Dissertatio historico-medica inauguralis de Antonii Leeuwenhoeckii meritis in quasdam partes anatomiae microscopicae ...

발행: 1843년

분량: 85페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

21쪽

pretio aestimasse, intelligitur eX eo quod microscopia sua non vendidit s) multoque minus exulgavit,

quam rationem in lentibus tornandis et materia iis eligenda sequeretur, neque ullum horum vestigium ΡΟSt mortem inventum est. Id forte mirum videbitur Consideranti, quam aperte ceteroquiu in I pistolis loquatur LEELWΕΝΗΟΕcKIUS, ut De Vel res minutiS- Sima S reticere conetur 2 . Facile autem intelligitur LEEUMENΗ0EcΚΙUM artem , quam tanta industria et virium intentione consequutus eSSet, aliis nolui S- se Communicare , quod saepius accidere videmus in

hominibus , qui omnia ex se ipsis didicerunt, quales vulgo autodi acti appellantur. BIRCH δ) publici juris fecit Epistolam viri docti MOLYNEUX.

Hic inviserat LEEUWΕΝΗΟΕcΚIUM, ut ejus micYOSCOPia contemplaretur, sed Delphensis noster ea tantum microscopia conspicienda praebuit, quae Vulgi oculis subjicere solebat; alia autem possidere riebat quibus multo accuratiores institueret obser ationes; haec autem a nemine praeterquam ab ipso COUSPecta suisse , quippe quae in usus tantum pri atos adhiberet neque a quoquam considerari sineret. Quod ex his colligimus, eum nempe suorum in eritΟΓUm aliis copiam facere noluisse, insuper confirmatuΓ epistola physiologica 18 ad LEIBΝΙΤZIUM conscripta , qui magno LEEUM ENHOECΚII nomine inductus Scholam Delphis constitui volebat, in qua lentium to naudarum praecepta traderentur, quod consilium LEEUWEΝΗ0ECKIo non placebat. Narrat quoque ΠΟ-bis IIUGE IUS , eum , quum Landgravius Η9SSOrum CaSSulae eum inviseret, ut microscopia Videret, l) UEI EN acu Itinera Tom. III. pag. 360.

22쪽

valde circumspecte microscopia in area inclusa manibus tenuisse et Singula eXposita visitatoris curiositati diligenter cistae inclusisse , metuentem , ut Videtur , ne ei ab aliis auferreutur, quo Opportunitas daretur ejus arcana explorandi 1 .

Ex judicio docti M0LYNEUX 2) homo erat suavis

et sine dubio magnis naturae dotibus praeditus , sed quod minime exspecta Vexat nullo litterarum genere tinctus , ita ut neque latinam Neque ullam recentiorem linguam praeter Vernaculam teneret, quod inprimis nocuit ejus ratiocinationibus, quarum multae ab exaggeratione vindicari non poterant, quippe aliorum observationes et rationandi modum his observationibus fundatum non legens suis ipsius viribus unice considebat 3 . Hoc tamen non ita accipiendum est ac si in Venta sua pertinaciter defenderet , etiamsi erroris CONVictuS esset; epiStolae contrarium indicant 4 . quantopere abfuerit ab iis, qui se ab aliis doceri non patiantur, intelligimus

ex eo, quod saepe ad foΓUm ΡiSCal tum se conserebat, ut piscatorum de piscium natura et vivendi ratione sententias eliceret 5 . Oratio in epistolis solet esse simplex et sine ampullis familiaris dicendi ratio, qua diversissima argumenta inter se conjungit,ogregie convenit cum illorum temporum ingenio.

3J Inde explicandum quoque, quod diXit IIUD DE consul Amstelaedamensis idemque magnus mathematicus et physicus, incloccum Ι ΕΕUWΕNHOECRIUM ea invenisse quae illos omnes effugissent. Cf. VAN I AMPEN geschi edetiis derWelen scii appen Tom. II. pag. 58.

23쪽

Vindicari autem non potest a Vanitatis suspicione ;ipse enim nobis refert, non Sine quadam ostentatione , quibus et quot muneribus donatus sit et quinam viri principes eum inviserint. Eum in re familiari lauta fuisse non uno argu-gumento probari potest ; plurima microscopia argento et auro Obducta et Ceterum splendide confecta hominem divitem iudicant ; in primis autem otium literatum, quo fruebatur et quod muneris gestione , de quo antea diximus, ViX interruptum esse videtur et unde certe ViX ullus Peditus redundaret , non nisi laute viventi concedi poterat. Divitiarum argumelatum peti etiam potest ex ejus imagine si) , quae LEEU VENU0ECKIUM sic repraeSentat, ut e vestibus et toto habitu virum opulentum Videas. Quantam famam LEEUWENΗ0ECKIUS adeptus fuerit, non tantum essetas eX eo, quod principes hujus

terrae eum iu iSerunt, sed etiam eX eXistimatione , in qua eum apud ci eS fuisSe , non unum testimonium affirmat.

In Epistola 47 narrat LEEUMENII0ECΚΙUS , regem Brittanniae CAR0LLM ΙΙ Τ) Delphos ad se venisse. Regi inter alia ostendit per microscopium membra

I) Haec imago, opus egregii Pictoris cujus nomen in cognitum est, Servatur a Viro doctissimo C. W. H. vΑNKAATHOvΕN , qui artificem suspicatur J. VERROLIE. Hoc Ioco non Possum non mentionem faCere imaginum I ΕΕΠWΕN-Η0ECRΙΙ , ex quibus hic subjiciam quae mihi innotuerunt: Antonius a Leeu enhoe . . . Verkolye yinx. A. de

24쪽

et aculeum pediculi et pro sua simplicitate explicavit quare milites pluvia laumefacti magis vexareu-tur a pediculis quam coelo Sereno 3 quae ObSeΓVatio principi placebat. Reginam ANNIM MΛΒΙΛM , quum eum Delphis inviseret , duobus microscopiis d0navit si) , quod profecto memorabile erit reputanti , quam diligens fuerit in arcanis suis servandis.

Enan Diis VAN L00N 2 nobis narrat Imperatorem Russiae PETRUM ALEXI0WIΤZ , iter facientem per Bollandiam prope Delphos anno 1698 , duos viros

nobiles misisse, qui LEEUM ENH0ECΚΙUM invitarent, ut se cum microscopiis eximiis ad Imperatoris navem conferret; addentes , ipsum ImΡeratorem Venturum suisse, nisi multitudinis strepitu impeditus fuisset. LEEUM ENI IOECΚΙUS sine mora Venit, Imperatori varia objecta ostendit et cum Omnium applausu domum rediit. Praeter hos principes, ejus visendi causa Venerunt GEORG1Πs Ι rex Brittanniae, LUGUSTUS rex Poloniae , FREDERICUS I rex Boxussiae 3 , Land gravius assorum Cassulae q) de quo supra diximus , dux

Electoralis Palatinus 5 cum comitatu, Dux Brunsvicensis ΛΝΙΗ0NIUS UI RICH , et alii multi viri nobiles quos enumerare et longum est et taediosum 6 . Inter viros doctos , qui non tam rei novitate quam I) Phil. Transact. Vol. XXXII. pag. 450.

25쪽

tomiae lumen RLYSCHIUS s) et magnus insectorum PerScrutator SWAMMERDAMMILS 2 . Cum observationibus ejus de sanguinis circulatione initio fides non haberetur , in Epistola 65 memorat viros doctos 3 , qui suis ipsorum oculis viderunt , quod vulgo incredibile videbatur.

Hoc loco praetermittere Non POSSUmUS menti O-nem facere juvenis studiosi medicinae ΗΛM , qui, litteris commendatitiis viri clarissimi CBΛΛΝEN instructus LEEUWEΝΗ0ECRII amicitiae se insinuavit 4 . Hic aliquando secum duXerat semen Viri gonorrhoea as secti in lagenula servatum. Qua opportunitate II4MMIUS primus vidit animalia spermatica, mense Λugusto anni 1677 ; ejusdem anni mense Novembri LEEUMEN HOECUIUS societatem regiam Londinensem hujus inventi certiorem fecit. Hoc ideo accuratius referimus, quod Vanus quidam et aliorum inventorum gloriae invidens HARTS0EΚERUS hujus inventi gloriam sibi arrogat 5) , cum tamen mentio , quam hic suae observationis injicit, anno demum post sacta sit in Diario Iournat des Maoans 11' 33 3 quae hominis arrogantia eo magis miranda est, quod hic sino dubio idem fuit cujus mentionem sucit LEEU-WΕΝΗΟEcRIUS in Epistola 113 quemque LEEUMEN-

Haud raro consulebatur a Medicis, quorum salsas l) Epist. Phys. 27. M Phil. Transact. Vol. IX. pag. 179.

26쪽

opiniones urgumentis eXpugnare et refutare Solebat, qua in re non Semllex a quadam perstringendi acerbitate se abstinere poterat si . In Epistola 72 narrat, medicum quemdam ad eum Venisse cum calculis, quos mulier quaedam urini S Se emiSisse eaque de causa magnis doloribus misere cruciatam esse diXerat. LEEUIUENΗ0ECΚΙUS pro Sua sagacitate dolum aperte intelligens, praesente Medico , cla emsumsit calculisque facile perfractis, ostendebat calculos non esse urinarios Sed nil nisi particulas lateris fictilis. Post fraudem detectam mulier his calculis non amplius VeXata CSt. Medicus nomine FONGE ex urbe Ρlymouili societati siegiae Londinensi miserat crines quos mulier in urina sua invenisse dixerat. Societas hanc rem examinandam dedit LEEUWΕΝΗ0ECKIo , qui brevi detexit , Medicum Angliam sicuti Batavum, de quo diximus , mulieris fraude circumVentum CSSO , nam quos crines diceret nil aliud esse quam lanam Ovis 2 . Mulieres saepius conatas fuisse tali modo nomeri adipisci, permulta exempla docuerunt. EX Epistolis eum saepius istiusmodi fraudes detexisse et haud raro Scurras omnium riSui eXposui SSe 3ΡΡa

Ex multis patriae nostrae et aliarum regionum partibus objecta mittebantur 'quorum natuΓam CX- ploraret et quaestiones solvendae ei proponebaΠ-tur , qua in re admodum facilem se praebebat saepiusque in Epistolis sermo est de observationibus huc pertinentibus. Sic V. c. Societas mel'CatoΓia , quae ab Indiis Orientalibus nomen habet si ost- IJ Cf. inter alias Epist. 120 ubi pulverem, quem Madicus adhibet, vernacula lingua dicit Moore - 'Oeder. 2) Phil. Transact. Vol. XXVI. pag. 416.

27쪽

Indiscite Compagnie) , ei merces insectis corru

ptas examinandas mittere Solebat, qua opportunitate vias indicabat, quibus merceS melitas Servaren

tur 1). De reliquis non opus Videtur mentionem sacere, quae si quis scire cupiat , is adeat Epistolas in nota subjunctas 2 .

LEEUWENΗ0ECΚIO pro tantis in doctrinam meritis a civibus suis nulla laurea decreta, nullum hono

ris testimonium oblatum est 3 . Sed dum patria l) Epist. 88. 23 Epist. 64, 88, 99, I 00 9 Epist. Phys. 9, 24, 28.

3) doti facere potuit LEEUWENHOECΚIUS quiri cives suos hac de re occulte culparet; ita scribit in Epistola Physiologica IS ad Celeberrimum LEIBNITZΙUM haec quae simul ejus scribendi generis specimen praebeant: O n

niet. In Epistola Physiologica 20 ad eundem sic scribili

28쪽

eum coronis ornare non dignata fuit, peregrini suo pretio tantum Virum se aestimasse luculentis testimoniis probarunt. Testati sunt Academiae Lovaniensis Professores , quanti virum in suo genere principem facerent. LEELWEΝΗ0EcΚIO enim decre erunt nummum memorialem, in cujus fronte imaginem LEEL UENΗ0ECKIΙ , in parte adversa alVeare cum Planta florente , egregia perseverantis naturae studii symbola animadvertimus 3 e longinquo urbem Delphos videmus , subscriptis his verbis: In Penni laborat lentiis non Gloria si . Laud gravius Hassorum Cassulae, quem ejus invisendi gratia Delphos venisse

supra diximus , in patriam redux LEEUWENHOECKII non oblitus est eique mittendum curavit poculum caelatum argenteum, intrinsecus inauratum 2 . Dux Brunsvicensis ei dono dedit duos nummos memoriales , in quibus sua imago eXpressa erat, dicens : par Pari referre non possum , sed nolo testi monium abesse, unde quanti te faciam appareat 3 . Sed maximus honos ei oblatus est a societate Biegia Londinensi, quae societatis Parisiensis aemula in Studiis naturae promovendis et viris doctis in variis

lii cce mammus delineatur.

29쪽

19 Europae regionibus sibi conciliandis aestimandisque

tum, in numerum sodalium cooptavit anno 1679 i) :cujus honoris diploma, ut audivi, et ab ipso legato , qui IIagae Comitis habitabat , traditum est.

Ceterum celeberrimi horum temporum Poetae non omiserunt LEEUMENII0ECKIUM summis laudibus extollere ; Dominasse suffecerit Ρ00Τ et II00GILIET , quorum poemata in laudem LEEUM ENHOECKII inve-

quo tempore observationes suas microscopi Ca S instituere coeperit, non liquet ; primum publice prodiit opusculum die 28 Aprilis 1673 , insertum ac

eo inde tempore quo doctissimus DE GRAIF LEEUMENII0ECKII nomini, inventis ejus societati doctae communicandis, Consuluearat, epi Stolarum CommeΓ-cium cum dicta societate exercere coepit. EpiStOlas scribebat lingua vernacula, quum , ut antea Vidimus , alias linguas non teneret. In usum Societatis Londinensis eas latine vertendas curabat 4 in actis societatis iterum conversae sunt in linguam anglicam , paucis exceptis, quae etiamnunc latine leguntur. Ex quo sodalis factus viris Angliae doctissimis probatus erat, coepit quoque ObSer ationes SU'S Verna ule edere. Saltem epistolae ab eo edi l) Epist. Ρhys. 46. 2) cf. praeterea: Beschrij ving der stad Belsi, Pag. 66 seqq. 3) Phil. Τransact. Vol. VIII. pag. 6037. 4J CT Epist. phys. 10 x Phil. Τransact. Vol. XXXII Pag. 435.

30쪽

tae sunt post annum 1679. ΕΡiStolarum commercium cum Societate continuaVit per 44 annos. In

Epistola enim Physiologica 20 Novembris 1717 dicit, se senectute nam jam annis 85 major erat impediri, quominus societati singulatim referret.

Sed ne vel tunc naturae arcanorum inveStigandorum ardorem ami Sit, quem ad eXtremum USque Vitae tempus integrum servavit s1 . Volumine enim XXXII. pag. 400 I pistola recentior legitur, scripta dio 31 Marii 1723 et 1 Septembris ejusdem anni Jo1IΛNNES II00GVLIET societati scripsit, LEEUWEN-Η0ECEIUM jam appropinquante morte a Se petiisse , ut duas Epistolas hic subjunctas latine redditas societati communicaret. Hae Epistolae inveniuntur Vol. XXXII. pag. 436 seqq. Societati regiae scripsit Epistolas amplius quam 120 , quae inveniuntur in ejus actorum Volumine VIJ XXXIL Nequo

tantum cum societate anglica sed etiam cum Principibus , cum administratoribus societatis Indiarum Orientalium, cum viris doctis et amicis Epistolarum commercium habuit, in quibus de investigationibus suis refert, ita ut saepe Se accommodet ad ingenium utilitatemque eorum, ad quos scribat. De multis , quibus epistolas suas numero 75 Communicavit, ΠΟ- minasse suffecerit Principem Electorem Palatinum , CΛROLUM Land gravium Hassorum Cassulae, NICOLΛUMIVITSEN consulem Amstelaeda mensem, ΛNTHONIUM EINs1ΠM Consiliarium ordinum Generalium , BOER

I) Eum non nisi cum vita studiorum amorem deΡΟ-suisse , hoc quoque documento est, quod 36 horis ante moxiem ex ore prae torPore jam balbutiente excerpendam jussit suam sententiam de areti alis, quas administrator societatis Indiarum Orientalium ei dederat ad examinandum, an aurum in iis inveniretur. Cf. Beschrij ving

SEARCH

MENU NAVIGATION