장음표시 사용
11쪽
sitis ei fuit vivos mortuosque vituperasse, nisi Vivos quoque cum mortuis , amicos amicis committeret quo faciunt epistolae ad se scrip tae sub fide amici, ac si mutatam alicui sententiam exprobraret, maxime autem quae ex literis Cl. Perigonii F adduxit de Wi- tichio. Veram his armis si incessierit , similia contra se eroducere potuisset ex epistola suae fidei commissa, quam fracto sigillo & fide , postquam attente perlegisset & quae de se non multa cum laude sua expressa invenerat , subdiictis lineolis hinc inde enotasset, ausus est perferre ad Virum venerandae dignitatis cui inscripta erat, Iovem lapidem jurans, istud inconstulto a se commissum fuisse ; quod tamen factum consulto subductae lineoloe per se loquebantur. Tantundem fidei in propalandis Perigonii lit ris ostendit, quas si haberet ejusmodi , secum condere debuisset, certe flantio proximo , cam literarum arcanarum revelatio
hominis sit usquequaque loquacissimi. Estque hoc animi in Collegam male affecti indicium , quidquid contra verbis rhetoricetur in adeo corradendis in ipsum undique testimoniis incubuisse, ut mortuos etiam, quae in sinum quasi amici effundere vivi voluerunt, palam ista cogat proloqui. Quae inter Cl. Coccejuna jam pluribus adscriptum & Cl. Philosophum de Raei quondam mutuo dicta videri poterant crudiuscula, sua nobis fide prodit,
quorsum , nisi ut prostituat ambos atque utrosque inter se committat. At nimis leve erat paucorum singula tantum praeclara nomina perstrinxisse , eo omnis ipsius collimae ) oratio,
12쪽
oratio , sive methodum spectes seu dictionem , ut quotquot hodie a partibus Cocceji vel Cartesii sunt cum Remonstrantibus comparet, atque eamdem utrobique causam faciat. Qui sane pessimus agendi mos est, quem aliis ante usitatum, hic vir insignis suo etiam exemplo comprobare debuit, omnino ut aequior caeteriS ne videretur. Quod certε alio non facit, quam ut eadem qua Remonstrantes premat eos invidia quos fratres & Collegas condignos agnoscere debet nec inficiatur. Hinc si eadem istorum causa quae Remonstrantium est, quid vetat similia similibus remedia quaeri Ergo hic se prodit, s dicam quod res est in de quo jam
ante constitit nobis aliunde ferale propositum de extirpandis haeresibus , uti propemodum Ioqui amant, quod ne in nervum erumpat, deus e machina ad est qui avertat. Sed interim quid est novae rei de qua incusat fratres Quasi non eadem omnia objecta nostris a Pontificiis essent, neque novitatis crimen periculosae declinare, vel Scripturae obtendi possent
juste, eo quod idem ab haereticis factum injuste. Hic sane, non quid dicatur, sed quis dicat, & quo jure , attendendum est. Quae
dum apud animum meum reputo, vix absum
quin dicam , Contraremonstrantium sic satis prodi Causam Remonstrantibus, dum horum pro se dicta, Scriptaque citantur pallim Span- hemio, nec refutantur ; Quasi dici ista protuissent, ilec dicta refelli. Sed raro invidiam affectusque prudentia comitatur. Totus in eo est, ut communis invidiae victimas faciat, quorum ferre nequit studia , prosectus, encomta
13쪽
ex his reportata. Nam ut paucis complectar universa , amabo te , quanto cum apparatu, non certe rerum sed verborum, quantis flosculorum ampullis , quam longis gratiatarum dictionum pallabus, continuo exclamat, quando de Ecclesiarum in Belgio presente conditione sermo est, quasi pejor nulla inde ab Apostolorum primordio usquam fuisset Adeo ut fatear , si apud exteros vixissem , atque ibi ista Spanhemiana nec alia vel aliunde de rebus patriis oblata mihi fuissent, vix pedem huic
terrae inferre ausurum , prae metu ex istorum lectione concepto, ne vel in me coelum rueret,
vel subtus terra dehisceret. Saltem nil nisi lites& quidem Theologicas , nec alias quam Cartesianas & Coccejanas , de suggestis, pulpitisque , in quolibet hominum congressu , &quovis tempore ac loco , auditurum. Nec Verba solum , sed verbera hic frequentari , caedes, latrocinia, & quidquid est similis mali, credidissem. Cum certe mihi homini Batavo , nec patriarum rerum ignaro , circa Ecclesiastica non paucis abhinc annis occupato , nihil tale constet. non Synodus , Classisve una a se mutuo vel ab alia ob haec in publico divisa; neque ullum presbyterium , excepto solo fortasse Medioburgensi. Multo minus ut Politici in partes abierint , ob hanc nempe causam. Sed Synodos , classes , presbyteria, ipsosque Magistratus comperimus continuisse in ossicio disientientes. Quidquid vel litis vel dissensionis de his fuit , nuper adhuc privatum erat , donec publicum fecerunt Spanhemianae factionis homines. Qtiam igitur vere, quam candide ista
14쪽
scripserit Spanhemius, quam ad pacem Ecclesiae , vident nobiscum qui vident. At in iis quae sequentur , ipsum dabo prorsus falsilo-
ά .rro. quum. Tres facit causas turbatae Ecclesiae Belgicae, inque his primam Cartesianam & C cejanam in discipulos Voetii , Hoornbehit, Maresit quasi conspirationem , illos ut ab Ecclesiarum ministeriis prohiberent. Quo sanἡ nihil falsius comminisci potuit. Nam Hoorn-behii saltem tempore nulla fuit sipso fatente Spanhemio) Cocceji vel vis vel autoritas , nedum discipulorum, aliis ut obsistere potuissent. Nec istorum vel qui Cartesii amant literas ea fuerunt studia discipulos Voetii a Cathedris arcendi, sed ipsius Maresit & eorum quos sibi asseclas fecerat. Is enim fuit fructus funestistimae litis quae per quindecim annos exercuit duos caeteroquin non infimo loco Theologos ,& post decennales quasi inducitas tandem sopita fuit , majoris incendendae causa. Nempe decretum illis junctis foederibus viribusque in Cartesianos & Coccejanos fuit, teste ipsomet Maresio in suis pallim scriptis post consignatum illum librum Concordiae in lucem editis. Antea autem sicut deinceps variis in locis per Hollandiam repulsam patas Voetii quosdam discipulos haud diffitemur, non ob odium vel Cocceji vel Cartesii, sed artibus Maresii Sc suorum, quarum facilior fuit effectus, quod id hominum genus magis invisum esset Magistratibus ob seditiosas Conciones, & politica studia, quae omnia duos V. D. Ministros Ul-
trajecto exire coegerunt, perinde ut tertius a
Theologiae profestione destitutus, unius obiram
15쪽
iram Maresii. Vide autem quantum Spanhemius hic prodat nefas 3 Mera invidiae & vindictae cupidine suos agi fatetur, par ut pari referant , & quasi in nox eos sibi fratres armati,
quod temporis hanc oportunitatem se nactos arbitrentur, obtentu novitatis & heterodoxias obruant innocentes & opprimant. Interim simul apparet Spanhemius εαυάνVoetii, Hooriabekii , Maresit discipulos autores malorum indicans, quatenus ipsi in fratres quasi desciscentes a fide semel sanctis tradita animadvertere conantur, ut quam sibi ab his illatam injuriam falso putant, rependant. Nae
istud est egregie i Alteram infeli- p.
cium turbarum causam in Cartesianorum cum
Coccejanis conjunctione ponit quae eo faceret ut vi unita & ob hoc fortiore, impetu majore in orthodoxiam irruerent. Qua in re fallitur peregregie. Nunquam enim illis in mentem venit ut se mutuo jungerent, & data quasi opera defenderent. Adversariorum haec fuerunt studia: & quae vitio non carent imprudentiae, quando ferventiore quam ut ipsi paresesssent zelo abrepti , & morae impatientes, jam
nunc tempus esse rati, iitrosque extirpare uno
quasi ictu voluerant. Hinc pars utraque dum sic una impetebantur, licet singulae satis sibi in causa praesidii essse crederent, quod fit in communi sorte, facile in unum quasi corpus coaluerunt , praesertim cum nil esset rei quod ipsorum amicitiae intercederet. Testantur libelli inpublicum & in vulgus emissi, quibus Coccejanaa& Cartesianae Novitates simul petebantur, &ad quos respondere coacti quorum intererat.
16쪽
Quid quod ipsum decretum DD. Curatorum
utrosque conjunxit , saltem ex mente Interpretum, quibus ipse hic noster gaudet accenseri. Sex vel septem de viginti positionibus Coccejanis , reliquas attribuant Cartesianis. Utrosque igitur in his una damnatos credideris, si istis credendum est, ut tandem neci
cesse fuerit utrique parti pro se junctim respondere. At nihilosecius vidimus eos initio pro sua quemque parte respondisse ' donec communis conditio discrimen sustulit. Infelices ergo bellorum autores, qui quos seorsim invadere debuissent , segreges uniunt unitosque aggrediuntur, jamque spe posita victoriae potiundae, omnem belli infausti invidiam praevaliturae attribuunt parti, instar lupi agnum in cusantis, quod infra flumen consistens turbaret aquas superne labentes. Saltem ejus apologi speciem habet quod de operarum inter se distributione & collatione mutua attribuit vix quidquam tale cogitantibus. Quae non recenS calumnia est. Maresit enim jam olim ea vox fuit, qui prout erat plusquam gregarius miles non putabat privatum aliquem vel solitarium , in se insurgere ausurum quem laesisset prior. Ideo ne videretur ipse magnus Goliath ab unico Davide prostratus , agmina sibi finxit & collegia filiorum lucis , e quibus in se tela torqueri credebat. Sed vana haec fuish omnia fatis superque mihi compertum est. Gloriosum istud ingenium hic noster imitatur, ne post Marelium nullus superesse Maresius videatur. itaque in eundem quoque lapidem offendit, nihil veri dicit quod ad eam partem quam oppugnat. Quamvis jam
17쪽
jam nuper maturum sibi fore hoc consiliuni& falutare propemodum cogitaverint , ex quo undique negotium sibi facessere adversarios compererant & exemplo jam dudum praelusisse. Quale si vel nullum extitisset, nihil tamen vetaret suspicari, ipsos esse reos facti cujus insirnulant alios, nulla ducti specie rationis. Quin idipsum ostendunt exempla gregatim scriptitantium , ςx quibus prodiit libellus
dunt Conjurationes Enchusanae & Medio-biirgenses, illa quidem jam extincta. ostendunt denique literae Clastium Zelandicarum mutuae , & ab his ad Synodos missae, Transis alanorum in Batavis &Frisiis machinationes Synodicae, & cum Politicis etiam externae ditionis collata consilia. Fallor lan ipse id fatetur invito Spanhemius , cum tot Classes , Synodos, Presbyteria in unum conspirasse partim fingit, partim vere adserit , & quod uni Wittichio negotium pag.s . cum Gelris, Ultrajectinis, Transi salanis, Frisiis, Groninganis fuisse dicit , etsi verum non sit, tamen si esset ut esse putat, quis non hic videt conjuratos quasi & commodatis invicem operis in unum Theologum ivisse omnes, cum ad solos tamen Gel ros tum pertineret. Simul ex his videre est quam nullo jure queratur de scriptorum pro parte laesa
turpitudine quam tantopere exaggerat, ut
pejus nihil quidquam a pessimo quoque proficisci potuerit. Nam neque ullum offenderit Cartesianum vel Coccejanum qui prior scripse-
18쪽
scripserit , euncti a suis provocati & protracti in Harenam , nec modum excesserunt justae - defensionis , quamvis quaedam forte repereris mixta quodam sale & aceto. Sed veniam acilius impetrat qui laesus laedit , quam qui il-arsus, & hoc ipso prior. Adhaec actoris semper partes fuerunt Spanhemianorum, in scriptis, inqtie actibus publicis quotquot vel Sy-i nodos vel Classes vel Presbyteria fatigavere. Nullum mihi circumquaque intuenti occurrit lexemplum contrarium . Aut ergo me oculatior Spanhemius est, aut si incomperta tam lpraesta id asserit, audacior : ut nil pejus de lipso existimem, si eadem illi quae nobis in his lcomperta veritas est. Neque tamen ci sic pa- llam obloqui sussiciebat, nisi aucta insuper criminatione de scriptis anonymis, & quae hanc solam ob causam neque enim alias inveneris videtur famosis libellis adscripsisse. Qui si essent, verecundius sane agerent quorum ob haec puderet sui nominis , quam qui subscribere nominatim sanguinolentis chartis non erubescunt. Nescio autem, an quod Carmen extet Fescenninum, vel scriytum Satyricum hoc de quo agitur, turpius, immitiusque. Illi autem quos notat, non pudore nominis sui vel facti conscientia, sed vel persecutionis metu, vel vere cundia latere maluerunt. Quamvis reperti sint quoque, qui omni procul habito velamine in publicum prodierunt, in his sunt D. Altinga& Coccejus Junior, filius pro patre, praeterpretiosam communis adque optimae cansae viqimam, venerabilem Heidanum: Cum quo ut in eadem inciderent incommoda, vellent Span- hemius
19쪽
hemius aliique ut caeteri quoque sub Iovis fulmine locati scriberent se autores. At enim e re etiam fuit publica rem nosse, personas non nos se ne lis realis in personalem degeneraret , qualem volunt & quaerunt , qui animis schisma insanabile conceperunt. Cujus ne unquam Voti compotes fiant , Deum pacis toto pectore veneror. In qua prece desino, nullum ratus operae
pretium, circa haec pluribus fatigari, in quibus dum singuli invenerint quod suum est, haud dubi. pro se quisque respondebunt. vale. dabam Idibus Decembris I 676. FINIS.