장음표시 사용
21쪽
DISS. DE ΜΕΤΗΟDO MEDENDI MORBIS. I
longus, et a scopo mihi praefiXo aberrarem nimis, si nunc ea iterum adponere vellem, tribus hinc, ut tant, verbis, rem omnem complectar. Concedunt
DELIus aliique, nunquam sine laude nominandi, viri, materiam febris in febre per varios repetitos motus alteri, coqui, subigi atque expelli, sed legi merentur inprimis quae sentiunt RICHTERVS ac BREN-D E Liv s, hic in diff. de justa methodi refrig. aestimat. . III.) ille vero in dissi de justo febrium moderamine
et V.) Iam vero cum ipsa febris intermittens nil nisi motus dividens, febrim turbare neutiquam convenit, sed modo juvare juvat, et de plurium consensu, quae attenuant ac dein per emunitoria cutis amandant, prosunt.
g. IX. Dolores et spasmos ideo junctim tractare debui, cum causas habeant consimiles ut iccirco una eademque methodo iis mederi possimus, totum enim rei discrimen in eo positum est , ut dolor ex fibra nervosa, spasmus autem eX fibra musculari originem trahat, quae fibra in utroque casu tensa ut, necesse est. Qui fiat, dolores symptoma esse morborum plerorumque, hoc dilucide satis jam explicui loco citato, sed placet nunc dolorum investigare differentiam. Nemo dubitat, quin pars nervosa omnis dolore tangi queat, hinc cum tensio nervi sit vera et unica dolorum causa, illud omne quod nervos modo quocunque distentit, dolores emcit. Iam fac, ut idem C corpus
22쪽
corpus, quod dolores commoVet, Versus aliam partem
quamcunque agat, et dolores dabit, loco quidem diversos, sed non specie, haec ergo differentia notari vix meretur, unde simul adparet, dolores qui nonnisi loco disserunt, medicaminibus sanari posse iisdem. Quae circa dolores monui, ea et de spasmis adfirmari possunt, modo fibra sit muscularis, omnis ergo dolor depellitur, et spasmo auxiliatur, tensione fibrarum sublata, vel hoc si fieri nequit, fibra laxata, utrumque vero ex actione morbidi in fibram et reciproca fibrae
actione in morbidum fieri posse, ego quidem' judico. Sunt spasmorum plerique, qui sua sponte cessant ac nullis indigent remediis, id quod experientia edocti
scimus. Cogita enim, vim fibrae, qua sese contrahit, esse - lem X, fac doloris vel spasmi causam tendendo agere vi quae adaequat V, tunc fibrae actio in istud quod tendit, erit aequiparanda V, hinc vis qua fibra gaudet sana, vi istius quod tendit duplo erit major, hinc fieri non potest, quin visi major minorem
superet, hinc tendens removeatur hinc utique salus; sed fac corpus tendens in fibram agat vi XI, tunc, cum vis corporis tendentis vi fibrae absoluta sit I maior, fibra vel fit laxa, vel rumpit, hinc dolor cessabit. Quod humorum ex stimulo assiuxus major, dolores lenire possit, hoc jam olim monui. Ex hisce causis factum esse mihi quidem videtur, ut permultos hac in re consentientes habeam, sic adfirmat Θdenhamius Oper. p. 4O. arthritidem sibimetipsi esse medelam atque praesidium praestantissimum.
23쪽
DISS. DE METHODO MEDENDI MORBIS. I9
Qui plura scire cupit, in binis Cartheustri disseritationibus, olim a me citatis, inveniet, qui sine dubio rem acu religit.
f. X. Profluit sanguis, vasis vel ruptis vel expansis,
utrumque vero causis debetur, quae vel extrinsecus vim vasis faciunt, vel intra vasorum cava habentur.
Illud sanguinis profluvium, quod oritur eX causa quae intra cavum vasis haeret, nunc diligenter exquiram. Cum sanguis profluere nequeat, nisi adsit apertura vasis, facile colligitur, nullam oriri posse haemorrhagiam, nisi vasorum resistentia imminuta iit, quae tunc imminuitur a sanguine, si vel vitiosus est, vel copia peccat. Sanguis vitiosus tunc erit profluvii causa, si ex sanguine, vel spista, vel acri, nascitur Obstructio, ex qua dein vel in eo loco ubi haeret, vasis l. dilatatio, l. ruptura, l. erosio contingit: vel sanguis remotas Versus partes propellitur, unde vasorum l. ruptura l. dilatatio fieri debet. Si ex copia sanguinis, vasa vel distenduntur l. rumpuntur, tunc Vel plethora vel rarefactio, l. pleihora et rarefactio junctim adesse debent. Haec sibi quaevis profluvii species vindicat, cum vero et propria et communia intueri opus sit, paucis quod sentio, dicam. Haemorrhagia, nascitura ex causis quae intra cavum vasis habentur, requirit C a sem-
24쪽
zo DISS. DE METHODO MEDENDI MORBIS.
semper, ut in eo loco, ubi contingit, vasorum adsit minor resistentia, quicquid ergo hanc vel illam partem prae ceteris debiliorem magis reddit, illud eff-cit, ut sanguis in hac parte, non vero alibi locorum, profluat, et haec causa dicitur determinans, quae rationem morbi sussicientem continet. Haec subest ratio, cur non semper eXplethora et rarefactione haemorrhagia, et cur ab iisdem causis diversa saepe. Cognitis iis, quibus vera debetur haemorrhagiarum origo, jam facile erit probare, quod haemorrhagia, qua talis considerata, ad causarum destructionern multum valeat. Si enim orta vel ex plethora, vela sanguine rarefacto, tunc profluvium suam minuit causam ; si vero eX Obstructione nata, qualis v. c. hae-morhoidalis fluxus, quatenus circuitum sanguinis liberiorem reddit, prodest. Nolim ego hac in re multus esse, hinc sussiciat dixisse, nullam haemorrha- lgiam, neque criticam, neque symptomaticam vere ltatem, penitus cohibendam esse, cum omnem haemorrhagiam cohibitam mors subitanea sequatur, saltim status periculi haud eXpers. lsCHOL. Scio quidem organicorum sententiam, qua nimias haemor thoidibus tribuunt laudes, sed quis est qui non rerspiciat, me non sequi eorum sententiam.
25쪽
DIs S. DE METHODO MEDENDI MORBIS. a I
. Excretio Visculi, Seri , Bilis
Excernitur non modo sanguis, sed et serum acre . visci dum ejusque decies omnes , bilis , semen corruptum ex impuro coitu, verbo, fluidum nostri corporis quodcunque, ipsa vero, eXcretio dicitur critica, salu bris, si vires non amittit aegrotus, sed recuperat. Iam vero uno adfirmant ore omnes, criticas morbidi expulsiones a vitae viribus unice pendere, quod cum aliter existimem, in illud laborem insumsi, ut monstrarem, essicaciam quae vitae viribus adscribitur, non ab hisce solis, sed a stimulo etiam, qui ex indole morbidi concipitur, pendere. Sic acris humor fibras pungit, vellicat, pituita vel lentor, qui adhaerescit, stringit, hinc eae causa utraque stimulus admotum validiorem, qui ad suam exterminandam causam tendit, ex utrisque contractio, diversa tamen, etenim si morbidum aCre, tunc motus acerrimus siviscidum iners, tunc permediocris.
Quodsi ergo fateri licet quod res est, morbi materies et in hisce morbis ad sanationem multum valet, namque ut eliminetur morbidum, naturae vires nonnisi ex stimulo incitatae agunt atque sic expellunt, qui fit, ut in morbis plerisque conveniens evacUatio, quae stimulo ex sua causa debetur. De plurium sententia morbus ille, quem gonorrhoeam vocant, pestiferus habetur, qui humores destruit, solida erodit, C a salu-
26쪽
22 DISS. DE METHODO MEDENDI MORBIS.
salubris nunquam, sed neminem inveni qui neget profluvii qua talis salubritatem, etenim in gonorrhoea curanda hoc primarium existit, ut profluvium rite succedat, quod sit itaque ex diaetae vitio, medela perversa, vel alia causa quacunque gonorrhoea forsan cohibita, tunc revocetur Opus est, ceteroqui et hoc notum est, medicamina, quibus huic morDO mederi convenit, diuresin moVere, ut tinctura tartari, antimonii, balsamus de copaiva, terebinthina, essentia succini, pimpinellae. Ad hanc morborum classem pertinent excretiones per alvum, v. c. dysenteria, diarrhoea, , quae licet sint symptomaticae 'excretiones, nunquam tamen sisti volunt nec si1nunt, sed prudenter tolli.
g. XII. Qtiae dicenda restant hisce continentur, mutationes quae in morbis fiunt, legibus teneri a quibus nunquam discedunt, quarum 1 omnis morbi causia irritat et sensationem producit; et) ex stimulo motus consurgit , sensiationi vel irritationi
a) qui motus proportionatus , judicatur condeniens. Iam undecim annos retro Ill. DELIus , qui ob praeclara in medicinam merita magnam sibi comparavit famam
27쪽
DIS s. DE METHODO MEDENDI MORBIS. a 3
famam primus invenit legem naturae : omnem siens tionem sequi motum siensationi proportionatum, confor-riem, quam Vir ille laudatus in Progr. singulari pluribus exposuit verbis. Quaedam, quae ad meum 'ertinent argumentum, adlegare liceat ex IX. Progr. cit. Convenientem esse motum puto, qui est melium ad fuem con equendum, hinc Inalis, quo intenditur orporis pejectio, vel in conservanda sanitate, vel tollenta sensatione ingrata, et morbo. Conveniens utique est mo- us, si ad acre vel molestum aliquid forte in oculum ill lan abster endum oritur ad xlis laciomarum. Turis oriarur insegnis, s in tracheam corylis peregrinum illapsum est. 91 Dur in trochea admodum nervosia sensatio, hanc sequia
ur motus seensationi conoeniens, ut videlicet excernatur eregrinami corpus , molesam sensationem inducens tib
amque respirationem impediens. Motus est Inalis et onveniens, s post siensitionem obstructionis vel congestioris in Iunicis muco sis sinuum et cavitatum Osis frontis, henoidalis, elimoidolis, maxillarium siequitur coryzu. Ut resistis, et excretio, perfectio corporis. Vid. et Box RΗΑAVE Prae . in propr. Insti. ut. P.I. Proleg. f.IV. sq. Venenum adsumtum est , pereun-lum homini , s vis eius aut in sanguinem se penetret, aut liu in viscera agere queat. Oritur vomitus, actum est
28쪽
24 DISS. DE METHODO MEDENDI MORBIS.
in omne, quod praesiturus erat Ieritus medicus. etc. Nissi omnia me fallunt, satis demonstratum dedi, morborum causas agere ita, ut stimulus oriatur, qui dein saniatis causa evadit, hinc morbum nunquam penitus esse cohibendum. Semper autem intellectam volo actionem corporis in corpus, sive actionem morbidi in sanas partes, ubi vis illius debet esse minor viribus sanarum partium, quod et monuit Ill. DE LIVS l. c. Sed cave, inquit, ultra terminum fiat impetus. Cessabit sensatis , si ultra elasticitatis gradum tenditur nerolis,
29쪽
DOCTRINARUM COPIA ET MORUM ELEGANTIA CONSPICUO
unquam voluptatem e re aliqua percepi, sane I nunc ex eo percipio, cum TIBI placuerit, Fautor testumatissime, TE mihi comitem praebere in dispuando, qui fit, ut laetus atque alacer tempus adripiam, rates, quas ΤIBI debeo, eXsolvere atque quanti ΤΕ aciam aperte fateri. Quem TE per semestre anni patium satis habui cognitum, eum rogitabam, ut meis tum cathedram conscenderet, quippe cujus vis ingelii, adssiduitas, doctrina praeclara, eloquentia praesta- ilis ac morum denique suavitas , inter Omnes constat.)eus optimus maximus apud ΤΕ amplissima fixit bene-icia, qui insuper patrem nactus, Virum in medicina et aaturali historia egregium, cujus doctrinam singularem cripta lectione digna, et Commercium Noricum testan-ur; Tu vero nil omisisti quod ad augendam cogni-ionem rerum medicarum facit. Iam olim Tubingae intecessores in medicina TIBI fuere Viri laude illu iri atque doctrina exquisita conspicui, EXceli. s I R G-VART, GMELIN, MOEGLINS, aliique nunquamine laude commemorandi, nunc vero ex binis jam innis auscultator fuisti attentus KALT SCHMIE DII, UICO LAI et FΑsELII, Virorum per orbem terra tam celeberrimorum, qui nostram Ornant Ienensem.
30쪽
Quae cum ita sint, non possum, quin ΤIBI honores,' quos dabit academia nostra, et praemia quae patria tribuet, ex animo gratuler. De me illud persuasum habeas, in ΤΕ amando, me, quoad spirans ero, nemini posthabendum fore. Fac valeas, vigeas semper, meique sis memor. Scribeb. in Acad. Ienens. Die xv I. M i MDCCLXI.