De ecchymosi et suggillatione accuratius distinguendis : theses ex anatomia et chirurgia tum practica tum forensi, die Sabbati octavâ mensis Aprilis, anno 1786, à sesqui-secundâ post meridiem ad septimam, propugnandae

발행: 1786년

분량: 32페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

subscripserint omnes in utraque Medicina Magistri; sicque

sicundo examini omnis via erat praeclusa.

Mita memoriali libello , Parisios , Montem- pessulanum &Nemausum , opem & auxilium Medicos rogante, qui, posthabit judiciaria Augustodunensi renuntiatione, causam Reis adjudi

carunt , proprio Marte asseverantes lividas maculas non a causa -externa contundente ortas ., sed a sanguine in corporis peri

phaeriam impulso per vim morbi Sc instante morte, in ultimo animae secedentis conatu, ut videre est in omnibus fere cada

veribus; praesertim si morbus a pluridis humoribus processerit. Sed quid testificationes extraneae de non visis, sine constantei corpore delicti, vanae proficiunt 8 Quis enim ignorat sumptibus instigatione litigantium, quorum interest, haec scripta ossi- .ciose fieri, unde nullias sunt auctoritatis coram Judicibus. Si

non certae fidei viderentur ea quae de cadavere examinato in a sta. relata sunt, iis refragari posse ratio de aequitas jubent. Sed tinc testimonii reco nitio Viris in arte peritioribus committenda, quorum munus est ex .aequo & incorrupta fide qui quid contra artis cognitiones & praecepta, errore vel imperitia peccatum fuerit, investigare, quae emendanda proponere, ut irrita habeatur renuntiatio a minus expertis tradita : sed male cedunt consilia qui contraciam opinionem sine probationibus proferunt, uni e partibus adversis opportune patrocinantia.

Quia jam de Augustodunensi relatione Anatomica sentien- idum sit, judicatu facile Ex Artis legibus inquirendum in figuram& magnitudinem instrumenti vulnerantis; de natura & usu partium laesarum; an lethale vulnus fuerit, & qua de causa; quae symp- tomata vulnus inflictum ad mortem usque secuta sint : nihil horum in renuntiatione: non constat de certitudine facti phy- sica : ergo nullum existit , quod vocant, corpus delicti. Nihilominus re audita ex utrinue parte, litem diremerunt inter res Iudices, damnando cuium e Reis ad exportationem bien-

22쪽

nem ibanni ment) ad mulctam erga Regem, ad solvenda decem librarum millia, & a d litis expensas. Alteri autem Reo, quod rixae testis iaetum vexatorem non dehortatus sit, imposita fuit poena solvendi duo millia librarum S: expensas, secedendique ad quinque annos a praesentia Patris filii defuncti in quocumque sociali civium congressis. A tam damnoso judicio ad supremam Divionensem Cinritam fuit provocatio. Ibi, scriptis, contrascriptis, confutationibus, iteratis responsionibus, inter litigantes ex utraque parte actum, ita ut implicata & obscurata verius quam explicata fuerit controversia. Pro Patre defuncti certabant tanquam de vita & sanguine: litigio ministrare non puduit Artis sal taris Magistros, & forensium quasi aemulatores, arte subdolatili: virtute enim mentis imaginum fictricis varias excogitarunt laesiones minime visas , nec prorsus comprobatas, ut cauta pro dessent. Ab omni exprobratione immunes essent Reorum d

fensores , si iis de ignoto disserendi nulla sitisset cupido. In solvendis quaestionibus physico-legalibus primaria lex esset ut clare, distincte & evidenter posita si facti certitudo. Cad veris inspectio legalis est actus publicus detegendae mortigcausa institutus. Livores, maculas in corpore visas, Augustodunensis relatio percussionibus assigna : negant consulti Medici Parisienses ; macularumque lividarum causam , verum EIonginquo, vident in putrida humorum dissolutione. Sed quae ratio negati daretur 3 Cui ex contrariis assertionibus adhibendae fides 8 Certe quidem ut iam Paratis noster observavit, post mor tem fiunt eruptiones, nondum scilicet restincto humorum se vore qui putredinis est soboles: quare tunc putredinosus calor. qui sub mortem plurimus est, in cutem excrementitios humores excernit, macularum materiam. An ergd in hoc notitiae genere

incertum fit de percussionibus & maculis inspectis judicium EPrudenti sectione res investiganda, ut constet de vasorum disrup-

23쪽

rione, de corpore delicti, & congestione sanguinis absessi spartibus, si sit Ecchymosis a corpore contundente ; S de integritate cutis & substrati textus cellularis, in suggillationibus a causa interna oriundis. Sed cultro Anatomico docta manus agat, monente Claris. Vanii teten , nam sepe quando Im-

is periti cadaver examinant, non tam lustrant vulnera, quam is faciunt. πCollegarum chirographis socium nomen subscribere rogatus denegavit Clar. M. AN c ; nec benigne invehitur in Augustodunenses, qui triginta septem abhinc diebus post inhumationem, de corpore ex humato judicium facere ausi fuerint: tum stans a causa Reorum contendit ementitam in occipite Ecchymo

sim , quippe cum sanguis inter spatium sexdecim dierum a rixa

ad mortem, vel resorbius, vel in pus conversus, aut fluiditate privatus , cum coloris mutatione, fuisset a calore partium, vi

pulsante arteriarum, & influxa naturali spirituum. Quod argu mentum victrici ratione infirmavit Clar. D. Mararer , Medicus Divionensis, Clari Vanii teten auctoritate fretus, dicentis, Com. mentario in Aphorismum Boerrhavii I i, ratione effusi sanguinis Galenum jam monuisse, suppurationis nomine hic intelligi omne sanguinis corruptelam, non autem conversionem in pus propriεi dictam ... M Si nullus aeri accessus detur, potest sanguis effusus is diu sine corruptione manere, imb sensim extenuatus iterum is resorberi sinὸ noxa, uti saepe post validas e lusiones appa is rei, quando sanguis, vasis fractis , sub cute integra effusus , ,, per mensem & ultra saepe haeret, sensim iterum disparens sine ullo malo. is Quidquid id fuerit, cum nulla suborta sincsymptomata, huic Ecchymosi causa mortis nullo modo tribuenda. Litigiosas ambages non sine magno sumptu, & anxias curas disturbasset docta renuntiatio ex legibus Artis expedita. Tandem die s Martii, tantas composuit lites suprema Curia,

dinustis ab insimulatione homicidii causarum Patronis

24쪽

II. In humano corpore sanguis a corde in arterias expellitur.

ad illas redux per venas: sed anatomica observatione notum, a morte , quocumqRe modo moriens e Vita dii cesserit , venas sanguine plenistimas esse, arteriasque in cadavere modicum

sanguinis continere. Suggillationes majores fiunt ab hoc Du-iguinis transitu in venas minimas ad cutem usque , & suffusione in textus adi post cellulas, in iis praesertim quibus violenta mors obtigit ; quod videre est in suffocatis a carbonum vapore inspirato ; & etiam , quibus laqueo collum torquetur et livent brachia dc crura , eb intensius quod fuerint san-.guinei temperamenti & aetatis vegetioris. Nulla in his suggillationibus artuum sub catapea laesio anatomice perqRitenda vsed admonendi Attis cultores quibus inculta esset in hoc genere doctrina, cultro anatomico tape investigandam esse veritarem , ut certo noscatur corpus delicti. In judicium nonnunquam venit, An qui fune suspensus cernitur, vel vivus vel mortuus suspensus sit. Ex Parao, libro de Renuntiationibus is vivus suspensus fuerit, funis vestigium in cervicis ac juguli

circumferentia relictam, rubrum, livens aut nigricans appardibit, cutisque circumcontracta ac rugosa, propter eam quam

funis fecerit compressionem ... Livebunt etiam brachia crura totaque facies, &c. Contra, tu susperisse cadavere , nihil horum apparebit, ne funis quidem in collo vestigium rubrum aut livens, sed simili plane cum reliquis corporis partibus colore. Crescente in dies Arte, uberiorem doctrinam nobis trans misit observatio experientia. J. Bolinius, Profestar Lipsiensis meritissimus , ad calcem libri de Renuntiatione vulnerum , dissertationis lucidi ris auctor est super hauc quaestionem , Ain quis vivus mortuusve suspensus fuerit λ Sequentem casum, cognitu necessarium refert, do cadavere post mortem suspenso. ,, Foeminae cujusdam suspei asae nec facies, nec collum, nec humeri D cum ti rase, peregrino colore imbuti, nec oculi prominentes,

25쪽

μ nec fingua tumida ac nigra, nec laquei vestigium, deprehensa is fuerunt; utrumque potius abdominis latus , a costis nothis, is lumbi ad podicem usque, ac femora livida, fusca atque ax fuggillata comparuerunt i conclusit, anno I o8 , die I9,, Octobris , Collegium Lipsiense , illam non tam viventem M se ipsam strangulasse, quam ejus cadaver post fustigationem is Sc verbera lethalia suspensum fuisse. is Haec autem suggillatio a verberibus, quantum differat a suggillatione in femoribus strangulatorum conspicua , judicandum. Ab ipsius causa ; cutis exterior laesa est, & tumoribus ramos surculo s quasi referentibus sulcata , praesertim in iis qui virgis

ac flagellis caederentur. Sed in casu dissiciliori novum lumen protulit non mediocri intelligentia instructus Chirurgus villanus cujus nomen desideratur. Validis ardens animis Filius Familias annum agens decimum 'octavum, suspensus in arbore visus est, die Augusti I aia uno i 73 F.

Patrem incarceratum, incarceratas novercam tresque defunctiso rores, decreta corporis comprehensione, ob concitatum rumorem

publicum, tanquam insontes dimisit pro ' Rege causarum Cognitor ; suspensumquo Aut hirum judicans, quod sibi ipsi: propriis manibus mortem consciverit , rigide, ad juris criminalis forintilam, cadaver ejus dehonestandiim censuit. Res ad supremam Aquisextanam in Provincia Curiam delata , n contrarium cessit, perspicacitus inquisita ab illustr. & doctrina spectabili viro D. de Gueidan , tunc temporis Advocato Generali. In dubia quidem aderant strangulationis signa : sed ex observatione Chirurgica, vestigium collo contuso cum suggillatione impressum , horizontaliter & immediate supra scapulas cernebatur, ita ut humi prostratus, fune torto supremum diem adolescens obierit ; dein ad arboris ramum sublatus, suspensorii ilaquei vestigium mento tenus, oblique ad cervicem apparebat absque ulla coloris in hoc cutis sulco mutatione. Immanis iiilis.

26쪽

2 per saevitiae alia exhibebat indicia examinatum attentius cadaver ; deprellis in os dentibus sanguine tinctis, per compressionem violentam a pede patris homicidae sa). Hinc quanta cum cautela sit agendum in relationibus forensibus, videtur ; quam prudenter δc circumspecte res intueri oporteat. In allato casu sagacior observatio anatomica lucem emisit ; pari studio facta cadaveris inspectio scandalum Tolosanum amovisset, dubia aperiens, & de jugulato cive Themidis gladio, an jure, an immerito,

constaret ex certitudine facti clarius,ut par erat, probata. In hoc cardine, necessarib & absolute vertuntur res criminales : certitudo

facti physica, corpus delicti constituit, quam sententiam verbis

iterare nos non piget: investigationi anatomicae, aperitis, vere

congruit Santolii carmen , inscriptum in Castelleti camera criminali : ISontibus unde tremor , civibus inde salus. III. Gravis quaestionis solutio a vulgari intelligentia remotior est, quam ut quisque judicium certum dicere valeat. Re minus intellecta , quid veri, quid documenti emergeret λ Et, ut cum erudito Scriptore ineuntis seculi XVII loquamur, languentes re oleo defectae lampades tenue lumen spargunt. Sed ab indocta renunciatione quot insurgunt mala, & quidem horrenda Decipiuntur Judices; aspectu terribili incedunt Poenae scelerum ultrices ue innocentia sua freti, immerentes premuntur; seriusque, cum acerbo & supervacuo animi sensu discernitur frustratam fuisse cauta intelligentiam: haec aliquot exemplis ad

rem nostram redeuntibus, probanda.

Castri Albiensium, Petrus-Paulus Sirven inique poenam occi-

ου Vid. quam edidit dissertationem Clar. Ainus Praeses, anno I 76 3 . sub

27쪽

23sae puellae, quae, primis diebus anni seipsam praecipitem in puteum dederat, capite expendisset, si relationis ex inspecto cadavere vitia non patefecisset Cl. Actus Praeses; ex quo in possessionem famae, bonorum, vita salva , restitutus fuit prudenter ab aliquot annis Contumax. Non mimis Artis regulis dc praeceptis, quam ossicio suo defuerunt cadaveris Examinatores. Ex eis quod nulla apparuerint squae penitus ignorabant, ut patet ex eorum legali relatione signa submersorum mortem indicantia, inferre fas non erat

puellam prius a sicario fuisse interfectam, dein in puteum pro iectam. Sed ex ipsa praecipiti in puteum prolapsione, icta

crebro, contra putei parietes quasi arietante capite, ex iteratis, ante quam ad aquam putei pervenerit, percussionibus, ad sygias undas penetravit .infelix ex alienationae mentis puella. Tumor a contusione aderat in regione ossis frontis; at nec sectione anatomica an os Daistum fuerit, an quid sanguinis in interiorem calvariam effusum , nequaquam investigavere.. Meris conjecturis & levioribus praesumptionibus innituntur , cum de corpore delicti certo certius constare debuisset. Collum, in toto orbe, sanguine extravasato turgidum, sug-sillatum anterius a mento ad claviculas, lividas carnes , collique in omnem sensum mobilitatem habuerunt pro signis suffocationis a causa violenta exterius & nefarie admota, cum haec omnia potens & gravissimum praebeant argumentum fracturae

.vertebrarum cervicalium.

IV. Indiligentiae potius quam inscitiae exprobrationem meruero ea referendo quae . in cadavere observabant Audom

ropoli St. Ome , , Medicus & Chirurgi, Magistratus rogatu deponentes de causa monis viduae Monbailli, 28 Julii I771. Tota facies suggillatae; nares coagulato cruore oppletae; pectus antrorsum, brachii utriusque pars superior, livida ; vulnus subter supercilium dextrum in orbitam penetrans, omnia Miscera

28쪽

1n statu naturalis nihil li φ rum ex ipsa relatione juridica ponite

esse mortis stabitaneae causa: quas praeter Naturam Viderunt laesiones , vel a casu, vel a corpore contundente factas hacerii statuentes ; vulnus autem supercilii ab instrumento pungente

dc secante, puta cultro , .vitro, &c. i . . f. . cci I

Infaustus vulgi rumor reum fecit defunctae filium. & parricidam judicavit Suprema in causis criminalibus Atrebas Curia, insontemque summo supplicio mactavit, pugno secto; brachiis, femoribus', cruribus & lumbis vecte ferreo' fractisi,

vivum igni concremandum tradidit. In tam horrenda calamitate, Martyris uxori ad patibulum damnatae, & casu felici gravidae, patrocinati sunt viri humaniores , opemque Clar. Actus Praesidis em agitarunt i qui praestita con sultatione, Januarii die 8.anno i*II nullum esse corpus Velicti, nec a percussiore interfectam mulierem, ' probavit Psed Apoplexia temulenta correptam incidisse in angulum arcae , unde vulnus supra oculum, suggillationes in facie & aliis partibus ,& ruptis a commotione vasis, nares cruore repletae, dcc

Certe noluit propitiam ferre sententiam , sciens ex Sebirio , Professiore Argentinensi, de Ind. informat. peccatum maximum servare Velle , quem , ob vulnus illatum lethale, leges homi cidarum poena damnarunt. Quas interposuit auctoritates maximi sunt ponderis in re tam gravi dijudicanda. Nulla fit in renuntiatione mentio obesitatis,& veteris consuetudinis multo vino vel aqua- vitae sese ine briandi. Cadaverum per Feritos lustratio , quoad reliquas ci cumstantias, imprimis Procata vi et morbosam , in Judicio accu ratius enunciando insigni pollet emolumento. a . Obesi admodum habitus homines & vini intemperantes repentinae morti a) Bohnius, de Renunciatione vulnerum cap. 3 de deponendi ratione ru

29쪽

27 obnoxios en, notat Illust. Archiater Pontificius. De Apoplexia agens celeb. Foroius , primam observationem refert de quodam crapulae dedito plethora abundante. Ex Weia fero, tract. de Apoplexia, constat ebriositatem , hujus morbis tequentiora dare semina. Aperto capite ebriosi intra pauca horas apoplectice fato functi, superficies cerebri, ejus caVi'aates Sc cranii basis sanguine extravasato replebantur. Hoc tamen certum , inquit Claris. Observator, nullam causam violentam externam , sive ictum , sive casuna, tantae rupturae vaserum' sanguiferorum auctorem praecessisse : Historia morbo rum Wratissaviensium ab Haltero edita, notat expresse, notorios

vini abusus, multos , optimi alias habitus , in Apoplexiam

Pr aecipitavisse. Acta Medicorum serotinensium memorant militem . sanguinei temperamenti, Optima valetudine fruentem, subitanea morte extinctum. Externe totum corpus , sanguine suffusum undique livebat': quod Bero lini observabant, anno 172o, visum est Autodomari, anno.I77o: ergo a suggillationibus in pectore non recte arguitur contusum fuisse pectus a violentiis externis. Hoc etiam notandum, quod in 1nvestigatione anatom La militis Prustici, cum capitis integumensa inciderentur, statim sub cute multum fluidi sanguinis occurrime ;' inque magna quantitate, sunt ipsa Relationis verba circiter ad tres mensurae parteS, dum cutis removebatur, fluebat. Claris. Morgagni refert in ebrietate mortuo vasa piar- matris & plexus choroidei adeo referta sanguine, ab eoque dilatata, ut nunquam magis vidisse meminerit a . Saepe ebrius , inquit,quae res quantum ad copiam sanguinis augendam, '& ad vasa quae intra cranium sunt, infrinanda

a Morgagni de sedibus morbor. per Analom. epist. o. articul. 12 dc

30쪽

valeat, facile intelligitur. De alio in crapula mortuo dicit: Clar. Auctor quod faciei musculos omnes , interjectas

membranas & glandulas parotides fuscus ex coccineo rubor infecerat sa). Hinc Lancisium monitorem audiant de lethalitate vulnerum Renuntiatores , cum dicit vis in hac re cautos velim ,s, tam ipsos Medicos , qui propriam aliqnando sententiam B pro usu forensi interponere debent , quam Iudices puniau turos eos qui etiamsi levi impulsu dejecerint ebrium, vel quemclimque alium , si hic statim de vita obierit, illatae mortis D fiunt rei. o bὶ Quae ad rem Monbailli maxime congruunt.

Notum sit judices deceptos, quibusque mandata fuit litis recognitio, , solemni judicio famam filii Monbailli in integrum restituisse ; ab omni criminis suspicione liberatam uxorem superstitem , consultationis CL actus Praesidis laudabili factae

in Arreso mentione. Admoniicis insuper voluerunt de 'attenta circumspectione habenda in renunciationibus suis, Mediacos & Chirurgos causas mortis proximas & remotas verbiτ' expressis declarando , rationesque doctrinae, vel opinionis circa: res observatas. Quod ipsa ratio suadet& jubet, jam Carolus V. Imperator Romanus, praescripserat, cadaveris sectionem legalem, & laesionum in eo praesentium inspectionem pro fundamento totius

processus inquisitorii ponendam esse, serio in Constitutione Criminali praecipiens. Celeberrimo VOLTAinx, navis litterariae in puppi sedenti,& clavum summa cum laude moderanti, quam maximuς

poterat habitus est honos ab iis qui politioribus dele tantur studiis , quod in causis Simen dc Monhailli animos, moverit, florenti & eleganti dicendi forma. Sed quid sunt hae

SEARCH

MENU NAVIGATION