장음표시 사용
5쪽
2ua exhibet mum a circa res Sacras in
7쪽
sitia exhibet novit a circa res sacras
Uperrime inter nos sermo erat, Amice, de nupero libello Cl. Spanhemii, cui Epistolae nomen fecit, meque abs Te induci passus sum, eum ut legerem aliquanici consideratius ; Perlegi igitur, sed cursim; neque enim vel tempus erat vel animus in istis fatigandi ingenium meum, nec reS visa tanti, ut vel mediocriter doctos morari debeat. T men ut me legisse quantum satis est intelligas, Lectionis istius Hesternae quantum per hujus diei semissem vacat, apud Te rationem reddere con stitui. Sed rem paucis expediam, quam Vir ille multas caeteroquin res doctus, plurimis verborum ambagibus intricavit. Qua ratione si eruditionis aliquam laudem quaesivit vel eloquentiae, non equidem invideo quod imitari nolim. Videtur enim Florilegia e Trivio eaptasse, dum undique Phra-
8쪽
ses Latinas Graecasque, Poeticas, Satyricast
Cumulate corrasit congessitque: interim vix tria exhibet Sacrarum Literarum testimonia,
homo Theologus , & res describens Ecclesiae in qua Dei ipsius vox resonare debet. Sed vel Tullius aut Varro quispiam a prophetarum Apostolorumque phrasi propius quam hic noster mihi abesse videntur. Nempe nihil adeo pensi duxit loqui eloquia Dei , dum eos
qui hoc unice quaerunt insectatur. Dum autem amat & admiratur humanae istius sapientiae persuasoria verba , interim neque Latine loquitur nec Graece, etsi, utrumque velle videatur. Verborum mare fundit,rerum guttas stillat. Quas si ex aequo aestimaVeris, non videbitur , ut per humanam in fismitatem
necessario fit, mala admiscuisse bonis, sed hona malis. Rarum quippe est si quid hichoni est. Plaeraque induci merentur , pauca forte intercurrunt passim vera quidem sed non vere dicta , vel bona etiam , si modo v ra. Longum foret ista examinare, sed in hoc genere sunt dolor quem se animo concepisseqneritur e conditione Ecclesiae prorsus dolenda, justumque pacis & concordiae desiderium, vertim quo vix serio ipsum assici credas, ubi videris nihil his magis contrarium quam sit hujus Epistolae modus & ratio. Tota enim, si legeris, quid aliud quam
continua fratrum est, & clamor Classicus p Sed dicam breviter , quibus maxime modis Camarinam moveat, S: Tyria Concitet maria Spanhemius. Varie & ubique
fere peccat in Pacis leges , in Charitatem Chri-
9쪽
Christianam , in Historiae fidem. Singula se
produnt in singulis quae nunc speciminum instar
recensebo. Charitas omnia tegit , hic noster retegit tecta vel protenus ut spes erat tegenda:
unguemque infigit ulceri Ecclesiae , jam magis quam nuper sanabili viso. Nam dum sinis mox fore intelligitur eristicis libellis utrinque editis, aliis sub manum adhuc nascentibus in spongiam in cubituris , dum omnis ferme de rebus ipsis disputatio in facti quaestionem verti coepit, &acerrimi Spanhemianarum partium antistites in sententiae quam oppugnarunt explicatione a fratribus allata acquiescere videntur, dum quiescunt Synodi, Classes, Presbyteria, dum multis in locis coalescunt animi, Curatores Academiae litibus modum quaerunt, spes proxima succedit exoptatissimae Pacis & tranquillitatis; inter haec omnia solus Spanhemius Epistolana scribit quae oleum addat camino flammasque quibus restinguendis peregre huc se advenisse dicit, succendit. Et quod mireris, eodem quasi
halitu in remedium malorum inquirit, & eadem sic exaggerat, ut spem omnem potiundi jam decollasse ostendat. Pacis se dicit studiosiss 183. a tr. simum , nemini gravem , nullum dum praetermittit dictionis genus quo se ostendat sponte litigiosum. Nam praeterquam quod non provocatus injuriosam istam in fratres epistolam emi- - isit: in specie unico quasi puncto tactus, undi- quaque multoties ferit mordetque. Variis in locis mirabar quid causae esset, quod Gelasio intemperantius illuderet , donec mihi suggereret memoria hunc illi unum Acceptilationis Vocabulum exprobrasse alicubi. Quam certe quasi
10쪽
iniuriam impatientius ferens , conviciorum plaustris ulcisci voluit. Verum haec ipsi Etymologicon suppeditavit, ut verborum pugnaret apparatu, ubi res deerant, atque maledicendo vindictam exerceret quam malefaciendo non potest. Nec Timotheo parcit Detectori, ut ait, nequitiae suae, a quo tamen nihil sibi nequiter factum refert; retulisset autem hauddubie si suisset. Quid quod ne Collegis quidem
Parcit. Venerabilem Heidanum dum videri vult data quasi opera nunquam non cum honore commemorasse , tectis tamen Verborum ambagibus plurimam ei turbatae per Coccejum pacis culpam affingit, dum ejus fultum autoritate,& quasi foedere animatum ad majora audendum fuisse adserit. De C milichio Collega hodieque honorando, quocum inimicitiaι nullas exercuit rarumfacturussermonem c silentio proximum,
sex integris paginis continuis ejus viri studia scriptaque traducit, dum lites longe plures dea pluribus quam unquam extiterunt, ei motas recenset , & sic satis suo quodam dicendi genere comprobat. Atque hoc ipsi est acta tantum v. 98. narrare , nihilque optimi Collegae sui vel Iaudibus vel virtutibus detractum velle. Celeberrimo praedecetari suo Ioanni Coccejo insultat mortuo, eumque satis operose comparat Origini. P-yps, Quod factum ad invidiam qui non odoratur, nde is nasum non habet. Rem oppido indignam λincomparabili dexteritate & diligentiae Theologo, & indefesta Scripturarum interpreti, Academiae magno lumini & columini, ignobilis succetar datus , ab illo turbatam quam Ornavit Ecclesiam , queritur, indignatur. Neque