De vita Antonii Musæ Brasavoli commentarius historicomedicocriticus ex ipsius operibus erutus ab Aloysio Francisco Castellani philosopho, ac medico colleg. Ferrar

발행: 1767년

분량: 256페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

quam plurimis in scriptis editis usque adhuc nobiscum vivunt, colloquuntur nostrisque institutionibus iam uolantur, noster sane bis centum sexa- .ginta supra septem, ultra abhinc

annos errariae ortus eminet Antonius Musa Bracivolus. Nonne ergo huic, tamquam communi omnium Parenti debitum amoris ac ossicii munus ne execrando ingrati animi crimine teneamur, persolvendum Nonne benefacta beneficiis rependenda st Si in eos, ut idem pronuntiavit Cicero I , quos speramus nobis profuturos , non bitamus incia conferre , quales in

eos esse debemus, qui jam profuerunt λ

Quoties, ut verum fatear, hujus praestantissimi Viri nomen a laudatis Viris celebrari audiebam, aut ejus ingentem scriptorum copiam mente intuebar, toties eum in primis suspiciebam s

22쪽

bam, nostraeque Ferrariens Academiae, quae inter caeteros de eo gloriatur, gratulabar, uoties ipse mectran corde volvebam, quemadmodum tanti Praeceptoris, qui meae scriptis suis al- laboravit instructioni , bene meritis gratiam publicam referrem. Ut autem a natura ita comparati sumus, ut dum alicujus doctrinam , nominisque admiramur celebritatem , ejusdem etiamin studia, & mores,in varios animi habitus investigandi nos cupido subrepat, ita & a quadam interiori via ejus cognoscendam vitam moveri intelligebam. Quo fiebat, ut Majoribus nostris, qui praeclarissimi Praeceptoris, beneficiique quas dicam immemores nihil monumentis de eo mandarint, subirascere , eorum saltem negligentiam aequo animo ferre non possem. Hinc meus ad ejus vitam literis consignandam excitabatur animus, ut, dum eum quodammodo ab

23쪽

lxvii

interitu ita revocarem, aliquod mei erga illum grati animi specimen darem post mortem enim magnis hoc pacto Vita redditur Viris, ut cecinit Horatius incisa notis marmora publicis

Pe*quae spiritus , 9 vita redit bonis

PQ mortem Ducibus Quisnam enim tam ingrato esset animo, seu iterum in Vitam , eastique longe diuturniorem illos, quibus propriam debet, sponte, .libenter, si posset, non restitueret Non tamen me fugiebat salebrosum maxime esse,

mores, naturam, studia, ac uno verbo vitam illius, quem non noverimuS, investigare. Quum tamen rata voliopera a me saepe pervoluta satis materiae ad vitam concinnandam suppeditare cognoverim, sum inopere,, ex

animo sum laetatus atque hinc illinc multa excerpsi, in ordinem digessi, . mihi,

24쪽

mihique ejus vita nata est. Hanc cum tibi mittere, Vir clarissime, decrevisi sem, meas sorte pervenit ad manus

Commentarium, quod autea non O-

veram, clarissim Hieronymi Barust al-di errariensis in inscriptionem anno MDCCIII Antonio Musae in nostro Ferrariensi Archilyceo positam. Commentarium, inquam , in quo aliqua ipse congesserat, quae' ego ex diligenti operum rasavoli, ac assidua aliorum Auctorum lectione collegeram. Quid essem inde facturus haesitabam quam maxime, ne Lector aliquis nasutior furti me insimularet, quasi alienis vigiliis, tamquam propriis, uti viderer alluissemque mea supprimi, quam maledicis, ac conspurcatis linguis calumniandi ansam suppeditare. At diutius rem pacatiusque perpendens novi, Barii fialdum non sua inventa , sed ab Auctoribus hinc illinc excerpta attulisse quae' ego

unde,

25쪽

unde haustam . adnotassem neque

Antonii, usae vitam condidisse, etsi eo in Commentari sparsim de ejus praesertim virtutibus non pauca habeat. Immo cum in nonnullis ab ip so Baructido dissentiam, variis rem aliter se habere aro umentis demonstrabo, multa ab eos lentio praetermissa aperiam, absolutam, quod neque ab eo , neque ab alio hactenustentatum est, Antonii vitam dabo Quae a Baruffaldiano opere elegero,

adnotare non praeteribo, ne me putet

Lector, nihil ab ipsius scripto profe

cisse , inconsulto velle jactare. Tali conscriptam methodo juris publici

facere decrevi, ut debitum erga summum Praeceptorem amoris ossicium exsolvam, gratique animi sicuti virum bonum decet fiorentissimae Ferrariensi cademiae argumentum prae-heam, cui omnes illius nunquam paenitendae culturae, quam ex ea retuli licet

26쪽

licet exiguos, ructus reddere omni ope atque opere mihi semper haereditari debito enitendum est Hyacinthus enim Anselmus amantissimus Parens meus, Philosophus , ac Medico. Chirurgus litetari te Reipublicae non ignotus fuit sicuti &ipse, primis ab eo haustis rudimentiso in ea Academia educatus, jamque Anno MDCCXXXIV VII Cal. Decembris diebus Etraordinariis Lector in ipsa licentiatus, in qua Ars nostia omnium praeclarissima ita emicuit semper, ut ex ea celeberrimi omni aevo statuerint Medicinae Professores sunt enim Ferrarienses, Amato Lusitano a

teste caelesti quodam influxu favente , diei doctis i , ac rerum niaturalium cognostendarum illentissimi. Immo quot in omni Scientiarum genere e X ea non eruperunt praestantissimi Viri Ex bae Uniυersitate errariens nostris

Hipp. De lege in princIp. Comment in Dioscor. lib. I v. Enarr. 3 p. 37

27쪽

nostris temporibus multi Philosopbi, ae Legum peritia erussit Viri prodierunt

excellentes , qui Patriae suae , ac fami-Bae ornamenta fuere, jam prodidit in suo Belgico Athenae Franciscus Suvercius , omnibusque in aliis sa-

cultatibus plurimos enumerat secus

Adriensis a P loylius Grotus , ac

pene innumeros recenset errantes

Borsetti Iuris utriusque Doctor, Illustrissimae Civitatis Ferrariae a Secretis Poeta lepidissimus, atque Historiae al-na Ferrariae Gymnasii Scriptor elegantissimus , qui atriae Sc Literator uin maerore anno MDCCLXIV XIV Cal. Augusti, hora undecima cum dimidio , die Iovis e vivis sublatus est Verum quid auctoritatibus opus est RHoc satis superque testatur maxima virtus tua, Vir doctissime , ac ruditio illa per totum literarium orbem jam pervagata, qua ita omnes in tui

28쪽

admirationem rapuisti , ut singuli fateantur comparandum tecum vi esse aliquem . Haec maXime me commovit, excitavit , incendit, ut ad e quem unum maximi facio, hunc de Vita Antonii Musae Commentarium meum darem , ut tuum de eo judicium, an in publicum prodire, an latere potius debeat, intelligerem Narrantur primo in libro Antonii Musae in literaria palaestra praeclare acta. Αlter ipsus vitae cursum, ac mores exhibet. Ad extremum contra vulgatam de eo in aliquibus sententiam Commentarii apologiam remittimus . Eis in eo aliqua sertasse jejuna,in levia alicui videri possint, si tamen clarissimos Viros spectent,in pnaesertim antiquiores,

praeclara habenda sunt,' merito recolenda Narrantur autem omnia, non

eo styli nitore, atque elegantia, quλTu, Vir praestantissime, non dicam, in tuis concinnandis operibus uti assoles.

29쪽

. . a

sed neque ea, quae Te quicquam posis legentem allicere, aut a nimia animi satietate recreare. Prae oculis tantum in scribendo mihi fuit veritas indictis, quam ut sartam tectamque servem ipsius Brasavoli testimoniis polliceor institurum. Non eroo fucato elegantis sermonis cultu sed solido veritatis ornati, qua nihil in terris, vel pretio suis , vel optabilius est, ad e, Vir

eruditissime, Commentarius accedit Quae enim, notante Seneca writati operam dat orati , incomposita debet esse s smplex. Interea graviOra doctrinae studia , quibus maxima

tui, Patriae cum gloria totus continenter distineris, nonnihil intermittere, haud renuas, velim , ut lucubrationi huic meae, si per tempus licet, tantisper vaces Spero Te sin minus operis venustatem , aut ordinem, animi tamen propositum probaturum,

30쪽

quo aliorum saltem utilitati consuleo re studui Nos teste Senecati J, vivi mru, exempla, cita , ut etiam vi tia clarissimis viris insita , tamquam virtutum species non raro imitemur Contractos Platonis humeros Familiares expressisse Plutarcus refert, quena admodumis Aristotelis balbutientem linguam amici imitati sunt U. At si vis exemplorum est tanta, tam praeclarum ad imitandum magnarum virtutum exemplar exhibiturus sum ut eo facile proficiant plurimi. Namque ut ait Terentius Inspicere , tamquam in speculum, vitas omnium Jubeo , atqu ex aliis sumere exem

plum sibi

Atque utinam ex hoc virtutem snguli, verumque laborem discerent , vitae studiorumque rationem ad ejus imi

SEARCH

MENU NAVIGATION