Synopsis nosologiæ methodicæ : exhibens clariss, virorum Sauvagesii, Linnæi, Vogelii, Sagari, systemata nosologica

발행: 1780년

분량: 433페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

151쪽

primis an unquam id iopathicus, an vero semper symptomaticus sit, certatim quae litur. Quod nunquam id iopathicus sit, praeter opinionem medicorum, a medio seculi decimi septimi in hunc fere diem, omnium, et contra sententiam medicorum huis jus aevi quorundam spectabilium, affirmare non ausim ; sed cum experientiam in hac re saepe fallacem, et medicos plerosque imitatorum servum pecus fui sienoverim, dubitare cogor; et, utcunque sit, morbum miliarem plerumque symptomaticum fuisse, ex observatione propria, per multos annoS frequenti,

certo novi. Nunquam contagiosum, nec manifesto epide micum, quibusdam licet temporibus solito frequentiorem, vidi. Morbis febrilibus quibuscunque, tum inflammatoriis tum putridis, aliquando adjungitur; in nullis tamen, nisi regimine calido et sudoribus praeeuntibus, ortum, et in pluribus, regimine temperato, et sudoribus Vitatis, morisbum, alias expectandum, prorsus Vitatum observavi. I quibusdam corporis partibus quasi arte excitatum ali, quoties novi. Denique, cum contagionum specificarum plerarumque indolem materia, si qua datur, miliaris nequaquam imitetur, tum quod certo morbi die eruptionem non efficiat, tum quod non semel

152쪽

Incerto morbi die erumpunt papulae rumbrae, eXiguae, discretae, per totam cutem, praeter faciem, crebrae, qua' Tum apices, post unum vel alterum

diem, pustulas minimas, albas, breVi

manentes, ostendunt. Miliaria, L- 7 Miliaris, S. G. 9;. Sag. G. 20S. Febris miliaris, V, 37-Febris purpurata rubra et alba miliaris, Mom.

II. 68. Febris purpurea seu miliaris, Iunck. 7s. semel tantum, sed saepius in vitae decursu, hominem assiciat. De hujus igitur materiae natura specifica, vel ad morbum quemvis id iopa thicum gignendum apta, valde dubito. In hac re mecum sentientem experientissimum et peritissimum CAROLUM WHITE habere mihi gratulor. Vide Mite on the Management of Lying in Women. Cum autem in hac re me falli potuisse, iacile agnosco, ne tamen alios simul fallerem, miliariam intereXanthemata hic recensui, et characterem ejus, quem quivis, hunc morbum pro id iopathico habens, dare Voluerit, exhibui; peritis quibusvis hanc rem certius dijudicandam relinquens.

153쪽

De hoc morbo scriptores praecipui sunt.

Hamilton, de sebr. miliar. 17IO. Fantonus, de febr. mil. 1747. Allioni de miliar. 1758. For-lce, de febr. mil. I7 8. Fi her de febr. mil. I 767. De merii, de divis. febr. I 6o, et in Ratio med. passim. Mait. Collin ad Baldingerde miliar. 1764.

Ad Idiopathicam, si qua datur, Pertinent,

Miliaris benigna, S. sp. I. Miliaris maligna, S. sp. 2.Μiliaris recidivans, S. sp. 3. Miliaris Germanica, S sp. s.

Symplomaticae manifesto sunt,

Miliaris Boia, S. sp. a. Miliaris Britannica, S. sp. i. Miliaris nova febris, ΘΔnb. Sched. monit. S. sp. d. Miliaris sudatoria, S. sp. e. Miliaris nautica, S. sp. g.

154쪽

i GENERA MORBORUM

Niliaris purpurata, S. sp. h. Μiliaris lactea, S. sp. c. Miliaris puerperarum, S. sp. h. Miliaris scorbutica, S. sp. l. Μiliaris critica, S. sp. b.

G. XXX lΙ. SCAR LATINA.

Synocha contagiosa. Quarto morbi die, facies aliquantum t mens; simul in cute passim rubor floridus, maculis amplis, tandem c alescentibus, post tres dies in squamulas furfuraceas abiens ; superveniente dein saepe anasar a.

Species sunt, I. Scarlatina simplex9 nulla comitante

cynanche.

155쪽

Scarlatina febris, S. sp. I. Daemb. seci. VI. cap.

ulcerosa φ.

Spatio quadraginta annorum Scarlatinam sex tes vel septies in Scotia epide micam observavi, et in unoquoque exemplo morbus illius speciei erat quam Scarlatinam anginosam vocat SAU VaGEs Ius. Nos Cynanchicam appellavimus, ex eo quod ulceribus faucium internarum fere semper comitata fuit. Cum in plerisque aegris morbus cynanchem malignam plurimum, aliquando satis exacte referebat, nec unquam scarlatinam epidemicam in omnibuss aegris simplicem esse viderim, saepe dubitavi annon star- latina omnis sit cynanchica, et semper idem fere morbus ac cynanche maligna, supra inter Phleg-masias relata. PlureS autem rationes in hanc sententiam ire non sinunt. Certe enim, testibus SYDEN HAMo perspicacissimo et aliis, scarlatina sim plex, sive nulla comitante cynanche, aliquando ob. servata fuit, et datur, itaque contagio quaedam specifica emorescentiam cutis scarlatinam, et hanc absque affectione quadam cynanchica, gignens Quod, si aliquando etiam contagio sit, fauces assiciens,

156쪽

146 GENERA MORBORUM

Scarlatina anginosa, S. sp. 6. Mithering on the

scarlet sever.

De scarl atina porriginosa, S. sp. 3. Sydenti.

Secit. VI. Cap. 6. et Scarlatina variolo de , S. sp . S. nobis non liquet.

assiciens, quae plerumque etiam scarlatinam gignat, hoc nihil praeterea mihi probare videtur, quam quod sit contagionum quarundam natura, ejusmodi ut simul tum fauces, tum cutem, assicere valeat. Cum tamen contagiones istae ita differre possint, ut altera cutem, altera fauces magis et primario assicere proclivis sit, hanc differentiam inter scarlatinae et cynanchis malignae coni gionem semper inesse puto. In morbo epidemico, quem pro Scarlatina habui, aliquot aegrotantium. sine cynanche quacunque erant ; et in iis fere omnibus, quibus adsuit cynanche, haec benigna admodum, ulcera tonsillarum, parva tantum nec serpentia, et plerumque pus bonum sun dentia, exhibuit, et morbus raro funestus fuit. In cynanche vero maligna aegrotantes Omnes

ini ipso morbi ingressu, cynanche correpti sunt, et haec fere semper ulcera maligna, foeda, serpentia, gangraenosa, ostendebat. Morbus porro, putredinis et debilitatis indicia plurima prodens, plerumque exitialis evasit..

157쪽

Die secundo rubores maculosit, urticarum puncturas referentes, interdiu fere e- anescentes, vespere Cum febre redeuntes, et post paucos dies in squamulas minutissimas penitus abeuntes

Est morbus ab Anglis, The Netfle Rasu dictus, qui quibusdam Urticaria audit ; sed morbus ille, The

ille RasS, ut ab eruditissimo viro G. HEEER-DEN, in Coll. Reg. Med. Lond. Actis describitur, et qualem saepius ipsi vidimus, est ab urticaria nos logorum omnino diversus, utpote sine febre chronicus, et ad Impetigines fortassis referendus.' Hanc in priori editione contagiosam dixi ; sed ex propria experientia contagiosam suisse non novi, et quo auctore contagiosam antea dixi, nunc non in .

venio.

t Ad aliorum potius quam meipsius mentem hic character conscriptus est ; nam hunc morbum raro vidi, et nunquam epide micum, Vel regulariter, ut hic describitur, decurrentem, ObservaVi.

158쪽

Ia 8 GENERA MORBORUM

Febris scarlatina, et febris urticata, Moser , Mai. des armees, 29 I. et seq.

G. XXXIV. ΡΕΜ PHIGUS. Typhus contagiosa.

Primo, secundo, aut tertio morbi die, in

variis partibus vesiculae, avellanae magnitudine, per plures die8 manentes, tandem ichorem tenuem effundentes.

Pemphigus, S. G. 93. Sag. 29 I. Norta, L. I. . Febris bullosa, V, 4 I.

159쪽

Pemphigus major, S. sp. I. Exanthemata serosa, C. Pison. Obs. ISO. Cum pemphigum, quem pro exanthemate habere possim, nondum ipse viderim, et in scriptis medicorum de ejusmodi morbo paucissima tantum invene im ; quae in No logia nostra de eo dicenda

essent, omnia fere ex SAU VAGEs Io necessario depromenda erant. Eum itaque secutus sum ; sed hunc morbum lubenter ipse prorsus omisissem, cum omnia fere de eo dicta, dubia, obscura, et ambigua mihi videntur. Quae ex sui ipsus aut CARO LIPiso Nis observatione habet SA UUAGESI Us, omnino credere fas est ; quae autem ex CHRISTOPHORIS ELIGERI, tenuis certe judicii hominis, observatione duxit, parum attentione digna mihi videntur. porro ex D. THIERRY relatione adducuntur meam fidem omnino superant: Nimirum, quod in morbo admodum exitiali acetum beZoarticum, medico quodam datum, omnes falυos fecit, inter adum vix unus, aliis medicis commissus, mortem EUα- ῶbat. Denique, de morbo admodum ambiguo a D.

LANGHANs, in Actis Helveticis descripto, donecfltae observationes rem elucidaverint, nihil conclu- η ere

160쪽

rso GENERA MORBORUM

Febris pemphygodes, Ephem. Germ. D. I. A. VIII. Obs. 56. Pemphigus castrensis, S. sp. 2. Febris syneches, cum vesiculis per pectus et collum sparsis, Morton. app. ad exerc. II. Pemphigus Helveticus, S. sp. 3. Langhans in Act. Helvet. vol. a. p. 26O. et in Beschreibuugdes Si ementhais, Zuricli 1753. De pemphigo Indico, S. sp. q. et Pemphigo Brasiliensi, S. sp. s. non liquet.

dere vellem. Nihil aliud, fortassis, quam cynanchemaligna fuit ille morbus, et, ad summum, quod rem phigus omnis morbus symptomaticus sit, satis verisimile videtur.' An aphtha inter exanthemata recensenda sit, dubito. Aphtha enim quaeque fere quam ego vidi sine febre fuit ; et si quando cum aphtha infantum febris adsuit, haec sere semper aphthae supervenerat.

Aphtha

SEARCH

MENU NAVIGATION