar Civitatibus, ad pacem exorandam Poenos cO,si. Pellunt . Ea non obtenta Poeni ad Lacedemo-' i 'η nes confugiunt, Xantippo Duce auxilia impe-7 trant, ejusque auspiciis collatis fgnis , Romanum exercitum Attilio Regulo Consule ultima pernicie fundunt, quum duo tantum evaserint, quincenti cum Regulo capti, triginta

millia caesa fuerint. s. Ante 'sti III. Proximo anno exercitu, & classe in- 'Fφ' staurata , Romani in Africam revehuntur , Carthaginiensium naves sbi obvias , commissa pugna , partim capiunt, quatuor supra . Contu demersas exturbant, mox tamen juxta Camerinam ad: meridionale Siciliae flatus magna exorta tempestatu classem pene universam ' amittunt . Resumptis nihilominus viribus, ,novisque COmparatis navibus, Eiculas Urbes adoriuntur Panormum ex deditione capiunt , prope quam Urbem' cum selectissimo Poenorum agmine manus conserunt, relataque Victoria Lilybaeum , Erycem , Drepanum, quae hostium imperium adhuc cognoscebant, obsidendas, belli hujus anno decimo quarto, suscipiunt. Diuturna , cruentaque Lilybaei oppugnatio, integris enim decem Ante Du. annis protracta ad quartum , & vicesimum belli RAT annum , quo inter utrumque populum pacς firmata, in Romanoru tandem ditionem iure foederum Urbs venit. Carthaginiensium Dux novissimus in Sicilia Amilcar cognomento Barca

Annibalis Pater fuit, qui circa belli finem per

264쪽

Catanensem oram enavigans, Castellum nomine

liuis in ejusdem Urbis regione situm exstensione facta oppugnavit. Verum an eo potitus , an inde repulsus, quidve deinceps actum fuerit, latet, liber enim vicesimus quartus Bibliothecet Historicae Diodori Siculi, ex cujus Excerptis ruhausimus, magna Historiae iactura periit.

IV. Pacis porro conditiones condictae fue---vi ror ut tota Sicilia Carthaginienses excederent; ne posthac Hieroni Syracusarum Regi, aut ejus sociis bellum inferrent; captivos omnes sine retio dimitterent; Transfugas redderent; ta-enta argenti Euboica duo millia ac ducent infra annos viginti Romanis penderent. Adjecit S. P. Q R. ut omnibus etiam Insulis , qua

inter Siciliam , & Italiam sitie , Poeni abstinerent; tempusq: pudendi pecunias coartavit ' Hisce acceptis legibus Amilcar ab Eryce copias eduxit, ac terrestri itinere Lilybaeum contendit; subinde etiam Lilybeto, totaque insula Romano Co-suli permissa cum omni exercitu in Africam trajecit. Cepit exinde, concludit Fagellus sa) SLcilia Romano parere iisperio, utpote Mesana , Tauromeniam . Cutana , virlevium , Lilybaeum, Drepavxm , se x , Segesta, Pavorinus , ac plura alia oppida praeter Syracusas Urbem, eiuἷdeaequ ditionis nonnullas civitates, quae Hieronem adhuc Regem agnoscebant. Facta igitur Stellia omniam prima Romanorum Proviucia , Senatus AEmilium, Praetorem in ea constituit, atque per Praetores de inde per inulta tempora gubernata est. Ηqc Siculus Historicus , cujus verba, ut alibi ex integro usurpavimus. Ubinam

Extremas hasce Paeis eonditiones, Morobeas a Siculis super

265쪽

V. Ubinam porro id temporis Romanus Praetor sedem fixerit , haud satis mihi liquer fateor. Catana huiusnodi sibi honoris tesseram Posset nec incongrue usurpare, quod Syracusis Proximior esset. Sed quum , & aliae nec minus Celebres idipsum ex aliis congruentiis sibi queant adscribere, nihil omnino statuendum u censeo. Bello Punico secundo conflagrante my '' milius Praetor cum Romanis legionibus Lilybeti degebat ; eo enim Carthaginiensibus cum aliquot navibus appulsis ipse occurrens, navale praeliucum illis iniit, insignemque victoriam reportavit. Mis GC VIM Hierone nonagesimum jam annum

a13. agente mortuo Urbis conditae qui centesimo tricesimo sexto olympiadis CXLv I. anno primo, Hieronymus ejusdcm ex filio Gelone nepos, atque in Regno successor, foedus cum Romano pOpulo annis serme quinquaginta religiosissime tervatum abrupit , atque inita cum Annibale recentibus in Italia victoriis elato societate , legatos ab Appio Claudio Siciliae Praetore de reis

paranda amicitia ad se missos cum ludibrio repulit. Mox ad tentandas Urbes, quae Romanorum praesdiis tenebantur , eductis copiis, in Leontinos profectus , ibi a conjuratis. multis Confossus vulneribus periit anno Urbis condi

Ante δρὶ VIL Audita Tyranni morte , Syracusis ad. '' arma pro libertate cives accurrunt, quumque aliquandiu quorumdam ambitione excitis turbis Respublica nutasset, rebus. tandem Compositis, legati ad Romanos pro renovando foedere diriguntur . Appius Praetor cum classe interim Murgantiam Venerat, quo tenderent Syracusani morus opperiens, qui legatos ad M. Marcellum .

266쪽

118 . : LIBER II. CAPUT IV.

brevi in Siciliam ex Italia trajecturum dimisi. Hie illos perhumaniter excepit, societatemque firmavit. Jam vero, qui ex Syracusanis Poen rum partibus studebant, Leontinos ablegati S ciorum Romani nominis agros populabantur ἔhinc contra eosdem ducens Marcellus Urbem, primo impetu capit, civibusque servatis, in transmffligas milites duriter animadvertit. Romanorum ero hostes, pervulgato , Mareellum nulli aetari Leontinis pepercisse, Syracusanos milites pri naum , qui suppetias Marcello afferebant , MOX Civium animos in Romanos accendunt Tu multuariis Hippocrates , & Epicides Syracusis, quidem oriundi, sod patria Carthaginienses, se se duces offerunt, qui Syracusas hostiliter in Vadentes, Praetoribus oecisis Urbis regimen a-

VIII. Haec, quum Marcello Leontinis agete nunCiarentur Continuo iSyracusas cum Eo

piis profectus peh legatos; civibus enunciat, sese Cum exercitu , Ut oppressae civitati auxilium ast rat, a desse e legaros Hippocrates, & Epicides ingressu Urbii prohibent atquc audacν. Cum re ponso ad Consulem remittunt. Quot hic accensus , terra marique Urbςm aggreditur , tautti virium , armorumque apparatu , ut primo impetu expugnasset, nisi unus Archimedes quidquid machinarum Romani parabant, confregisset, ac novis ipse quotidie excogitatis instruis mentis terrestres Romanorum copias, navesque

dissipasset: Habuisset , inquit Livius sa) tanto im

petu cuia res fortunam ,. nisi anus howo Syracu-

μ eo aetate Disset. Suppetias Romanis socias Urbos, atque in primis catanam misisse explo-

267쪽

rata res est, idque vel maxime ex propensis , studio , quo prae aliis Urbem nostram prosequebatur Marcellus, satis intelligi datur . Hinc Silius Italicus sa) populos cnumerans a Marcello excitos , ut socialia arma Romanis adjungerent, urbesque describens, quae milites in castra miserunt, ait.

Interea dum ivcerta labat sententia clausis, Exciti postasi , atque Urbes I rcia arma ferebat. Incumbeus Messana freto, iniuimumque revul

Discreta Italia , atque Osco memorabilis ortu . Tum Catine nimiam ardenti vicina Typhoeo , Et generasse pios quondam celeberrima fratres. Caeterum non nullas ad Carthaginienses , quorupartibus clam studebant, defecisse, Complures, praesidio etiam Romano , aut pulso, aut occisis, palam rebella me Polybius , ac Livius testantur . Catanam vero fidem , quam semel juraverat, religiose servasse , utque in officio sese aliae continerent effecisse , ex insigni , quo demum, sinito bello , affecta est beneficio, ut mox dicendum,

evincitur.

' i. lx Quum porro Archimedis vi, atque ingenio irritos fieri conatus suos Marcellus adverteret , non esse ulterius Cum Archimede pugnandum sipius in clamitans , Syracusarum oppugnatione intermissa , longa obsidione Urbem premere decrevit. Hinc tertia exercitus parte e castris educta, ad opida , quae desciverant, recipienda animum adjecit; atque Agrigentum usque progressus, ubi occupatam ab Himilcone Poenorum Duce Urbem advertit, dilata ultione, aliquot populos in ea regione denuo in fidem redire coegit, Siculisque, qui secum decertare

sunt au s , profligatis, & Hippocrate cum suis

268쪽

fuso, Syracusas redit. Festo Dianae adveniente apis. quod per triduu magna licentia Syracusis ecle δ')'brari consuevcrat, epulatiS, vinoque satiatis opidanis, primo noctis tempore Marcellus scalas admoveri jussit, ac mille ferme milites armatos in muros deduxit, qui custodibus multo vino sopitis interfectis , ad Hexapiton pervenerunt, ac dato signo, Marcollum cum reliquis legionibus ad praedam evocarunt. Inde portis vi effractis , non iam furtim Romani, sed aperte Urbem ingressi Epipolas tenuere . Illucescenre in Tycham & Neapolim quae Urbis tunc majoreSerant regiones) irruerunt, atque a Caede quidem abstinentes, ut praecone Marcellus ediXe-Tat , rapinis nihilominus omnia Complevere. Post menses aliquot Insulam ex proditione , Acradinavero deditione accepere, quas etiam Marcellus eadem lege militi diripiendas concessit, ac in eo tumultu Archimedem amisit. obsideri coepta

Syracusarum Urbs Romae Conditae anno DXXXVIII. in potestatem vero Romanorum anno DXL. venit.

XI. Subdit hic Livius sa) Captis Syracu

sis, Marcellas cum caetera tanta fide et integriatate composuisset, ut non modo Dam gloriam, sed etiam majestatem populi minavi augeret, orn menta Urbis , flua, tabularique , quibus abundabant Syracuse, Romam devexit. Hostillis quidem illa spolia parta jure belli. Caeterum inde primilivitiam mirandi Graecarum artiuis opera , licentiaeque huic facra, profanaque omnia vulgo spoliandi , factuin est, quae propremo in Romanos D Os templum idipsum primum , quod a Marcello eximie ornatum est, vertit. Visebantur etiam ab externis ad portam Capenam dedicata a Mar-

269쪽

eello Templa propter excellentia ejus generis ornamenta , quoruin perexigua pars comparet. L gationes omnium ferme civitatum Siciliae ad eum conveniebant ; dispar ut eausa earum, ita condiatio erat . Puae ante captas Syracusas, aut nos desciverant , aut redierant, in amicitiam , ut socii fidele ae accepti, caseique ; quos metus post raptas Syracusas dediderat, ut victi a Victor

leges acceperunt.

te 'ο-. XII. Culti, acceptique ut fideles socii '8 Catanenses cum primis , quorum urbem nondiu post Syracusarum excidium Marcellus sui prς-

sentia nobilitavit, auxitquc ; Aquaeductu enim refecto , quo magna aquarum Copia Catanam deducebatur ad civium commodum, ac Nauma

chiae ludos, Gymnasium in ea dedicavit, multaque alia bono publico molitus, adeo sibi incolas dein vinxit , ut Arcu magnificentissimo atque eleganti Signo illius memoriam honoraverint, quorum rudera nostris adhuc diebus perseverant; hinc ab eodem Marco Marcello , cum Aquaeductus , tum Arcus vestigia hodie etiamnum vulgariter appellantur ; smulacri vero caput patrum nostrorum aetate publico in loco situm perdurabat, ut suo loco dicendum .

XIII. De condito porro, seu dicato a Marcello Consule Catanae Gymnasio extat Plutarchi textus, qui in Marcelli vita prope finem : AMarcelis , ait, complura praeter ea , quae Roma ex iovi , Diis dedicata cernuntur ; Nam Catanae Srcilic oppidi eius extitit G3mnasium, statuae , et tu bulae ex iis, quas Syracusis detraxit, in Sa/othracio positae sunt ad Deos, quos Cabiros appellant . Vbi illud observat Eruditissimus Recentior a Plutarcho nempe recenseri inter opera Diis per

270쪽

Marcellum dicata Catanense Gymnasium , ut innuatur illud ab aliis conditum , exinde a Marincello instauratum , ac Numini cuipiam sacratum fuisse. Veteribus quippe mos fuit . publica opera , atque aedificia Diis tutelaribus dicare. Forte prie aemula Syracusanorum urbe, quae Celebri gloriabatur Gymnasio a Timoleonte Corinothio Tyrannidis Extinctore appellato , Catanam efferre cupiens Marcellus , Gymnasium , quod bello debaccante dudum defecerat, in ea restitutum postliminio voluit .Xι V. Armorum porro, Corporisque e Xer citationibus illud addictum a Romano Consule . Pro temporum conditione , aeque ac literariis, atque ingenii artibus , ut Graec et urbi , scientiisque deditae morem gereret, suo loco satis dei no strabimus. Quamvis enim penes Romanos Mareelli aevum literarum infantiae deputetur , jam apud Graecos nedum illae adoleverant, sed ma-x mis etiam incrementis radices egerant, ac pasi

sim undique Philosophorum sectae efflorebant. Sed jam Fagelli verba hic praeterire piaculum duxerim ; descripta enim ultima Marcelli expeditione contra Poenos in Sicilia subdit sa) Mar- , i. ι ,. cemi t vis victoris felix, civitates pene omnes

maximis bene Diis extulit, illis ae leges dedit, ct

Catavae G innasium artium liberalium condidit. Siciliae Provinciam in Marcellorum deinde clientelam transiisse , ac Siculos Marcelli successoribus addictos Historici produnt. XV. Anno Urbis conditae tertio, Sc qua-AER dragesimo supra quincentesimum Levino ConsuIi φ' 'Sicilia est demandata, ut in ea belli reliquias conficeret. Post discessum enim Marcelli Puni

SEARCH

MENU NAVIGATION