Historia principum Langobardorum quae continet antiqua aliquot opuscula de rebus Langobardorum Beneventanae olim provinciae quae modo regnum fere est Neapolitanum. Camillus Peregrinius ... recensuit atque carptim illustravit

발행: 1751년

분량: 357페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

ram illam praedictum quondam Landonem Avum suum,& patrem Lum , ct se per XL. annos , & eis amplius rosicilisse asserens; quatuor viros ibi praesentes , qui illud Liverant , testes exhibuit an Curia; perhibens quinque quxmdam Riccardum Principem illam iam dicto Lan- doni Girardi avo suo concessisse, qui ob hoc de servitio unius Servientis Curiae deservierat. Qui in Curia, sicut moris est , diligenter interrogati sunt, unusquisque eorum singillatim testificatus est , praedictum quondam Land ncm ; & ejus heredes terram possedisse illam per XL.

annos, & eis amplius, a de hac , 8t de aliis terris eois rum de servitio unius Servientis Curiae deservisse ; &quod reddebant singulis annis de eadem terra praedicto Monasterio quartam partem omnium frugum, & de uvis se a , di duo pq ria pullorum. Caeterum pars saepe dicti Nonasterii haec, quae dicta erant, sibi nihil obessis asse-

Verans, argumentabatur , .conditionem Monasterii eorum

facto non deterior ri , cum jam apertissime , & manifeste constaret terram Nonasterii fuisse, & praenominatum Petrum , di patrem , ct avum ejus eam a parte Mona Berii tenuisse, liquidius pateret, Interro a tus autem praedictus Petrus iterum , atque j iterum ., aliis rationibus penitus carere consessus est . Cumque super praedictis hinc , ct inde diu diste piaretur, praeceptum est Capua nis Iudicibus, & nobis, ut super his sententia diceretur. Nos ergo praenominati Iudices cum praememoratis Cainpuanis Iudicibus, H Baronibus Huribus , & Militibus

aliis quoque viris idoneis in partem euntes, di praedictam petiam terrae saepe dicto Monasterio plena ratione

pertinere cognostentes , communicato consilio , praefato

Petro Capuano Judice proloquente . iudicavimus: nul a modo, s semper praedictam Mona serium S. Angerifrmiter hiabeat, possideat praenominatam petiam terrae absque omni contrarietate, 6 mohsatione praedicti Petri,

282쪽

de competit, non diminuto. Ad hutns itaque causae teris minationem , hujusque controversiae Iudicii memoriam in posterum faciendam, ne, quae sui ei ius gesta sunt, oblivioni tradantur , praesens nostrum ei exinde iudicatum emittere curavimus . Quod tibi praememorato Philippo Notario praesenti in Aetis dedu fiam commisimus.

Ego qui sup. Tolomeus Iudex. Ego qui mp. Petrus Iudex. Ego qui stip. Ioannes Iudex. Ego qui sup. Leo Iudex .

Ego Rogerius Not. & Curiae Ad catus. Ego Guillelmus Not. di Advocatus intersui. Ego Ioannes Not. intersui .. Ego Gemasius Noe. interfiat. Ego Petrus Not. interfui. Ego Guillelmus NM. intersui. Ego Pandulfus Not. intersui. Ego Landulfus interfui. Ego Ioannes de Burgenti intersui. Ego Iemlinus de Rocca interfui.

283쪽

LIBELLUS IUDICII

NOTITIA IUDICATI

De cHosam aquae dicursu, pro acte, es rivim . Lesbii. IN nomine Domini nostri Iesia Christi. Anno ab Incarcnatione eius MCLXXI. Regni Domini nostri Secundi Guelielmi Dei gratia Magnifici Regis Siciliae , Ducatus Apuliae , & Principatus Camae anno VI. mense Junii Indidi. IV. In praesentia Domini Comitis Roberti Case tae . Apuliae , α Terrae laboris Magni Comestabili , di Magni justitiarii , qui apud Magdalonum Curiam tenebat . Nobis Alexandro, Ioanne, ct Bartholomeo civitatis Capuae judicibus, S Valeriano Aversanae civitatis ludidice, ct Ioanne, ct Donato Iadicibus Magdaloni in judicio residentibus: praesentibus Ioanne Caccavicario , qui ex mandato Domini Comitis, ut judex , in Curia sed bat , Atenolfi, de Patricio , Petro Fratre , Pandulfb cle Marcetano . Disolso stio ejus , Riccardo de Citro Regio Comestabile , Ascitino, Riccardo Notario, di aliis quam. pluribus e Petrus venerabilis Teanensis Episcopus cum Iudicibus, ca) Militibus , di civibus Teani proclamaverunt adversus cives finessae, qui in Curia aderant, quod ipsi

furtive quandam aquam invaserant, ct eam ad civitatem suessae derivabant f quam aquam tam longo tempore ponsederant , quod hominum memoriam eκcedebat. Hero

vero venerabilis Suessae Episcopus, Iudices , Milites, Ralii quam plures cives Suessae , qui pro parte civium Suen Tom. III. M m ste

in Legibus Langob. saneitum est, An inibus μι -mitiis eri. Iab. IL

284쪽

sae ad respondendum venerant, inuam illorum se furtu ve non invasista; se aquam, quam se qua si posside re dicebant , ex dono , ct concessione, & ordinatione Domini Regis Rogerii beatae memoriae se possedisse dixerunt . Super qua produxerunt testes Anneum de Rivomatricio, di Landonem Burrellum i qitos donationi, concessioni, &ordinationi Domini Regis Rogerii interfuisse dicebant . Item istud aliud allegabant : tempore Simionis Senescalchi de hoc suisse ortam controversiam inter cives Teani, S. cives Siressae, & testificatum fuit in praesentia Simionis Senescalchi per Evulum de Mallano, Anneum de Ria vomatricio , di per eundem Simionem Senescalchum , quod praedictus Dominus Rex hujusmodi aquam civitati Sue Liae concessit. Item dicebant ; quod ex praecepto ipsius Comitis Roberti, quidam ex civibus Suessae , di quidam ex civibus Teani cum ipso Petro Teani Episcopo mper

ipsa aqua convenerant, & ex utriusque partis conventi

ne sic statutum est: in ex materie supra liceret Messanis aquam habere , et a macerie infra Teanenses aquam haberent . Et de his omnibus Suessani se testes habere

dicebant . Pars vero Teanensium ordinationem , ct concessionem Domini Regis in dubium revocabat. Item nec mandato Teanensium, nec pro aqua eontroversia finie da , ante praedictum Senescalchum venerant , ct ipsam conventionem, etsi fuit, ut asserebatur , mandato , vel voluntate Teanensium factam fuisse, negabat . Pars itaque Suessanorum ad probandum, quod dixerat , in primis produxit coram nobis Anneum de Rivomatritio , α Iiandonem Burretium , qui unus post alium sunt nobis te- sificati, dicentes, se intersuille , vidisse , & audisse, qua do praedietias Dominus noster Rex Rogerius, praesente Evulo de Mallano, in Palatio Castri Suessae stans ad se. Mestram ordinavit, concesiit, & donavit Suessanis, ut a partibus Roccae Monfini, &ab eis pertinentiis aquae caperent Suessant, & ad civitatem suam aquam ducerent ;& praecepit Εvulo de Mallano , ut illud eis assignaret ;& dixerunt , quod ex tempore praedictae concestiaonis ipsam Didiligoo by Corale

285쪽

ipsam aquam Suessani usique nunc ad civitatem suam duxe lut. . Item produxit Suessanorum pars Risbnem Judicem Suessae , & Philippum Notarium Graecum , qui unus post alium . nubis testificati sunt, dicentes, se vidisse, &audivisse praedictum Evulum de Mallano, & Anneum de Rivoma tritio in praesentia praedicti Senest alchi , praesentibus Teanensibus,& praedicto Teanense Episcopo, te. stificatos fuisse concessionem ipsius aquae a memGraica Domino nostro Rege Rogerio factam , & ipsum Senescalchum id ipsum suo testimonio confirmasse, & Petro de Ravello iniunxisse, ut concessionem Domini Regis Rogerit Sue L sanis adimplere faceret . Demum pars Suessanorum produxit coram nobis praefatum Suessanum Epistopum , &iam dictum Anneum, & Boemundum Suessae, qui unus post alium nobis testificati sunt, se vidisse , & audivisse eo tempore, quando Episcopus non Epistopatus honorem fuerat adeptus , ex mandato praedicti Comitis Roberti

Suessanos cum Τeanensibus de aqua ad praedictam conis Ventionem venisse , ut a macerie supra aqua esset Suecsanorum : a macerie infra Teanensium . A nobis autem

piaefatis Iudicibus iam dictorum testium verbis propalatis , pars Teanensium praefatum Anneum de Rivom atriistio , & Landonem Burrellum falsum testificatos su sie per pugnam se probare velle dicebant. Nos vero praefati Iudices ex praecepto Domini Comitis cum Ioanne Cacca- vicario , & . . Ioanne Bello, Riccardo Citri Regio Ca- messabulo, . Atenolfi, de Patricio, Petro Fratre , Pandul-m de MarcZano, Ascitino, Riccardo Notario , in partem ivimus; & habito consilio, reversi iudicavimus , pugnam in hoc casu locum non habere ; tum quia inter Langobardos erat quaestio, b tum quia de his, quae non, M a vid

Q Suspectus mihi locus e certe obscurus. An antiquata lex suerat μax. tit. ς . Ub II. Leg. Lang. Quam

bὶ Li quidem ex iure Langob.

qui discrepantes testes Mqnomachia.

decertare constituerunt Lib. II. litast. lege I . Admiserunt tamen. poste imbecilles, vel aetate , vel moris

bo , vel sexu , Campionem pro se subrogare Lib. II. ut 3 s. i. 43. &seq.

286쪽

DE CHRONICOS AR A CANIC C ALABRO

FRANCISCI MARIAE PRAΤILLI AD LECTOREM

Admonitio. Aracenos pluries Provincias hasce noάstras Regni Neap. incursionibus, populationibusque replevisse, & penitus infestasse apud omnes exploratissimum . Africa enim ab iis, perinde atque Hispania , Sardinia , Creta , aliisque ad

maritimam oram occupatis locis , Inm-lisque praeterea Tyrrheno mari finitiis mis, tum demum Sicilia ineunte seculo IX. potiti, non Graecatum modo, sed a Langobardicarum classium auxilio invadendarum nostrarum regionum rationem rati , cuncta suo imperio subjuganda animum induxerant . Ac profecto inter aemularum Gentium contentiones, quod ipsi machinabantur , confecissent , nisi Ludovici Pii Au-νusti primum , di eorum deinceps , qui ipsiK in imperio

successerunt, ad Othones usique Impp. studium , ac sollicitudo ad cessisset ς qui, Deo Opt. Max. annuente , ne dum illorum audaciam fregerunt, sed omnino debellatos profligarunt. At sicuti barbaros hoste Christiani nominis hi stes sub Principatuum Beneventi, ac Salerni divisione huc evocat l esse certo scimus. nempe a Radelchi Benev. Principe primum A. circ. CMXL. transmarinos ut eos adpellat Ignot. Cass. scit. Sicilia. Creta, aut aliunde invitatos; a Sicon uiso mi inde Salerni tam ex alios,

287쪽

a 3 FRANCISCI M. PRAΤILLI

ii Saracenis obiicerent , quod ostienc Erchem p. aliique

testati sunt: ita omnino incertum, an ante hanc temporis epochem huc aliquando Saraceni adventarint . Equidem A. circ. DCLXVI. aut DCLXVIII. ut alii putant

Saraceni primum in Siciliam irruperuntipost mortem Consantis Imp. ac Syracusas subegere , qua in urbe Aut sus idem occisus fuerat, ibi praedam maximam , S omne

id quod Imperator Roma ab alerat , in Alexandriam adin'rtarunt. Neque usque ad A. DCCCXX. pqsteriorem

Siciliae invasionem legimus, qu1 Panormum, Syracusas. aliasque a Graeco Imperio ereptas urbes recepere e ac proinde multo post subiugandam Calabriam eos excogitasse fatendum est. Scriptores omnes synchroni, quos habemus, cum de Saracenorum in nostrum Regnum irruptione loquuntur, anno circiter DCCCXL. eam accidis. se adserunt; & cum Calabriam ab iis captam memorant, confusim narrant, cumque aIlis Provinciarum nostrarum, Brutiorum nempe, & Apuliae irruptionibus confundunt. Apud Ostiens Ignotum, & Anon. Casis. Chronographos, Erchem p. aliosque , pasIim Saracenorum excursiones naris

rantur ; paucaque de Calabriae damnis ab isdem inlatis verba fecit Lupus Protospata, ct Barens. Anon. Chroni- con desiderabatur, quo hujus Regionis monumentum aliis quod peculiare innotesceret, loca nempe quae Saracenis subiecta aliquando fuerint , quaeve ab eorum iugo ere pia , aut, restituta ; quaenam Calabrorum virtus, cum iis pugnando, merit, ut quae ad hanc Historiam pertinent,

omnino cognosceremus. ' fQuod vero in votis omnino erat, assecuti sumus ex cBro. nico Saracenico Calabro in calce operis sui de Scripto libus Regni Neap. Tom. II. duobus abhinc annis prelo subdiderat V. Cl. Iohannes Bernardinus Tasurius Patric. Neritonensis , pluries hocce in opere laudatus ; sed mendis aliquot, ac mutilationibus scatens ex Typographi incuria , qu d non ab suo tantummodo autographo, sed ab alio a P. Carolo Borrellio Cler. Reg. Min. viro olim exincultissimo exsci iptum multis in locis vel auctum , vel e

288쪽

: ADMONITIO.

mendatum recudere curavi, adnotationibus quibusdam iuli adjunctis. Eius Auctor Arnu hus censetur , monachus quidem aut Casinensis, aut Bassilianus, quorum permul ta in Calabria, & Brutiis Coenobia suere, ac in illorum secutolum barbarie ab iis tum literaria aliqua ex parte colebantur studia . De ipsus patria nec etiam dubitam dum . quin Calabria suerit. Hoc ipse Chronologus testatur

A. - . quo ait: noini Caudirienses z A. CMXLVIII. Vtrai Iubstantias die. in urbe , vel oppido natus

fuerit, penitus ignoratur. Res, quas ipse stilo pro seculi barbarie rudi, inculto, nimisque contracto desci ibit, praeoculis prosecto habere debuit , qui Chronicon suum fore. ab ejus aetatis exordio usque ad obitum suum est perst-cutum. Nam nec quae Ortum suum Saracenorum praecesserant in Calabriam irruptiones , nec quae illorum postmodum sequutae ruinae , ac damna a Langobardorum , & Graecorum exercitibus illata , ipse descri-hit. Nec illorum expulsionem meminit , ut qui in Sici iam Insulam se recipere tandem coacti , ut sociis irent Iuppetias,quod ab Graecis ipsis oppugnari Provinciam illam sentiebant Quae omnia distinctim habentur in Cl.VJo:Bapt. Carulii Bibl. Sicul. Tom. I. in Rer. Sarac. Εpit. Aetas itaque , qua vixit Arnulphus , ex sop. dictis colligitur, seculo nempe Chr. X. eumque obiisse vel eodem anno

C MLXV. ad quem Chronicon suum produxit, vel paulo post; ac ulterius quidem illud fuisset persecutus, si longius

vixisset. Neqne mutilum prosccto Chronicon hoe ad paret, aut interruptum , quum is ea duntaxat omnia , qliae vivens viderat, vel noverat, plane breviterque describat. Is enim si ea aetate e vivis non excessisset, sub Othone Maino quidem Gi aecorum cum Saracenis acerrimos conflictus ab Ann. circiter C MLXVIII. coeptos minime praeteriisset ς qus 1 vero tradunt Lup. Prol. e nostratibus Scriptoribus, Chro nographus Saxo , & Albericus monachus ap. Leibuit.

. hus Q Otho I. Augustus, quum se ditumque sensisset , quod adfinem lusum a Nicephoro Phoca , pro- suam Theophaniam coniugem ni

289쪽

hus Saraceni e Calabria eliminati penitus adfirmantur: Neque ibi quidem sedem fixissent suam iterum Barba.ri , nisi impio quidem foedere a Graecis evocati,

que adiungi Ann. CM LXXXII. quo Othonis Iunioris,

ct Langobardorum Principum in Calabria copiae protri tae . Cur ergo haee tam praeclara historiae suae , me. morandaque gesta silentio praetereunda Arnulphus putasset, cum ad suam Provinciam illustrandam quam maxime contulissent, di posterorum memoriae necestario tra denda 8 utinam vixisseti Ex ipsius enim narratione , cer tum locum, in quo pugna illa accidit. , plane sciremus ἰex quo vel militarem pugnantium virtutem . Vel industriam artis snstularem profecto admiraremur. Ut facem tamen huic Chronico praeseram , brevisisime de aliis Saracenorum incursionibus , quae Arnulphiaetatem praecessere, aliqua degustemus , quas ex Script ribus aliis tam Latinis, quam Graecis collegimus. Ill rum quidem primas adgressiones, maritimosque insultus

in Calabrorum litora continisse DCCAIV Hegirae

XCIII. adierit Chronol. Arab. ap. Carusium Tom. I. Pag. y3. cui tamen chromtaxi neque Carusius ipse adissentitur, nec ego libenter adstipulor ; ex ejus enim ver

bis multa stquuntur incommoda . Pθrrichius A Sadipe

ni Caesari filio suo sponte obtulerat , moxve Patriciis suis , e piisque in Calabria ad illam excio Piendam obviam progressis dire tri cidatis , indignatiis , novis copli statim collectis, in Calabriam vεnit,

Graecosque . ac Saracenos ex illa

penitus expulit , suoque subdidit imperio Vitichind. Lib. III. Sigon. Lib. VII. aliique passim . sed ab Imperii suceesIore Iohanne ramiscio

Theophania inhoni II. in matrimonium dat , paxfirmata stit; quae tamen vix biennium perdurauit. Graeci enim Saracenis laederati Cal briam denuo vindicare tentantes . Othonem illuc. ad iuarum urbium defensionem revorarunt, ubi horribili eonflictu A. CM LXXX ll. sive

CMLXXXIII. Theutonicorum, atque Langobardorum copiae excisae, ac prouisatae lant, Othone Augusto vix incolumi M. suos, vari post casus , rellituto . Quo factum est, ut Saraceni in Langobardos primum , in Graecos polimodum strinma verterent; nee nisi cisrte iis aliquando arridente, quandoque Graeocis, aut Langobarda propitia sub Northmannorum Apuliae Comitum Dymiliae exordio ex ea Provincia , proximaque postea Sicilia

prorsus pulsi filere see. XI. ait aliis

aptius. M

290쪽

ADMONITIO. 28 Iper fretum Messanense in Calabriam appulit , ubi pos s..

ctiones plurimas, s eruentor confictus fortiter tande m U. Iam Provinciam subegit. Sed haec ad Ann. DCCCXXXI.

vel insequentem reponenda potius videntur et quippe eo anno Messanensi urbe potiti Saraceni , atque Liparensi Insula , ab iisdem locis in Rhegium classem expedire comomode poterant, Calabriamque invadere, ut autumo . Neque tunc primum ea regio armis impetita ab Saracenis fuerat, si Cedreno ad Ann. DCCCXVII. in Basil. credamus: ipse enim hoc anno non Siciliam tantum, sed &Calabriam , ct plerasque Italiae regiones excursionibus infestasse testatur . Quae nisi eo anno revera contigerint, certe Ann. DCCCAL. circ. quo ab Benev. Principe . ut dixi in eius auxilium evocati contingere debuere inferventibus illis aemulorum Benev. & Salerni Principum contentionibus, de quibus pluries sup. meminimus. Hinc permultis in Apulia , Calabriaque Iocis potiti , universas nasce regiones Lucaniae , Campaniae , Apuliae , Cala-hriae, Brutiorumque Vexare perpetuo coeperunt usque ad CMI. quo adfirmat Prot p. in Chron. Desemdit Abra Bain scii. 'Εbraimus ex Chron. Sarac. Rex Saracenor

in Calabriam, et ivit in Cosatiam, o percussus es inus uris. In Cod. Ducis Andriae additur: eum pervenisset ad Ecclesum S. Paneratii. Scriptor Abul seda ap. carusium loc. citi adserit Graimum menteria mortuum, quod etiam credidit Pagius in Ann.CMII. n. II. Verum Isthaec non Anno C MI. eontigisse , ut ait Lupus; sed A. CMIX. testatur Arnulphus, cui revera magis adstipulandum esse arbitror, quippe qui rerum Provinciae. siuae magis expertus . ct mrt. etiam vidit . Lupus quidem hallucinatus est Ebraimi expeditionem in Constntiam cum illa A, saetis A. CMIII. confundens contra Scillatium , scutidistinetim habet Arnulphus; qui utique ah hac in Calais briam exl editione Chronicon suum inccepit, quae prima fuerat ad Provinciam illam debellandam , quum praecein denti seculo eamdem , proximasque Apuliam , ac Lucaniam Provincias excursionibus , praedationibusque invasissent,

SEARCH

MENU NAVIGATION