Dissertatio medica inauguralis De homoeopathia : quam ... eruditorum examini subjicit Arthur Todd Holroyd ..

발행: 1830년

분량: 56페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

31쪽

DE HOM EO PATHIA. II

Ortus est, Homoeopathiae praecepta optime confir

mat.

Idem fere dici de Insania potest, quae quam Saepe, modo e ebriositate, modo ex certis medicamentis, cujusmodi est Hydrargyrum, prosci .citur, omnibus cognitum est; neque minu cognitum, quam commode, ut a CO longa ebrietate', ita ab ARM STRON G atque BURROWs Hydrargyri Sub- muriate, nuper curata suerit. Sequitur pilepsia, quae, ut a fastidio, aliove animi affectu, saepe nascitur, ita iisdem similibusve animi affectibus non raro discutitur. Hoc modo solum explicari possunt boni effectus multorum illorum crudelium atque execrandorum remediorum uti a CAELIO vocantur), quae in hoc morbo adhiberi olim solebant, quaeque a DIOSCO RIDE atque PLINIO summa fide tradita sunt; neque aliter elix eventus experimenti illius bene cogniti Cl. AAU BOER-HAAVE, qui Vocatu aliquando multis pueris simul

ex imitatione epilepticis factis, in Schola Haerle-

32쪽

men Si, Dainatus est terro candente primum qui corriperetur . In eandem partem quoque in thalmiam citare licet, quae non magis commode Sanguinis missione medicamentisque purgantibus, quam Otionibus Valide excitantibus, talibusque quae in an oculo inflammationem cito Xeitarent, Curatur. HOC Onsili suadet, GUTHIiIE, ut valida solutio Argenti Nitratis oculo, gravissime inflammato, admoVeatur;

parique consilio utuntur hirurgi in plurimis aletudinariis, Sulphate Cupri, quem palpebrae inferioris interiori superficiei adhibent. si localia remedia simplicis Ophthalmiae

Homoeopathiae placita quodammodo corroborant, multo magis eo confert Ditidi generalis curatio. Bene cognitum est quam Saepe hic morbus e Hydrargyro oriatur, ita ut una, e quinque ejus peciebus a Cl. BEEn admissis, mercurialis' appelletur. Idem vero citra Hydrargyrum Sanari frequenter non potesta id quod quibusdam auctoribus ROBERT SON A atque HEWSON ' inter alios, tam

Impetum faciens Hippocrati dictum. Edin Med. and Sum Jo n. ISI bservations On the Histor an Treaiment of Ophthalmia accompanyina the eeotidar formis Lues Venerea, 1821.

33쪽

DE HOM CEOPATHIA. 3 inexplicabile esse videtur, nescientes scilicet Homoe0pathiae leges, ut negent omnino fieri posse

ut aliquis morbus eodem medicamento, et mOVeatur et tollatur. Amaurosis quoque in eandem partem citari non minus bene potest. Inquit BEER vividam fulgurationem, idque maxime ubi hominem a Somno X- citat, non raro eam formam morbi movere, quam Amblyopiam Amauroticam vocamus, interdumque integram Amaurosin. At in nullo morbo commodius, post commendationem ejus a Cl. BLIZARD , Electricitas adhibita est; ipseque saepe Vidi eundem, non recentem modo, Sed etiam vetustum, ut

imminutum, ita aliquando ex tot Sanatum, pauciS levibus ictibus electricis, ocul affecto admotis. Subjicere quoque licet, quod in hoc morbo, primum Galvanismus, a VOLTA, medice adhibitus est. Bene cognitum est quoque hunc morbum Saepe aut ex ebrietate, aut X alida aliqua corpori eXercitatione, proficiSei: arrat autem exemplum Ric ΠΤΕ hominis, qui ab eodem semper liberatus est paucis vini cyathis alterumque alterius homi

34쪽

nis, qui pari modo morbum discutere solebat acri per hortum suum ambulatione. yalismum Hydrargyro saepe excitari nemo ignorat minus vulgo autem cognoscitur id incommodum posse eodem medicamento frequenter Sanari. Hoc assirmarunt nuper BRERA RITTER, GUMPER, aliique multi idemque Homoeopathiae placita plurimum confirmat. Veluti Amaurosis, itaLinguae Paralysis frequenter e fulguratione atque ebrietate proficiscitur; Saepeque electricitate, ut discimus ex MYTH et VEL ' PERFECT , aliisque, neque minu Saepe mediocri vini usu, adjuvatur. Ad haec, nullus morbus tam saepe ex validis animi affectibus nasci Videtur ut ad exprimendos tales assectus, illud poetae vo faucibus haesit,' pene in proverbium descenderit. At exemplum illud Cnoesi filii,

qui mutitatis Suae sanatus est, aspectu militi patrem suum interfecturi, Omnibus cognitum est; multaque hujusmodi exempla nostris etiam tempOribus acciderunt, quorum unum Satis memorabilea SQUIRE ' narratUr.

Phil. Trans. Ol. lv.

35쪽

Hic quoque temperare me non pOSSum quin Subjiciam id quod dictum est a Clarissimo Vir CURRY, de Asphyria, modo excitata, veluti alii multi morbi, modo soluta Electricitate. This recommenda- tion,' inquit, Electricii does no depend

Mais, hieli, after hein completet deprived of

sense an motion by a stron electrical hoc passed through the head or hest, ere perfect- recovered by transmittin stishter hocks through the fame part and in this Way anima- tion has been suspende an restore alternate- ly for a considerable number of times '.' Nescio quid magis Homoeopathiae praecepta corroborare potuerit, quam haec Xperimenta quae ideo etiam magis preciosa Sunt, quia facta sunt gravi viro, Sine ullo consili propriam ullam conjecturam sustinendi. Citari hic quoque Haemorrhois pote St, quae, Ut saepe purgantibus reSin0Sis, maXimeque Aloe, On-

Popular Observations o Apparent Deati, by James Cum M. D.

36쪽

citatur, ita non raro iisdem medicamentis discutitur; pariterque Diarrhaa, quae remedii purgantibus modo movetur, modo finitur. Alia remedia, quae plerumque adversus Diarrhaeam adhibentur, sunt Antaeida Sedantiaque sed alterutra ex his

parum ut Saepe dantur, propter gravem tarditatem alvi, quam essicere Solent; Semperque, ut mihi visum est, Diarrhaea, etiam in acuta Sua forma, remediis laxantibus Optime curatur. Alius morbus, qui argumentum OStrum Vehementer confirmare potest, Gonorrhrea Mitis est; quae omnibus propemodum iisdem rebus sanari

Saepe OteSt, quibus excitari solet. Ex his praecipua sunt Frigus, Meloe Vesicatorius Piper ubeba pleraque Balsama Terebinthinaeque, et denique

Candelae Susci Supervacuum autem SS Videtur

dicere quam commode frigidae aquae affusio Omniaque medicamenta supra dicta, et ipsa Candela, in ejusdem affectus curatione adhibeantur. At Gonorrhoea vi firmius teStimonium praestat, veritatis principii nostri, quam ipsa Syphilis.

Constat nunc inter optimos auctores Hydrargyrum quod per plures annos, Solum remedium esse hujus mali credebatur posse Xeitare, non quidem

37쪽

DE HOM EO PATI II A. Tveram Syphilidem, sed assectum quendam corporis, qui veram Syphilidem summ0pere repraesentat ita ut ex pluribus malis, vulgo Syphilidi tributis, si Hydrargyrum in curatione ejus forte datum fuerit,

vehementer Saepe dubium sit, quae revera e Syphilide, quae ex remedio ejus, profecta sint. Recte dictum a JOANNE HUNTER, adversus anas utilesque explicationes, quae offerri antea solebant, actionis Hydrargyri in hac peste sananda, idem Satis evidenter proficere per Stimulum Suum quem tamen falso credidit vehementiorem SSe quam ipsius morbi, atque ita validiorem stimulum infirmiorem Superare, neque enim puS SSe Videtur, ut validior sit assectus, qui remedio aliquo movetur, sed solum ut sit similis in natura Sua morbo quem depellere debet. Non adjicere quoque hic non possum, quam parum Sibi ConStare nOStrorum temporum multi Medici videantur, qui, cum Ophthalmiam, Gonorrhaeam, multOSque alios morbOS remediis vehementer excitantibus, pro sedantibus olim vulgo adhibitis, curare inceperint, in Syphilidis contra Curatione, pro Xcitantibus, Olim datis, ad sedantia, quasi unicum remedium, confugerunt Hydrargyrumque cane ejus et angue' vitandum

38쪽

esse assirmarunt. In tales scilicet dissicultates ducere solet defectus firmorum principiorum, atque facultatis discernendi inter usum rerum et abuSum.

Pene idem, quod proxime dictum de Syphilide

est, dici de Febribus quoque poteSt; quae, ut 32-pe ex causis excitantibus proficiscuntur, ita non raro, utique ubi non admodum alidae sunt, remediis excitantibus solvi possunt. Insuper multae Febres, quae ex assectibus animi validioribus ortae fuisse videntur, similibus assectibus interdum discutiuntur cujus rei quaedam notabilia exempla ab HAΜ1LTot tradita sunt. Sed si Febres generales Homoeopathiae leges quodammodo illustrent, multo magis e conferre videtur Sucior Anyticanus, qui, variis temporibus, ab anno 1485 ad annum 1713 ANGLIAM vastavit. In hoc morbo unum e praecipuis incommodis, ut docemur, copiosissimus sudor fuit , adversus quem nihil tantopere profuit, quam medicamenta sudorisca. Hoc discimus ex FRACASTORIO, FERNELIO, FORESTO SENNERTO, aliisque multis, qui hanc pestem descripserunt , idemque a SAGAR colligitur,

Trans of the Med. Chir. Societ Do Edini, vol. i. p. 296.

39쪽

DE HOM EOPATHIA. 19 qui idoneam ejus curationem his verbis tradit:

Quies in lecto, vitatio frigoris, conservatio SudO- ris, cardiaca et sudorifica profuere.'Diximus jam quemadmodum Venena, priuSSumpta, Venenorum effectibus obstare videantur; neque ullo alio modo adjuvare, contra Variolam, videtur accinatio, antea arte Xcitata. Hic enim alterum virus, utcunque levius, ab alter graviore praesidium est idemque fortasse dici potest de Belladonnae radice, quae, certa copia Sumpta, tutum hominem a Scarlatinae contagio praestare dicitur . Nescio an hic citare liceat succum Gauco,

Micania uaco, quo uti solent servi in America aliisque locis, ad se tutandos contra Serpentium ictus, idque, Secundum HUMBOLDT, EA, multosque alios, Summo commodori vel Arsenicum, quod homines immunes, non oluin a reptilium, sed etiam a rabidarum bestiarum morsu, reddere

dicituro sed, uti mihi videtur, boni effectus horum remediorum, si qui sunt, atque adeo aliorum multorum similium, ad Homoeopathiae leges recte

40쪽

Supersunt innumerabilia alia exempla morborum, eorumque remediorum, quae hos leges mirum in modum illustrant; sed brevitatis causa, contentus ero illud unum adjicere, quod, ut partes gelatae nullo modo commodius quam per niVem, ita partes ambustae, pari ratione, Optime per res calidas, curantur. Hoc quam parum quadret ad Vetustam Sententiam, contraria contrariis,' quam bene autem ad novam, similia similibus,' satis manifestum est argumentaque l. ΚΕΝΤ1sH aliorumque qui supra laudatam partium ambustarum curationem praecipue commendarunt, abunde ostendunt Homoeopathiam minus re, quam VerbiS,

iis incognitam fuisse. Scatent ubique opera Cl. ΑΗΝΕΜANN mille aliis testimoniis veritatis principiorum Suorum, OX variis aliis morbis sumptis; sed malui testimonia mea ex iis morbis, iisque illorum remediis, Sumere, quae apud nos, maxime familiaria sunt. Restat nunc solum ut pauca dicam de modo, quo remedia Homoeopathica perari, in curandis morbis, videntur Secundum HAHNEMANN, ex

SEARCH

MENU NAVIGATION