장음표시 사용
21쪽
ΝΕGARI non potest quin plerique defectus atque errores, qui Artem Medicinalem, ab antiquissimis temporibus ad nostra usque tempora, obscurarunt et obscurant, e duabus causis praecipue profecti sint; qud alii homines parum ratiocinantur, alii perperam. Ex his pri0res, qui longe plures sunt,)contenti ea solum agitare, quae a praeceptoribus suis in arte acceperunt, nihil omnino ex suis propriis investigationibus adjiciundi posteriore autem, qui pauciores sunt, singulari aliqua disciplina,
22쪽
2 DE HOM EOPATHIA. Physica, Anatomica Physiologica, Chemica, praecipue capti, non dubitant omnia, quae ad Medicinam pertinent, ad praecepta ejus disciplinae, quam in deliciis maxillae habent, quodammodo referre. Abunde autem constat Artem Medicinalem, ut perpetuam contemplationem a cultoribus suis desiderat, ita a caeteris omnibus disciplinis tam esse discretam, ut per conspicilla quasi alius alicujus artis commode aspici nullo modo possit, sed ubique postulet ut nudis oculis, et in sua propria imagine consideretur. Quod si vero novunt aliquid in Medicina, utcunque ab aliis artibus diversa unquam profertur, quoniam, prima facie, a rebus quotidianis quodammodo alienum esSe videtur, NaSO ad-Uneo, ut inquit poeta, protinus Suspendi solet; neque raro tantopere irridetur, ut longe antequam
bene intelligitur quale sit, ineptulorum cachinnis quanto enim plures caeli innare aliquid, quam intelligere possunt i omnino exploditur. Hoc autem propemodum contigit novae illi parti Medicinae, quam pro argumento Dissertationis meae nauguralis sumpsi atque adeo infelici H AHNEMANN, clariSSim ejus inventori quamvis, ut mihi quidem videtur, nemo unquam hujusmodi
23쪽
disquisitionibus melius adaptatus St, nemo unquam materiam Suam subtilius exploravit, qu0dque inde collegit, nemo unquam firmioribus argumentis stabilivit. Puerili jam aetate,' ut inquiunt ejus Interpretes, eximii ingenii specimina dede-
rat. Curriculo scholastico probe absoluto, lin- guarum veterum claSStearum, philosophiae, phy- sicorum, historiarum aliarumque bonarum artium scientia uberiori instructus, Academiam Lipsien- sem aliasque deinde literarum universitates adiit, cibique summa cum assiduitate Medicinae studio incubuit. In observando accurati SSimus in X- perimentis instituendis solertissimus, in veritate indaganda acutissimus, ab ipsa natura ad legum medicarum investigationem factus esse atque for- matus videbatur eruntamen tam fuerunt nova et inaudita praecepta H AH NE MANΝ, Ut Summum derisum atque Oppugnationem protinu concitarint; cumque, ut alii haec praecepta e toto vana atque fallacia esse crediderunt, ita alii gravitatem eorum et verisimilitudinem non percipere
Sam Halinomanni Materia Medicatura, e Germanico sermone in Latinum conversa per Staph Gr08s et Brunnow. Praef. I. p. 5.
24쪽
non potuerunt, Secuta sunt bella, horrida bella' inter Antipathistas atque Homoeopathistas, quae nondum ullo modo finita sunt. In hac autem
controversia reperimus adversus NAHNEMANN, inter caeterOS WEDΕΚIND LICHTENSTADT HEIN-ROTH, NAUMANΝ, et ACHSG ab altera parte autem CASPARI HARTLAUB, atque alio multos, praecipue Viennae Pragaeque, ubi Opiniones ejus curiose Perpensae Sunt, parumque aut nihil oppugnationis acceperunt. Insuper in Italia, maximeque Neapoli, in sententias HAHNEMANN multi Medici jam descenderunt Clarissimusque HUFELAND O-uSque has amplexus est, ut historia aegrorum Homoe0- pathistis curatorum in Diario suo inseri permittat, credatque multum commodi jam perceptum fuisse ex placitis quae ii sequuntur, quaeque necesSario ad accuratiorem usum et ciborum et medicamentorum ducere videntur. Idem quoque non injuria existimat Cl. HAMNEMANN unum esse e doctissimis, maximeque ingeniosis Medicis, qui tempora
nostra adornant. Cum ero HAHNEM ANX, quo melius medicamentorum veros effectus erutaretur, sua propria medicamenta diu parare Oleret, atque
ita Pharmacopolarum lucrum imminueret, a Lipsia
25쪽
tandem expulsus est minus ille infeliX, ut credo, quod a patria exul fuit, quam populares ejus, quod tanto Medico se caeci priVurant. Haec igitur praefatus, antequam Homolopathiae
praecipua praecepta tradam, non alienum esse Videtur proponere quemadmodum nova haec conjectura animo HAHNEIIANN primum effulserit, id quod verbis Interpretum ejus jam dictorum faciam. Anno 1790,' inquiunt, MULIELMI CULLENII materiam Medicam in Germanicum tranSferen S, variis et portentosis quas ibi invenerat circa vim Cinctions febrifugam, explicationibus subi- incensus est studio, genuinam hujus pharmaci virtutem nova via scrutandi Plenissima valetu- dine gaudens, sussicientem inchonae copiam aS- sumsit et mox febre intermittente simillima illi, quam ipsum hoc medicamentum tollere valeat, obrutus est ' V Neque tamen ex hoc unico X- perimento, HAHNEMANN aliquid pro certo colligere
ausus est; sed aliorum medicamentorum essectus, non modo in se, sed etiam in alios aliosque sanos homines, Scrutatus est Et idem semper extitit eventus medicamentum eXploratum genuinu tollere vi, eadem Symplomata in corpore ano
Liber jam citatus, Praef. I. 6.
26쪽
excitandi, quibus in corpore aegroto mederi So- leat. Sed quamvis Homoeopathiae placita, ita verbis tradita, aliquid novi, et quasi portentosi habere visa sunt, ideoque plures derisores atque oppugnatores non sibi attrahere non potuerunt, tamen reSipsa minus nova fortaSSe est, quam esse videtur; quinetiam, a vetustissimis temp0ribus aliquid tale hominibus suboluisse credibile est. Ut omittam id quod a quibusdam dictum est, HOMERUM ipsum non obscure Homoeopathis cognitionem indicasse, in fabula illa de hasta ACHILLIS, cujus tactus ut Omnes noverunt Optimum remedium fuit omnium vulnerum hasta factorum et negari non pote8t, quin ab antiquissimis auctoribus animadversum fuerit alterum venenum OXse alicui, ab alter factae, remedio saepe esse Narrat AUSONIUS historiam mulieris libidinosae, quae cum vellet maritum Suum impotentem interficere, atque hoc consilio venenum ei dederat, metuens ne parum mature hoc valeret, alterum dedit, quod pri0ris antidotum fuit;
prodest crudelior Xor, Et cum fata volunt, bina venena juvant.
Quis etiam ignorat MITHRIDATEM, Onti Regem,
27쪽
sumendo quotidie venena, corpus Suum Omnibus venenis immune reddidisse ita ut, cum OStea, POMPEIO victus, hoc modo interimere Se cuperet, non potuerit 3 Hoc autem ideo evidenter fecit quia animadverteret alia venena praesidio saepe aliis esse; idemque, ut dicitur, post eum a MACAMUT, Imperatore quodam Cambayae, O-USque saetum est, ut totum Orpia Suum, Ut pSum a Venenis tutum, ita aliis omnibus venenatum reddiderit; cumque vellet aliquem ex servis suis delere, Solitum fuisse semel hominem inspuere, cum protinus periret. Hoc manifeste falsum est; sed tamen Satis bene ostendit quantum semper invaluerit Opinio, eaSdem res et movere mala, et iiSdem, aut utique similibus,
malis mederi posse ; id quod ostendit quoque I GLEu, ubi dicit, quasi de re jam Satis nota,
Praeterea Ode antiquiSSimus, OS literarum renovationem, praeceptorum medicinalium, Sehola Salernitana, ubi de crapula effectibus imminuendis loquitur, haec habet,
nocturna tibi noceat potatio vini, Hoc tu mane bibas iterum, et fuerit medicina.
28쪽
Unde colligendum est H0moeopathiae prίdcepta, Si non verbis, at certe re ipsa, tempore quo hic Liber scriptus est, non incognita fuisse. Sed supervacuum esse videtur plura citare ad comprobandum argumentum nOStrum non plane muSteum esse, Sed quicquid auctoritatis accedere ei e vetustate O-test, hoc merito sibi vindicareri neque alia ulla laude HAHΝΕMANN dignum esse, nisi quod rebus jam cognitis novas aliquas adjecerit, atque ita Omnes in unum collegerit, ut, ex late Sparsi atque inutilibus, disciplinam utilissimam atque pulcherrimam consecerit. Utcunque enim essectus remediorum, etiam antiquissimis auctoribus, leges Homo00pathiae subinde inculcasse videntur, tamen generalis usus medicamentorum, ante tempora H AHNEMANN e principiis ex toto diversis manifeste prosectus Si necdum lex illa alicui unquam innotuerat, Morbum dynamicum quemcunque Optime Sanari medica- mento tali, quod simillimum symptomatum Om- plexum, eoque ipso similem assectionem ομοιον παθος sponte sua in corpore sano XCitare Va-
leat . y Liber jam citatus, Praef. I. T.
29쪽
DE HOM EO PATHIA. His igitur fundamentis innixus HΑHNEM ANNloco axiomatis habuit, non ut antea contraria 'contrariis,' se similia similibus curantur;Vverum cum similia' dicat, Oportet Semper meminisse eum nullo modo eadem' dicere, neque enim, ad aliquod malum sanandum, Opus eSSe videtur Ut
idem, sed solum ut simile ei malum in corpore moveatur. Ut inquit ille, in curandis morbis, quaerip0test, Q. Num medicamina adhibenda sint talia, quae in sano corpore affectionem Allopathicam ἄλλον πάθος), i. e. morbo naturali nec similem nec Op- positam, sed ab eo plane diversam gignant p Q. An talia, quae in sano corpore assectionem Antipathicam, seu Enantiopathicam, ἐνα ιον πα- ος), i. e. morbo naturali oppositam producant p ra. An denique talia, quae in corpore an af - sectionem Homoeopathicam ομοιον πάῖος ), i. e. morbo naturali similem excitent OV Ex his tribus generibus autem medicamentorum, prima quodammodo neutralia SSe identur et Secunda dare, post Vetus illud HIPPOCRATIS, Dάντια
30쪽
ἐναντιουν, est morbos lenire quidem, Sed non Sanare.
Supersunt igitur solum tertia et quantopere haec adverSus morbos valeant, experimenta, simul atque rationes doctissimi HAMNEMAN Optime docent. Recte vero judicat clarissimus vir nos parum bene adhuc medicamentorum veras proprietate percipere, quae sic demum intelligentur si omnia Symp- tomata, quae in sanis hominibus singula movere solent, diligenter notata fuerint quod ubi factum fuerit, verisimile esse fore ut adversus singulo morbos, totidem utique remedia eXtent. Cum igitur haec dixerim de Homoeopathiae universis principiis, proximum est ut pauca Xempla adducam, ad eorum veritatem ostendendam ; eaque ex vulgatissimis morbis seligere conabor, primum localibus, postea generalibu S. Quam bonum remedium, post crapulam, Sit altera levior crapula jam ostendi; et si hoc verum est post mediocrem intemperantiam, multo magis Verum est post vehementem, qualis Delirium Tremens movere solet cujus selix curatio a SAUNDERS, NUTTON, RAYER, ERONE, LEVEILLE, aliiSque, iisdem propemodum rebus adhibitis unde morbus